Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend608. [1620 Nov./Dec.] Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot1.Vir optime atque eruditissime. Ad tragicorum fragmenta quae annotaviGa naar voetnoot2 ad te mittam, quanquam non multum commendationis ad editionem afferent. In his quae sunt edita poteras, me quidem valde volente, non in paucis dumtaxat locis nomen meum silentio tegere, ubi nihil a nobis erat observatum quod non cuivis veniret in mentem, sed et alibi saepe coniecturas nostras praeterire quibus probabiliores tibi aut a te aut ab aliis erant ad manum. Satis est si veniam nostra merentur hoc loco scripta ac tempore; nam fabulae, unde lux fragmentis petenda, pridem mihi exciderunt. Quare posthac nolo uspiam me nomines nisi ubi coniectura nostra valde se tibi aliisque amicis probabit: nam levium ariolationum facilis est iactura. De lingua LatinaGa naar voetnoot3 caepto instes precor, et diligenter conquiras quae usquam sunt linguae Æolicae et Siculae vestigia; inde enim maiorem partem et vocum et variationum petendam iudico, si quid recto olim observatum memini. Utinam eae essent res nostrae ut aliquem tibi usum nostri possemus praestare aut hac aut aliis in rebus. De meis sequar, ut soleo, consilium tuum. Primum sex libros Isagoges ChristianismiGa naar voetnoot4 relegam: deinde pertexam Gnomologicon ex Graeco versumGa naar voetnoot5 tum ad EvangeliaGa naar voetnoot6 redibo. Gratias tibi habeo - et quando autem debere desinam - pro perlecta IsagogeGa naar voetnoot7. De sacrificiis non memini apud Socinum legere; sed videtur mihi ea esse sententia Iustini Martyris, quem et alii sequuntur, tum vere et inter Hebraeos Maimonidae et Albonis. Scio sententiam esse probabilem tantum, nam ἀποϕατιϰῶς ex Sacris literis in rebus eiusmodi nihil valide colligitur. Tu non quid censoribus placiturum sit, sed quid verum maxime putes tecum et cum aliis cogita. Id enim sequi certum est; ac potius differre editionem, vel ad mortem usque, quam aliorum captui servire. De SabbatoGa naar voetnoot8 ita sentio: pios ante Mosem Sabbatis memoriam coluisse Creationis per preces et convivia familiaria. Rigidum autem illud otium peculiariter indictum Hebraeis tum ut notam discretricem, tum solatium adversus dominorum in servos saevitiam. Si quid habes melius rogo me doceas. In Mosis lege - non dico in Veteri Testamento: nam de Prophetis praesertim posterioribus res longe alia est - aeternae vitae non fieri mentionem nisi per umbras, aut rationis consequentiam certissimum mihi videtur; Christi auctoritate qui Saducaeos non verbis directis sed | |
ratiocinando refellit, quanquam ea ratiocinatio mihi videtur esse apertior quam multis putatur. Nam resurrectionis quaestionem ab immortalitate Sacrae Literae non divellunt. Imo idem valent ἀνάστασις et ζωὴ αἰώνιος ipso Christo docente. Clementis Romani et in libris quae nomen praeferunt aliqua puto superesse, et si id non sit, habemus tamen fragmenta eius quaedam, quod mihi sufficit. De Iacobi Epistola ideo locutus sum haesitanter, quia sunt qui eius scriptorem neutrum putant Apostolorum: nam fratrem Domini, Hierosolymitanae Ecclesiae primum Episcopum, illi quidem nec Zebedaei, nec Alphaei filium putant: quamquam mihi quidem magis hactenus se probat sententia existimantium Iacobum Alphaei eundem esse qui frater Domini dicatur, natus matre Maria Cleopae. De caeteris aures consulam cum versus illos in manus sumsero, quod faciam propediem; si quid aliud in mentem venit, eo quod pertineat, rogo me moneas, ut ei labori ultimam manum imponam. Dabit autem ut spero aliquam versibus veniam materiae difficultas. Ad D. ErpenniumGa naar voetnoot1 scribam proxime. Contigit enim plusculum libertatis, quanquam id quoque exiguum. Rogo sciam sub quod tempus editurus sit illa ad passionem ϰατὰ Ματϑαῖον. Nam quod ScriveriusGa naar voetnoot2 noster iniungit differre non audeo. Lucam Brugensem, si tibi eo opus est, remittam; si non est retinebo donec confectis quae nunc destinavi antevertere, notata in Iohannem absolverim. Balsamone non egebo antequam ad Actus Apostolicos venerim. Tuus
|
|