Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend610. 1620 Dec. 27. Aan P. ScriveriusGa naar voetnoot9.Vir Clarissime. Senecae tragoedias et quae sub eodem nomine legunturGa naar voetnoot10, relegi ut volueras | |
quanquam quid est quod post tot illustria ingenia praestari a me potuit dignum vestris auribus, praesertim in hac et librorum et amicorum, quorum colloquiis proficere solemus, penuria? Habe tamen hoc quantulumcunque est operae, et liberrimo arbitratu his utere. Multa enim annotata sunt a me duntaxat ut tibi cogitandi praeberem occasionem. Sunt et quaedam minuta, ut quae ad numeros tantum, aut soni elegantiam, aut dictionis rotunditatem pertinent, sensu manente. Forte in quibusdam coniecturis videbor audacior; sed tu quicquid accuratissimo tuo iudicio non probabitur id pro non scripto habe. Vale Vir eruditissime et felicem hunc annum age. 27. Decemb. 1620. Tuus ὁ μιϰρότατος
|
|