Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend611. 1620 Dec. 27. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot1.Vir Optime. Quamquam ex notis tuis didici quam saepe me a multis necessariis praesidiis destitutum coniecturae fefellerint, iterum tamen Tragicorum fragmentaGa naar voetnoot2 in manus sumpsi et quicquid in mentem veniebat illevi vilibus chartis, hoc animo, ut tu omnia ad recti iudicii obrussam exigeres et si quid videretur non dictum ab aliis, non protritum, non leve - qualia multa sunt ad numeros aut versuum mollitiem pertinentia - et quod tibi aut ut verum aut ut vero simillimum se probaret, faceres iuris publici. Quod si nuncupatio nostri nominis aut tibi invidiam aut damnum operi creatura est, me non nolente silentio id praeteribitur: non multum enim conferre nobis hoc rerum statu potest ista laureola. Denique fac de his quid videbitur. Deus Optimus Maximus tibi animum addat ut aliorum studia tuis studiis adiuves. 27 Decemb. 1620. Tuus quem nosti. |