Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend613. 1621 Jan. 15. Aan B. Aubéry du MaurierGa naar voetnoot10.Christianissimo Regi, sapientissimo eius Consilio, ac nominatim, Vir Illustrissime, tibi, quantum dici non potest me debere profiteor pro susceptis laboribus ad sublevandas eas, in quas reipublicae fato incidi, calamitates. Quanquam vero | |
effectu suo ea res hactenus caruit, non exiguum tamen levamentum fuit, tales ac tantos videre nostris malis indolentes. Spem nunc meliorem praebet decreta in Gallias legatioGa naar voetnoot1; sed rursum occurrit, quam sint nobis infensi, qui eo mittuntur, quamque facile sit omni calumniarum genere eos traducere, quorum vox carceri includitur, vel ob hoc maxime, ne orbi patefiant, quae celari ipsorum interest. De.....Ga naar voetnoot2 quid est, quod polliceri nobis possimus, cum tanti emat partis victricis gratiam? Ego iam tam diu dicta causa apud conscientiae meae auditorium, quod omnibus mihi tribunalibus est sanctius, intra intimos animi recessus nihil aliud reperio, quam perpetuo propositum nobis fuisse, salva opinionum libertate in illis, quae disputabantur, retinere Ecclesiae unitatem: quae res neque veteribus, neque novis exemplis caret. In Republica nihil unquam novatum volui: cordi mihi fuit eorum ius tueri, quibus me et natura subditum et muneris ratio ministrum fecerat, quibusque fidem meam addixeram: manente penes Foederatos et Principem ea potestate, quam publicis suffragiis delatam hucusque obtinuerant. Qui rem norunt, facile intelligunt hoc unum nostrum esse crimen, quod rempublicam non gesserimus ex illis legibus, quas isti ex suo usu erant constituturi. Si eo nomine bonis, honoribus, fama exuimur, ne id quidem sine exemplo est. Sed illud durissimum, quod et infirmitas corporis mei coelo, et animi moeror amicorum solatiis destituitur. Potius tamen et hoc, et si quid peius fingi potest, Deo adiuvante perpatiar, quam veniam poscam earum rerum, in quibus animus culpam non agnoscit. Si qua est recuperandae libertatis honesta ratio, nulli eam libentius sum debiturus, quam Regi regnoque vestro, quorum ego immensa in Rempublicam nostram merita praedicare, amicitiam commendare, salubria consilia ab inimicorum calumniis defendere nec liber, nec captivus unquam desii, neque vero unquam sum desiturus. Atque utinam cum publicis illis etiam hoc in me privatim collatum beneficium aliquibus ingenii monumentis ad posteritatem possim transmittere. Is certe mihi gratissimus sit futurus tum vitae tum libertatis fructus. Quod si id supra opem est nostram, tamen quicquid mihi Hogerbetioque cuius causam cum mea coniunctissimam pariter commendo, erit praestitum, apud cives nostros summi, medii, infimique ordinis gratia ac gloria non carebit. Deus optimus maximus Regi Christianissimo florens regnum et patrias virtutes, tibi, fidisque eius ministris hoc det, ut optimo Regi quam felicissime inserviatis. 15. Ianuarii, 1621. Ex carcere Lupisteni. |
|