Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend602. 1620 Mei 10. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot4.Mi Frater. Et tibi et amicis caeteris pro tanta rerum mearum cura non possum non summas agere gratias. Referat Deus, qui nobis tanto est proprior, quanto nos plura a rebus humanis adversa obsident. Quae scribis spem ut incertam, ita non spernendam praebent. Dura est corporis captivitas, animi durior. Neque mihi placet monachorum mos pollicentium quod praestare nequeunt. Quare promissa conscientiam illaqueantia, semper ad calumniam patentia, repudianda nobis sunt. Ulcisci ut me velim, neque religio mea fert, neque amor, quo patriam prosequor. A Republica, etiamsi libertas detur, abstinendum censeo. Privatus ut me publicis negotiis inmisceam, nunquam sum commissurus. Tantum studiis meis locum commodiorem, valetudinisque et solitudinis levamenta quaero. Si Deus det, habebo gratiam. Sin minus, orabo det parem oneri animum. Tuae res, ut tempora video, voti magis sunt, quam spei. Sunt et quos repulsa ornat, neque potest grave esse eo carere, quod magnum bonum non existimes. Caeterum quod hinc scribatur nihil est. Ego in Novi Testamenti lectioneGa naar voetnoot5 diligens sum, qua in re amicum veterem et fidum oro mihi sit adiumento. Ego vos omnes, quibus nunc aliter inservire non possum, precibus Deo commendare non desino: quod velim significes optimae matri, fratribus, sororibus, et quicunque nos amare non desinunt. X Maii CIƆIƆCXX. Tuus Totus
| |
Retulit uxor D. Arsenium dixisse habere se senas literas meas ad LangeracensemGa naar voetnoot1 quae ad ipsius pertineant iniuriam. Ego sicut consilia mea ab ipsius consiliis discrepasse agnosco, ita scriptum, quo privatim laederetur, non memini. Nec puto in meis literis ipsius fieri mentionem, nisi aliquid fuerit in literis D. Langeracensis, cui obiter respondeam: quamquam ne id quidem succurrit. Scio ea scripsisse me de patriae et ecclesiae rebus, quorum me ne nunc quidem poenitere debeat: ita ut exhiberi literas D.D. Ordinibus aut Principi non sim deprecaturus. Quod si quis sit, qui docere me possit, sese a me ulla affectum iniuria, paratus sum implere Christiani hominis officium. Magno velim aut a te, aut ab affini nostro inspectas esse epistolas. Nunc ad ignota crimina nihil ultra habeo quod respondeam. |
|