Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend601. [1620] April 17. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Mi Frater. Verum est quod scribis esse quaedam in Fidei IsagogaGa naar voetnoot2 non omnibus aperta. Sed meminisse debemus et Lucretium et Virgilium solere sine commentariis legi. Deinde quid explicandum sit, quid non, vix distingui potuit ob ingeniorum diversitatem. Videtur mihi posse prima editio, nisi aliud impediat, sine commentariis procedere: ut et Bertasii Hebdomas, in quam postea commentarii satis luculenti non ab ipso, sed a Simone Goulartio pastore, ni fallor, Genevensi, accesseruntGa naar voetnoot3. Sed amicos in consilium adhibeto super omni hoc negotio; a quibus velim et diligenter et libere annotari quae displicent. Scribebam die Dominicae passionis Lupisteni. Tui amantissimus Frater
|