Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend562. 1618 Febr. 21. Van J. OverallGa naar voetnoot2.Clarissime Domine mihique multis nominibus charissime. Redeunte iam ad vos viro clarissimo D. Petro HofdioGa naar voetnoot3, et doleo, amissurus suavissimam viri optimi et doctissimi ac humanissimi praesentis consuetudinem, et simul gaudeo ex parte, certior ex eius relatione factus, affulgentis iam apud vos maioris concordiae et tolerantiae Christianae. Apud nos vero esse, qui vestrae parti adeo infensi sint, non possum satis mirari, cum adversus pontificios iam olim confessum sit, ut ex Apologia IuelliGa naar voetnoot4 publice apud nos probata satis liquet, istas protestantium dissensiones non de principiis, fundamentis aut capitibus religionis nostrae esse, sed de rebus ac questionibus levioribus. Audio tractatum quendam Episcopi nunc Sarisburiensis, fratris Archiepiscopi Cantuariensis, modo sub praelo esseGa naar voetnoot5 contra Arminianos et diatribam ThomsoniGa naar voetnoot6; nec multum miror, cum Perkinsium cum suo Reformato Catholico prius defenderitGa naar voetnoot7. Utinam res theologicas et questiones de fide Christiana, non ex studiis partium et privatis opinionibus aut affectibus, sed ex certo verbo Dei et consensu veteris Ecclesiae tractaremus et definiremus, maiorem spem concordiae simul et veritatis evangelicae teneremus. Caeterum quod ad tuos libros attinet, Clarissime Domine, magnum certe et iurisperitum et theologum et politicum te praestitisti. Defensionem tuam fidei catholicae de Christi P.N. satisfactione adversus Socinum, non possum non | |
plurinum probare et laudare. Quaesivit a me Dominus Hofdius aliquid de huiusmodi satisfactionis et redemptionis nostrae necessitate, de qua nos in sententia, Augustini acquiescimus, non defuisse Deo pro sua omnipotentia et sapientia alios modos possibiles, sed hunc convenientissimum esse visum. Si quae alia occurrant in libro tuo doctissimo monenda, quid mihi videatur aliis literis explicabo. Nondum recipere aut recuperare doctissimam tuam dissertationem de iure summarum potestatum in sacraGa naar voetnoot1 a Domino EliensiGa naar voetnoot2 potui, non satis otii adhuc, ut videtur, ad singula perlegenda et aestimanda nacto. Significavit tantum se putare, te nimium politicae potestati in sacris et Ecclesiasticis rebus deferre quae per ecclesiasticas personas, Episcopos et Presbyteros, transigi solent et debent; sed forte latius se posthac explicabit. Ego appellabo, ut occasio dabitur, atque interea te tuaque ac vestrorum studia Deo optimo maximo et in Christo Patri precibus commendabo. Vale. Febr. 11. 1617. Tuus totus in Christo
| |
Adres: Clarissimo viro Domino Hugoni Grotio, civitatis Roterodamensis Syndico, Roterodamum. |
|