Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend543. 1617 [± Oct. 30]. Aan J. OverallGa naar voetnoot5.Reverendissime Domine. Ex literis, quas 25. Septembris ad me dare R.T.D. placuit, video nondum in manus tuas id temporis venisse quae contra SocinumGa naar voetnoot6 disputavimus. Quare proximis literis iudicium super iis tuum exspectabimus, emendaturi editione, quae nunc paraturGa naar voetnoot7, quicquid ex te non satis recte positum didicero. Ad Rev. Episcopum EliensemGa naar voetnoot8 scribo; rogo ut librum de iure imperiiGa naar voetnoot9 legat et emendet, conscio etiam Rege. Sane multae sunt causae cur id argumentum tractari debeat, tum ne sententia mea sequius quam se habet accipiatur, | |
tum ut seditiosis hominibus occurratur, quorum magna apud nos est seges, qui tumultui ac violentiae religionis nomen imponunt. Commendavi et SpalatensiGa naar voetnoot1 et Eliensi statum Ecclesiae et reipublicae nostrae, cui ad caetera mala accessit, quod oratione nuper habita a Regio legatoGa naar voetnoot2, atque ita ipsius etiam Regis auctoritate, premitur hic melior de Gratia ac libero Arbitrio sententia, simulque promovetur schisma exempli pessimi. Obsecro vos omnes, quantum fieri potest, veritati tuendae et unitati sarciendae detis operam; quam ad rem usui vobis esse poterit qui has fert literas, vir Clarissimus Petrus HoofdiusGa naar voetnoot3, optimo natus genere, literis supra modum excultus, testis oculatus eorum quae apud nos sub pietatis titulo prave atque perniciose geruntur. Quod de Utembogardo quaeris, nihil ille Latine unquam edidit; Belgice nonnulla, in quibus est liber haud magnus eiusdem, quod a me tractatum est, argumentiGa naar voetnoot4. Eius libri interpretationem Latinam Rev. Episcopo Eliensi transmissam memini. Caeterum Remonstrantium sententiae si quis argumenta ac rationes propius nosse desideret, ei legenda sunt examen Perkinsianum ArminiiGa naar voetnoot5; eiusdem collatio cum Francisco IunioGa naar voetnoot6; Iohannis Arnoldi Corvini responsio ad libellum TileniGa naar voetnoot7; item ad notata BogermanniGa naar voetnoot8; deinde Nicolai Grevinchovii dissertatio adversus AmesiumGa naar voetnoot9. Si qua horum ad manus tuas non pervenerunt, ut habeas curabo. Ad eas partes libri nostri de Summarum potestatum iure quod attinet, in quibus haesitaturum existimas Rev. Eliensem aliosque in Anglia viros eruditos, paratus sum audire eorum sententias, et meliora docentibus cedere. Caeterum iudicia Synodica, aut etiam quae extra Synodos a viris piis atque eruditis petuntur, in libro nostro ostenduntur maximi facienda, neque certiorem esse viam ullam discendi dogmatum veritatem. Sed sicut post iudicium Ecclesiae singuli de fide sua iudicant - ut enim Rex ait, unusquisque super propria scientia fidei fundamentum debet collocare - ita et Reges ad ea agenda quae non possunt agere nisi Reges. Hoc iudicium ἐπίϰρισιν non incommode in scripto quodam vocavit ὁ μαϰαρίτης Casaubonus. Optime Episcopus Eliensis non debere Regem ita ab alieno ore pendere, ut ipse a se nihil diiudicet; et Bilsonus non minus recte requirit, ut iudicium praecedat usum gladii. Similia apud Paraeum aliosque leguntur plurima. At apud nos, qui maxime iactant nomen Ecclesiae, consensum ferocissime repudiant. Presbyteros remittere peccata, id est, remissa declarare, cum Magistro sententiarumGa naar voetnoot10 exposui, cum quo consentire video Protestantium plerosque. Neque tamen negem, alio etiam modo ministerialiter | |
remittere quatenus actione sacerdotali ac pastorali aut Deum movent ad remittendum, aut hominem ad accipiendam remissionem disponunt. Recte etiam a Lombardo adiectum, remitti insuper a pastore peccata, quoad poenas satisfactorias, et quoad excommunicationem; si quid his superaddendum sit in honorem Presbyteralis muneris, de eo monitus libenter supplebo quod deerit: ita tamen, ut, si fieri potest, libenter mansurus sim intra ea de quibus Protestantes consentiunt. Iurisdictionis vocem usurpavi ex iuris civilis consuetudine, ita ut includat τὸ ἀναγϰαστιϰὸν, quam ob rationem etiam eam notionem, quae Episcopis iure positivo attributa est, maluerunt Imperatores audientiam quam iurisdictionem appellare. Neque tamen inficias eo, in potestate excommunicandi esse aliquid iurisdictioni ἀνάλγον, quod eadem etiam voce, latius paulo et extra usum veteris Romani sermonis sumpta, recte indicetur. Episcopatus vocem sumpsi eo significatu, ut προστασίαν indicet, non temporariam, sed perpetuam: hanc defendo iuris esse divini approbantis et suadentis, non tamen universaliter imperantis. Caeterum προστασίαν sumptam abstracte, citra considerationem durationis, esse iuris divini, etiam imperantis, ostendi ab ipso Beza agnosci. Haec si recte expendantur, spero haud multum fore controversi; et si quid est tale, parebo meliora monstrantibus. Domino Iesu summo pastori R.T.D. unice commendo. Idem nostras tempestates serenet. Hagae Comitatensi. 1617. T.R.D. Addictissimus
|
|