Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend542. 1617 Oct. 30. Aan M.A. de DominisGa naar voetnoot1.Reverendissime Domine. Quanquam non ea mihi felicitas contigit, ut propius nosci a Reverendissima tua Dominatione meruerim, ut cui post communem. Rotterodami coenulam et breve colloquium praesentia tui vultus haud ultra frui sit datum, relictumque duntaxat amplecti eam quam penitus animo impressam habeo humanissimae tuae gravitatis imaginem, certioremque tui effigiem, libros quos Ecclesiae impendisti: urget me tamen patriae status, ut seposita verecundiae lege tempora tua audacius interpellem. Rogo igitur, persuasissimum tibi habeas, et libros eos, quibus verum Ecclesiae regimen ex Sacrarum Literarum fonte per Sanctae vetustatis rivulos deducis, optimo cuique gratissimos esse, et singulariter placuisse Epistolam, quam ad ProceresGa naar voetnoot2 nostros dignatus es scribere, cuius quidem cum omnes partes certa pietatis immotae indicia praeferant, tum illa praesertim, qua scissuram Ecclesiae ob calentes de Praedestinatione controversias Episcopali libertate improbas, et fraterna charitate remedium monstras operamque offers. Quis non doleat, in tot partes lacerata Christianitate, quae manserunt vincula adhuc abrumpi, idque non ob res Fidei, sed ob Theologicas quaestiones, et ab his quidem, qui sententias mordicus tuentur antiquae Ecclesiae inauditas, decreta poenalia absoluta ante praescientiam culpae, operationes gratiae tales quae liberi arbitrii naturam evertant, statum iustificationis consistentem cum peccatis capitalibus? Nimirum haec qui probare non potest, anathema debet pronuntiari, eo nomine deserendi caetus pristini, novi conventus inchoandi, et occupatis suffragiis festinanda Synodus talis, in qua discrepans sententia non possit non triumphare. Accessit his malis hoc insuper, quod vir Illustris Carletonus, Regius apud nos legatus, virtutum tuarum, quod gaudeo, aequus aestimator, oratione in hoc ipsum composita in eos, qui Remonstrantes hic dicunturGa naar voetnoot3, hoc est, qui molliorem sequuntur sententiam, ita inclementer invectus est, ut vix quicquam dici possit hostilius. Ita praeter domesticae auctoritatis pondera satis gravia, etiam Regio nomine premitur pars illa, quae haud dubie cum veteri Ecclesia sentit. Atqui scimus Maiestatem sapientissimi Regis editis libris professamGa naar voetnoot4, pauca esse Fidei capita ad salutem necessaria, quibus recte positis ob dissensum | |
in caeteris non dividendam Ecclesiae unitatem; ut iam taceam rigidiora quae hic propugnantur dogmata eruditissimo cuique in ipsa Anglia non probari. Quam triste igitur est, hac de causa dulcissimam Ecclesiae concordiam divelli, ipsam quoque rempublicam, illam quam tantis conatibus tantus hostis opprimere non potuit, intestinis dissidiis in maximum discrimen adduci. Utinam is, cuius in manu sunt corda Regum, Serenissimi Regis animum inflecteret, ut missis viris idoneis ad disceptandas huius generis controversias, rerum nostrarum statum certius exploraret, cognito malo facile aptissima remedia inventurus. Nunc enim
Pellitur e medio sapientia: vi geritur res.Ga naar voetnoot1.
Interea cum iret in Angliam Petrus HoofdiusGa naar voetnoot2, dignissimus qui a R.T.D. aliisque verae virtutis amantibus noscatur, quique has fert literas, monendam D.T. censui virum esse claro ortu, cuius propinqui partim antehac de patria optime sint meriti, partim nunc quoque in urbe Amstelodamensi magistratum gerant, omnes verae pietatis et pacis Ecclesiasticae publicaeque amantissimi; ipse vero avito honori atque opulentiae magnum decus addidit literas omnis generis, etiam per varia itinera multo rerum usu imbutus. Hic R.T.D. aliisque scire cupientibus ex vero referet morbi nostri originem atque progressum, hoc praecipue nomine in Angliam profectus, ut si qua potest succurrat patriae laboranti. Non nostra tantum, sed et Regiae Maiestatis interesset, certissimam rerum historiam ex ipso coram intelligere. Scripsi de eo etiam Episcopis EliensiGa naar voetnoot3 et CoventriensiGa naar voetnoot4. Dominus Iesus Reverendissimae Tuae Dominationi vitam longaevam, prosperam valetudinem, et fructuosos labores largiatur. Hagae Comitatensi. III Cal. Nov. Calend. novi, anno CIƆIƆCXVII. Tuae Reverendissimae Dominationis Devotissimus cultor
|
|