Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend539. 1617 Oct. 5. Van J. OverallGa naar voetnoot3.Clarissime Domine, tradidi librum tuum de imperio summarum potestatum circa sacra, legendum D. Episcopo EliensiGa naar voetnoot4, calendis huius mensis septembris, Coventriae, ubi, Rege eo veniente, convenimus. Respondit ille, se non posse pro eo, quo apud Regem est loco, librum huiusce argumenti legere, quin eundem Serenissimo Regi ostendat; id an tu probare veils aut permittere cupere se priusquam lectionem aggrediatur a te certiorem fieri. Cum dixissem me non nosse quidem sed tamen probabiliter putare te istoc, si ita sibi visum fuerit, non improbaturum, subiunxit se literas tuas hac de re velle exspectare, ne si forte rex, | |
quod in quodam I. Wtenbogaerti libroGa naar voetnoot1 fecerat, editionem non probaret, sibi hoc vitio verteretur; cum adderem me non dubitare quin facile Serenissimo regi probaretur, quod pro imperio summarum potestatum tam docte praesertim scriptum esset, subiecit, Serenissimum regem nec sibi sumere, nec in aliis potestatibus laicis probare, ut ipsi per se de rebus sacris aut divinis, praecipue catholicae fidei iudicium ferant; id eas potius delectis ad hoc certis eruditis Theologis aliisque doctis in his rebus viris debere committere, quorum sententiam exploratam probatamque sibi sua demum autoritate confirment. Adieci denique librum tuum hac de re non multo secus disputare, aut si quid discriminis esset, gratum tibi fore id ab eo intelligere, quod ipsi aut Serenissimo regi minus probaretur: hoc enim fine tuum te librum illi legendum misisse. Haec summa est illius sermonis qui cum Eliensi tum mihi intercessit, nec plus licuit Rege abitum accelerante, Eliensi regem comitante, me ad visitandam diocesim meam divertente; quod nunc quamprimum Londinum reversus sum tibi significandum putavi, ut hac in re mentem tuam eidem literis scriptis aperias, ne forte eiusdem ignoratio lectionem praedictam longius moretur. Mentio supra facta per Eliensem scripti Wtenbogarti me monet te rogare, quia nihil illius nisi commune scriptum Remonstrantium videre contigit, ut si quid aliud ipse latine scripserit, certiorem me velis facere. Credo pauca esse in libro tuo quae Eliensi aliisque ex doctioribus nostrum non probentur, nisi forte in illis haereant, quae iudicium de rebus fidei definitivum laicis potestatibus tribuere, et potestatem ac iurisdictionem veram pastorum ecclesiae negare, et Episcopatum in non necessariis ponere videntur. Tenent enim nostri, iudicium de rebus fidei definiendi Synodis Episcoporum aliorumque doctorum ministrorum Ecclesiae, ad hoc delectorum et convocatorum, deferendum esse, secundum consuetudinem veteris Ecclesiae, ex sacris literis per consensum veteris Ecclesiae, non privatum spiritum neotericorum explicatis terminandum. Tenent presbyteros Ecclesiae veram habere potestatem, etsi ministerialem, solvendi et retinendi peccata, - clave non errante - non tantum declarandi soluta aut retenta esse, ut et veteres ex maiore parte iudicarunt, et potestatem ecclesiasticam excommunicandi, veram iurisdictionem esse, licet solo verbo, non poena corporali exercitam. Tenent Episcopatum esse iuris divini, sicut presbyteratum et diaconatum, nec posse ministeria Ecclesiastica sine προστασίᾳ et certo regiminis ordine, quod res est Episcopalis officii, unitatem ecclesiasticam conservare; de re enim Episcopatus antiqui, non modo Episcopatus moderni loquuntur, ubi Episcopus per se aut suos officiales sine consensu aut consilio presbyterii sui omnes partes Ecclesiasticae iurisdictionis exercet expeditque. Notum est omnium antiquitus nihil maioris momenti, aut Episcopum sine consilio sui presbyterii, aut presbyteros sine Episcopo fecisse, donec multitudo canonum et legum minorum locum reliquit consilio sacerdotum et ad rem facti magis explorandi quam iuris consulendi dicendique nostram iurisdictionem redegit. Sed habent etiam presbyteria recentia suos quoque προεστῶτας aut superintendentes, id est aliquam etsi temporariam veteris Ecclesiae imaginem. Cum carta desino. Te tuosque et vestra divinae benedictioni in Christo Iesu precibus commendo. Vale. Tuus totus
| |
Londini, prope Ecclesiam Belgarum (fratrum quondam Augustinianorum) Septemb. 25. 1617. | |
Adres: Clarissimo viro Domino Hugoni Grotio, Illustrium Ordinum Hollandiae fisci advocato, Roterodamum. |