Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend526. 1617 Aug. 23. Van J. OverallGa naar voetnoot5.Salutem in Christo. Accepi literas tuas, Clarissime Domine, cum responso Remonstrantium ad epistolam WalachrorumGa naar voetnoot6, legique libenter et miror doleoque esse tam multos qui sententiam tam moderatam, tam piam et doctam ferre non possint; ita Parcarum tabulae valuerunt. Ego hodie diocesim meam peto in occursum Serenissimi regis per eam e Scotia redeuntis, qui abiens in mandatis mihi | |
dedit, ut illi reduci ad Coventriam adessem, zelotarum quorundam causa, qui in illa urbe morem ecclesiae nostrae, sacramentum corporis et sanguinis Christi de geniculis accipiendi oppugnant, aut eum saltem colere et custodire recusant. Ubi si EliensisGa naar voetnoot1 in comitatu regio fuerit, tradam illi librum tuum de imperio summarum potestatum circa sacra, uti rogas; sin prius a Regis comitatu in suam diocesim reverterit, remittam Londinum ad aedes eius quam primum illuc redierit. Tu recte feceris, si literas ad eum eo nomine perscripseris. interea dum ad urbem rediero, quod ineunte Octobri deo volente facturus sum, et te praestantissime Groti et causam vestram Deo optimo maximo commendabo precibus meis, nec alias verbis factisque defuturus sum si eam quocunque modo promovere potuero. Vale. Idibus Augusti. 1617. Tui studiosissimus
| |
Adres: Clarissimo domino D. Hugoni Grotio, Ordinum Hollandiae et Westfrisiae fisci advocato. Roterodamum. |