Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend527. 1617 Aug. 31. Aan G.M. LingelsheimGa naar voetnoot2.Vir amplissime! Librum, quo nobilem materiam de iure maiestatis circa ecclesiasticaGa naar voetnoot3 tractavi, in manus tuas venisse, per literas BrederodiiGa naar voetnoot4 ad Mylium factus sum certior. Non urgebo importunius. Scio, quantopere mea tibi curae sint. Itaque iudicium non de universo tantum opere, sed et de singulis partibus, et tuum et eorum, quos adhibere tibi visum erit, ubi commodum vobis erit, exspectabo. Interea mitto diatribam contra Socinum pro tuendo vere salutari dogmate de Christi satisfactioneGa naar voetnoot5. Nolim succenseant theologi, quasi ipsorum operam occupaverim. Id enim ago praecipue, ut argumentis a iure petitis respondeam, caetera accessionis vicem habenda sint, neque tamen edidi ego, sed amici, sperantes aliquid lucis vero hinc quoque affulsurum. Rogo legas legendumque aliis praebeas, et si quid animadverteris minus dictum recte, moneas libere, ut secunda editio habeat unde aliquid proficiat. Apud nos res adhuc fervent. Sicut eos non possum non laudare, qui magno zelo se opponunt Socini erroribus, etsi eos nemo defendit, tamen quia possunt per has disputationes invalescere, ita contra calidum secedendi studium ob solas de praedestinatione controversias, et si quae sunt similes, de quibus inter pios doctosque non semper convenit, ex animo detestor. Urgent multi synodum nationalem; ego maiorem mallem, et cuius pars magna ex exteris constaret. Nam domestica iudicia vereor ut satis habitura sint integritatis atque | |
auctoritatis, tanta est animorum exulceratio, tot denique praeiudicia. Deus nobis eum det exitum, qui gloriae nominis sui conducat, nos non desinemus operam, si possumus, sin minus, vota certe bono ecclesiae commodare. Vale virorum optime. Prid. Cal. Septemb. CIƆIƆCXVII. Tuus totus
|