Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend514. 1617 Juni 17. Aan G.M. LingelsheimGa naar voetnoot1.Vir amplissime! Protracta est in hunc usque diem multo quam speraveram longius descriptio eius commentationis, qua summis potestatibus imperium, quod ex sacrarum literarum auctoritate et usu veteris ecclesiae ipsis debetur, circa sacraGa naar voetnoot2 asserui et quam potui commodissime explicavi. Puto eadem a me tradi, quae non uno in loco tradidit ParaeusGa naar voetnoot3, multique praeterea tum Germani tum Angli. Rogo videas, et, quicquid mutandum censueris tu aut ii, quorum consilium tibi expetendum videbitur, moneas me ea libertate, quam ab amicitia tua exspecto. Controversiae nostrae theologicae recalescunt nimia secedendi libidine, spero tamen moderatiorum interventu patere ad pacem reditum, si nempe facto necessariorum et disputabilium dogmatum discrimine, in illis statuatur plena consensio, de his disquisitio permittatur, non plebi, sed eruditis. Mitto tibi, vir clarissime, libellum, in quo diversa sentientium scriptis controversiarum status explicaturGa naar voetnoot4, ut facilius iudicent exteri, quos consulendos arbitror, ut nuper quoque scripsi, an eiusmodi sint ista, propter quae rumpi debeat unitas ecclesiae. Mihi ita videtur: qui in his dissidentes ferre fraterne non possunt, eos multo minus posse offerre Lutheranis ius communionis, quod tamen pie sancteque a vestris theologis fieri video. Et sane in omni antiquitate non est duos reperire, qui non in aliquibus quaestionibus inter se dissenserint, neque tamen propterea unitas, abrupta est. Idem accidisse clarissimis ecclesiae instauratoribus perquam manifestum est. Deum igitur orabo, ut et vestratium et nostratium animos ad mansuetudinem pacisque studia inclinet. Idem te, vir amplissime, diu servet incolumem. Thuani obitumGa naar voetnoot5 quin graviter feras cum omnibus bonis, non dubito. Ita meretur saeculum orbari virtutibus, quas non agnoscit. Hagae, XVII. Iunii CIƆIƆCXVII. Tuus totus.
|
|