Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend513. 1617 Juni 12. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot5.Vir Clarissime. Exemplum unum libri nostri de summarum Potestatum circa sacra imperio iam misi ad Overallum Lichfeldensem EpiscopumGa naar voetnoot6; exspecto alterum ut HeidelbergamGa naar voetnoot7 mittatur, quod ut quamprimum fiat scio curae tibi esse aeque ac mihi. De diatriba adversus SocinumGa naar voetnoot8 quid futurum sit scire aveo. Hagae nunc sum, mansurus inibi, si Deus voluerit, usque Sabbatum. De libro Cornelii ero memor. In Conventu movemus multum, promovemus adhuc parum. Tamen quantum video ad Conventum aliquem Ecclesiasticum res spectat: qui utinam | |
sit eiusmodi ut aequi aliquid ab eo sperare liceat. Vale Vir optime et nos amare perge. 12. Iunii. 1617. Tuus sine fuco
|