Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend516. 1617 Juni 30. Van J. OverallGa naar voetnoot4.Clarissime domine, redditae sunt mihi literae tuae, cum libro de imperio summarum potestatum in sacraGa naar voetnoot5, et exemplari libri ThomsonianiGa naar voetnoot6. de quibus | |
singulis tibi gratias ago, de libro tuo potissimum quem statim raptim percurri, non minore delectatione quam aviditate. Sed quantum gaudii ex libro tuo, tantum doloris ex literis percepi, quibus controversias vestras de praedestinatione recruduisse, perque insanas calidorum hominum molitiones in schisma passim erupisse intellexi, quasi scilicet in illis scitis Theologicae disquisitionis sita esset ipsa salus fidei catholicae. Narrabo tibi hac de re, quid initio huius anni dicere mihi et audire contigerit. Aderam forte Serenissimo regi nostro in postremis festis Natalitiis Christi Servatoris, cum quaereret ex me de Archiepiscopo SpalatinoGa naar voetnoot1, qui paulo ante ad nos venerat, num quos cum illo de rebus Theologic(is) sermones habuissem; ubi cum respondissem, habuisse me aliquos, et in his me quandam eius sententiam valde probare, quam ille de vestris controversiis de praedestinatione, dum per vos transiret, interrogatus responderat: non illas sibi videri res fidei catholicae, sed disputationis Theologicae, ideoque non esse permittendum, ut concionatores hisce de rebus, publicis et adversis concionibus ad distractionem plebis inter se contenderent, sed potius privatis colloquiis doctorum, ex liquidis S. Scripturae et antiquitatis testimoniis easdem componerent, subiecit Serenissimus rex se eiusdem esse sententiae, viderique sibi temerarium de huiuscemodi quaestionibus divinae praedestinationis tam scrupulose homines contendere, tamque confidenter asserere, quasi caelis delapsi divinis consiliis interfuissent; quam gravissimam Serenissimi regis sententiam Episcopi qui aderant comprobarunt. Atque obiter haec hactenus. Quam brevi remitti tibi librum velis, cupio cognoscere. Episcopus EliensisGa naar voetnoot2 in Scotia est cum Serenissimo rege, reversurus ad Michaelis, sive mense Septembri. Deum precor ut turbas vestras sedet, et laboribus tuis benedicat. Iunii 20o. 1617. Londini. Tui studiosissimus
| |
Adres: Clarissimo Domino Hugoni Grotio Illust. Ordinum fisci advocato Roterodamum. |