Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend504. 1617 Jan. 31. Van G.J. VossiusGa naar voetnoot3.Magnifice Amplissimeque Domine. Adolescens, qui has tibi literas tradet, est alumnus Illustrium D.D. Ordinum in Collegio Theologico. Is dixit mihi, se una cum adfine suo, Ecclesiaste dioecesios Delphensis, adfuisse urbis vestrae pastoribus; his exposuisse, ut iam propemodum exspirarit sexennium studiis suis destinatum, eoque rogasse, ut, quandoquidem vacaret ministerium Ecclesiasticum in Hillegonsberg et propediem vacaturum sit in CralingenGa naar voetnoot4, alterutri se Ecclesiae commendare vellent; illos omnia benigne promisisse, sed quia urbis vestrae magistratus praeesset pago Hillegonsberg, eo sive ipsos sive alios auctores sibi fuisse ut, si posset, commendatitias a me literas ad A.T. impretraret. Cognovi postea esse item BreniumGa naar voetnoot5 | |
quendam, adolescentem egregie eruditum, et alterum, mihi ignotum, WateliriumGa naar voetnoot1 nomine, qui eodem adspirarent; atque hos magis niti commendatione Ecclesiastarum quos hic habemus Remonstrantium partibus addictos. Praeterea in mentem venit prope integrum semestre superesse quo hic noster in Collegio habitare possit. Nihilominus gratificari volui, tum quia discipulus erat, tum quod et pietate et modestia se semper mihi probasset, nec eruditione vel facundia esset adspernenda, sed talis, ut verbo dicam, quem Ecclesiae et gratum et utilem fore speremus. Neque tamen praetereundum arbitror, persistere me in proposito vetere, ut satius putem IuniumGa naar voetnoot2 in pago se prius aliquamdiu exercere, quam ut urbanam vocationem exspectet. Eoque optem praeferre illum in Hillegonsberg, non tantum quia adfinis, sed etiam quia magis meretur. Sane quotidie magna capit studioram, facundiae et παρρησίας incrementa, ac populo in dies gratior fit. Quare nec defuere, qui, quandoquidem Diamantius iterum incidit in recidivum, et multum medicus eius vitam metuit, adfini adfinem succedere posse sperarent; praesertim quia ea tempora sunt, ut difficulter nancisci sit pastores Ecclesiarum bonos. Sed magis Diamantium longaevum optem. Atque ut voto hoc excidam, quamquam scio hac in parte B. Lydio et aliis peccatum esse, tamen magis nos retinentes esse velim consuetudinis antiquae, nec adolescentes statim ex Academia evehi ad Presbyterii urbani dignitatem. Et sane gaudeo adfinem praeter adolescentiae morem - qua pestilenti ambitionis sidere adflata est, hydropis instar semper accrescentis - omnino malle in pago pastoralis muneris ponere tyrocinia. Hesterna die ego, Patius, CorvinusGa naar voetnoot3 et typotheta collocuti inter nos sumus de editione aureae commentationis tuae de Satisfactione Christi adversus Socinum. Placebat Corvino, ut nec ingentibus illis typis, quibus PietasGa naar voetnoot4 excusa est, nec minoribus illis ederetur, quibus Corvini AntibogermannusGa naar voetnoot5 excusus est; sed mediis istis, quibus Bassonius usus est in Barlaei Bogermanno ἐλεγχομένῳGa naar voetnoot6. Sed Bassoniani typi plane sunt attriti. Patius vero demum ineunte Maio accepturus est Francofurto eius magnitudinis typos novos sane quam elegantes. Non displicebat itaque Corvino, ut tamdiu editio differreretur: idque eo magis, quia vix verisimile sibi fiat ante nundinas proximas absolvi posse. Sane si vel gelare ceperit, vel minimum quid intervenerit plane nos frustra fore; cum minimum bimestris labor sit, ut vel maxime festinent operae, ac tantundem, non amplius spatii sit a nundinis proximis. Adde quod si partem tantummodo ante nundinas proximas absolvant, utut paucis post nundinas diebus lucem videre posset, tamen nec per Hollandiam divulgari posse ante nundinas Francofurtenses, ne ante id tempus recudant Germani, qui partim, quia immunes sint a transportandi sumptibus, partim quia charta et typis deterioribus utantur, longe minori pretio vendere sua possint. Vale Amplissime Domine, et quandoquidem perturbatis hisce temporibus patriae tua opera uti visum fuit, eam, utut multa praeter votum cadant, animi semper firmitatem habe, quam a morbo tuo divina te gratia habi- | |
turum posthac sperabas. Id spero tuis, nostris, tot bonorum precibus dabit Deus, cui te, familiamque omnem commendamus. Uxori salutem plurimam. CIƆIƆCXVII. Pr. Kal. Febr. Tuus tuo merito
| |
De SemipelagianisGa naar voetnoot1 iam telam orsus eram: sed video subinde haesuram lectori aquam, nisi Pelagii sententiam prius intellexerit. Quare decretum prius dissertatiunculam concinnare, quo omnes Pelagii errores complectar. Eam heri coepi. |
|