Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend528. 1617 Sept. 3. Aan G.M. LingelsheimGa naar voetnoot1.Vir amplissime! Post scriptas ad te literasGa naar voetnoot2, cum quibus meam contra Socinum diatribam tibi transmisi, tuae mihi literae traditae fuerunt, e quibus lectum a te librum de imperio summarum potestatum circa sacra laetus intelligo; neque parum gaudeo, reperta in eo tibi quae non displicerent. Sed si me amas, quod demonstrasti saepissime, rogo, si quid a vero alienum deprehenderis, eius me moneas, idem ut faciat Scultetus rogo, et si qui sunt politici ordinis harum rerum intelligentes. D. Paraeus, ut video, librum non legit, contentus summas evolvere: visus imbecillitatem excusat. Utinam possem illi anagnosten adiungere, ut, quae legere non potest optimus senex, ea legente alio audiat. Tu si id curaveris, obstrinxeris me plurimum. Bidui aut tridui res est, et digna est materia, cui tantillum detur temporis. Si id impetrari a d. Paraeo potest, facile intelliget ea, quae ipse contra Iesuitas defendit, adversus eosdem, et si qui alii eorum insistunt vestigiis, a me defendi: accurate a me distingui ius ab usu iuris, in iure utendo commendari summis potestatibus aequitatem et prudentiam, inter cuius praescripta hoc quoque esse, ne recepta temere mutentur. Ecclesiae canonas a me haberi optimam et aptissimam ferendis legibus materiam, multaque alia, quae ostendunt quam sim sollicitus, ne ordo bene constitutus convellatur iuris obtentu. Atque, ut verum dicam, haec me praecipue causa impulit, ut accuratius totum hoc argumentum pertractarem, ne quis ea, quae de iure potestatum antehac ex occasione scripsi, maligna interpretatione depravet; quod iam fecerunt quidam, quos directe refellere nolui, satis eos refutari arbitratus rotunda sententiae meae explicatione. Quod Brederodius noster metuit, ne aut nostrae aut Germanorum principum causae obstet id, quod non nos primi, sed post omnes eos, qui politica scripserunt, BodinumGa naar voetnoot3, TolosanumGa naar voetnoot4, KeckermannumGa naar voetnoot5, | |
AlthusiumGa naar voetnoot1, ArnisaeumGa naar voetnoot2 tuemur, frustra est, et ei rei liber noster occurrit. In Belgio principes nunquam fuisse αὐτοϰράτορες certissimum est: summum imperium si non actu, certe habitu, ut loquuntur, penes Ordines fuit, quod antehac a nobis demonstratumGa naar voetnoot3 brevi forte documentis pluribus probabitur. Quare Ordines suscepta legum tutela et imperii administratione facere debuerunt quod ipsorum erat officii, purgare ecclesiam idolis aliisque erroribus. In Germania τὸ ϰράτος itidem est penes Ordines, quorum lege ad singulos quoque principes ius de religione constituendi derivatum est; neque possunt principes ius illud tueri, nisi ex eo iure, quod summis potestatibus competens, etiam minoribus potestatibus communicari interdum solet, cuius rei exempla plura in libro nostro adduximus. Ut ad caetera veniam, gaudeo Paraeum perstare in discrimine quaestionum fidei et quaestionum theologicarum; quae autem apud nos disputantur posterioris esse generis plurimi summae religionis et doctrinae viri indicant. Nuper admodum ex Britannia accepimus episcopi SpalatiniGa naar voetnoot4 et aliorum Angliae antistitum iudicium, quo id clare continetur. Arminii pars sua pro necessariis non venditat, sed aequum ius ac libertatem aut fandi aut tacendi iuxta dissidentes postulat. Rectius posse exquiri exterorum iudicia, statu controversiae recte formato, fateor. Sed puto cuilibet erudito non esse difficile, statum ex Hagiensi collatione, quae latino sermone edita estGa naar voetnoot5, exstruere. Quod suadet d. Paraeus, quod pars utraque se, quantum fieri potest, ad exterarum academiarum et ecclesiarum iudicia conformet, ut retineatur consensus et contentionum tollantur scandala, mihi non displicet. Lutheranis video a d. Paraeo et aliis Palatinis theologis non politicam tantum societatem - id enim alterius est fori -, sed Christianam communionem offerri, cum tamen non nesciant quae sit illorum de praedestinatione, libero arbitrio et perseverantiae certitudine sententia. Si illi in deterius in dies abeunt et ab aequitate omni longius recedunt, certum est non posse invitos ad communionem trahi: sed illud manet iudicatum ab ecclesiis vestris illas, quas dixi, controversias ius fraternitatis non abrumpere. Quod cur nostris, quoque disputationibus aptari nequeat non video. Nam quod dicitur inveteratum schisma laxioribus remediis curandum quam recens, id quam verum certumque sit dubito. Nam certe tempus nunquam efficiet, ut dogma aliquod sit magis minusve ad salutem necessarium, ac proinde dignum aut indignum iure communionis. Quid quod non minus laborandum videtur pro retinendis quam pro reducendis ad unionem fratribus? Veteres patres aliter quam Augustinum loqui de hisce capitibus recte animadvertit Paraeus. Neque tamen eos puto eius fuisse sententiae, cuius fuit Pelagius, alioqui non catholici, sed haeretici essent habendi. Manifesta enim est haeresis, regenerationem et fidem adscribere naturae viribus, quod fecit Pelagius. Patres antiqui defendunt liberum arbitrium, sed | |
non ut gratiae hominem reformantis necessitatem excludant. Peccatum originis veteres patres apertissime agnoscunt, ita ut Pelagius sibi ab antiquis patribus praesidium accersere nullo iure potuerit. Augustinus Pelagium oppugnans argumentum sumsit a praedestinatione, quam paulo aliter delineavit, quam ante eum catholici scriptores fecerant. Synodi Carthaginiensis et Milevitana damnarunt Caelestium et Pelagium et gratiae honorem tutatae sunt, ut tamen totum illud praedestinationis dogma omiserint et reliquerint indefinitum, quod non potest nisi consulto factum esse, cum uni synodo adfuerit Augustinus, et iam quaedam eius scripta exstarent. Semipelagiani postea orti in Gallia praedestinationis dogma ita explicarunt, ut patres ante Augustinum omnes, sed simul initium fidei naturae viribus acceptum tulerunt. Non in omnibus quidem, sed in quibusdam synodus Arausicana hunc errorem damnavit, quaestionem de praedestinatione iterum relinquens intactam. Caelestius, Romanae ecclesiae episcopus, ex Augustini libris quaedam excerpsit ad defendendam gratiam facientia, eorum quae ad praedestinationis controversiam pertinebant nihil immiscuit, professus insuper profundiores quaestiones tractatas ab iis, qui haereticis restiterunt, non necesse esse aut improbari aut adstrui. Liberi arbitrii et vocem et vim Augustinus etiam tum defendit, cum pro gratia maxime certaret, unde et librum scripsit de Gratia et Libero Arbitrio, quo demonstraret alterum ab altero non everti, simulque occurreret iam tum pullulanti errori monachorum quorundam, qui tam longe Pelagianae haereseos affinitatem fugiebant, ut in partem Manichaeismi relaberentur. Perseverantiam electorum aut perpetuam, aut in fine redditam ex decreto electionis deducit Augustinus, ita tamen, ut quosdam credentes et iustificatos dicat non perseverare, quia ex sententia Augustini fides et iustificatio contingunt etiam reiectis, at fides in fine perstans electorum propria est. Augustino in omnibus, quae contra Pelagium scripsit aut contra Pelagianorum reliquias, ne d. Paraeus quidem subscripserit. Nam, ut caetera praeteream, Augustinus ut certissimum urget adversus Pelagium, infantes Christianorum non baptizatos omnino damnari. Quare videndum, an non ad pacem sufficere debeat, si partes disputantes iis subscribant, quae in synodis Carthaginiensibus et Milevitana ac deinde Arausicana contra Pelagium et Semipelagianos sunt definita. Quod sine dubio non tantum ad nostros morbos sanandos, sed etiam ad parandam viam concordiae cum Lutheranis plurimum pertineret. Multa definire in tam controversis capitibus periculosum est et pronum ad acissuras. Peccatum originis nemo hic est qui negare audeat, nemo itidem qui iustitiae humanae perfectionem adstruat eo sensu, quo a nostris solet oppugnari. Omnis quaestio huc redit, an donum fidei procedat ex antecedente absoluto decreto servandi, et negatio eius doni ex antecedente decreto aut damnandi aut non servandi; item an gratia moveat liberum arbitrium modo praedeterminante an aliter, deinde an regenitus in gravia peccata incidens ante actam poenitentiam sit in statu gratiae iustificantis. Huc mihi recidere videntur ea, quae apud nos disputantur, de quibus iudicium meum haud facile promserim, nisi quod utrosque ego pro charis fratribus habeam, et a caeteris haberi optem quam ardentissime. Deus nobis ea largiatur, quae ad nominis sui gloriam, ecclesiae sanctae aedificationem et animarum nostrarum salutem pertinent. III. Septembr. CIƆIƆCXVII. Tuus totus
|
|