Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend561. 1618 Jan. 14. Van G.M. LingelsheimGa naar voetnoot6.Amplissime Domine. Ut tuas XIV. Decemb. datas accepi, statim opus tuum de iure summarum potestatum in sacrisGa naar voetnoot7 denuo accurate perlegi. Mirifice mihi omnia probantur, praesertim postquam audissem quae alii requirerent. Omnia tam exacte, plane, perspicue, caute explicata et distincta, ut iudicium tuum rectum et exactum satis mirari nequeam. Obtestor itaque te, ne publico id invideas, et publice fruendum typis excudi facias. Nam quod dicunt, minus opportunum hoc tempore haec doceri, ego sentio, semper quod verum et rectum est, sequendum esse. Irritabis magis istos, qui non veriti sunt publice contumeliosi esse in summates; sed id tanti non est, quin veritatis patrocinium suscipiatur, Brederodius ad te curandum in se recepit curam, idque per nostratem praefectum tormentorum, Noldium, qui Hagam iam proficiscitur. Nostros | |
plerosque animatos video in Arminianos; sed ii non satis considerare mihi videntur, quid factione utrimque firmis subnixa subsidiis obtineri possit. Ego censeo, in istis libertatem quidlibet sentiendi permittendam; ita tamen, ne pax turbetur, et in concionibus hae non necessariae subtilitates agitentur. Deus vos respiciat, et reddat pacem Ecclesiae vestrae. Nos hic in gaudiis publicis, ob agnatum Principi alterum filiumGa naar voetnoot1, ipsis Kalendis novi anni, iuxta calculum quo vos utimini, salva matre. Regina avia, eiusque filius per legatum invitantur, ut e sacro fonte Principem suscipiant, cum Dano, eiusque reliquis tribus sororibus, viduis. Id institutum in secundum Martii. Deus bene fortunet, ac det tibi quae optas, Vir Amplissime. Heidelberga. 4 Ian. 1618. Tuus omni studio et observantia
|