Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend532. 1617 Sept. 18. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot3.Vir Clarissime atque amicissime. Seistium audio ita aegrotare ut sit periculo propiorGa naar voetnoot4, quod tamen Deus - si modo id ipsi salutare est - avertat. Cum nihil minus cogitarem obiter ita loquendo praescientiam Dei conditionatam aperte statui, et tamen sunt qui eam negant, quos tamen arbitror eodem modo precari. Vides quid studia possint. Sed ut redeam ad id quod volebam, plane te oro ut exemplar libri nostri de Summarum Potestatum ImperioGa naar voetnoot5 nanciscaris: opus enim habeo, et vereor ne evagetur. Mittes autem, si placet, Rotterodamum: ibi enim per aliquos post hunc dies sum futurus. Scribit ad me vir summe pius et eruditus Coventricensis, et Lichfeldensis EpiscopusGa naar voetnoot6 mirari se ac dolere Remonstrantium sententiam quam scripto postremo vidit explicatam, tam piam et doctam ferri non posse, ‘Ita’, inquit, ‘Parcarum tabulae valuerunt’. Ipse huic causae se non defuturum pollicetur. In Dioecesi ipsius quidam magnas turbas movent qui nefas habent corpus et sanguinem Dominicum de geniculis accipere. Miserandum est his aliisque obtentibus disrumpi Ecclesias Christi. Rogo dicas Typographo ut praeter ea quae ad me misit diatribae contra SocinumGa naar voetnoot7 exemplaria addat sex alia, sed | |
chartae si non optimae saltem minus malae. Vale Vir optime et nos ama si meremur; sin minus, mone. 18. Septemb. anni 1617. Archiepiscopus Spalatensis Vir admirandae eruditionis misit Ordinibus Foederatis exemplum quatuor librorum e decem quos promisit de Regimine Ecclesiae. Addit Epistolam in qua ostendit dolorem suum de nostro Schismate praesertim tam levi - ita loquitur - de causaGa naar voetnoot1. Promittit sententiam suam se explicaturum libris posterioribus; interea offert consilium, et rem putat talem in qua sine aliarum Ecclesiarum suffragio nihil agi debeat. Tuus penitus
|