Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend531. 1617 Sept. 10. Aan J. MeursiusGa naar voetnoot8.Vir Clarissime. Rotterodamum ut veni didici quantum tibi deberem. Ibi enim Chalcidium inveni, nomini nostro tua benignitate inscriptumGa naar voetnoot9, auctorem reconditae eruditionis, utpote Timaei, qui tot ingenia iam olim exercuit doctissimum interpretem. Elogiis quae mihi nec merenti tribuis erubui; quae sicut dolorem mihi incutiunt | |
quod amicorum de me spem implere non possum, ita contra gaudium adferunt indicio constantissimi affectus in me tui, de quo, sicut ego nunquam dubitavi, ita iam nemo erit cui dubitare liceat. Ego quod reponam non habeo. tamen, ne nihil mittam, mitto librumGa naar voetnoot1 aliorum magis impulsu quam sponte mea editum, qui ita ad sacra pertinet ut iuris et historiae non parum suo ambitu comprehendat. Saltem id consequemur, ut aequis hominibus appareat quam longe absint a castris Socini qui non omnibus Calvini sententiis alligandas putant Ecclesias. Te vero nihil opus σπεύδοντα ϰαὶ αὐτὸν ὀτρύνεινGa naar voetnoot2 ut pergas de literis optime mereri. Non debet terrere te aetas haec si qua alia rerum bonarum contemtrix: iustam olim mercedem tuis laboribus persolvet posteritas; neque crede me solam tibi ὑστεροϕημίαν augurari. Cum tam iuvenis inclarescere coeperis senectute tibi mediocri dumtaxat opus est ut posteritati tuae intersis. Quanquam interea spero in praesens quoque eos quibus promovendarum artium cura incumbit daturos operam ne virtutes tuas ignorasse videantur. Ego si unquam quicquam efficere potero, quod ad te iuvandum ornandumve pertineat crede nihil fore quod non aut sine respectu vetustissimae amicitiae merita tua, aut etiam seposita meritorum ratione amicitiae memoria a me impetret. Vale Vir eruditissime. X. Sept. CIƆIƆCXVII. Rotterodami. Tuus
| |
Adres: Viro Clarissimo raraeque eruditionis Iohanni Meursio I.C. Graecarum literarum in Lugdunensi Academia Professori. Lugdunum Batavorum. |
|