Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend530. 1617 Sept. 9. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot4.Vir Clarissime, summe amicorum. Mitto soceri tui, cuius memoriam quanti faciam credo te nosse, scriptum omni laude dignissimum, quod edendum ego iampridem iudicaviGa naar voetnoot5, nunc multo magis ex quo idem videtur Walaeo. Rogo diligenter promoveas συναθροισμὸν eorum quae ad συγϰατάβασιν pertinent, sed ita ne ei tempori quod concinnandae Pelagianismi et Semipelagianismi historiaeGa naar voetnoot6 debetur nimium detrahas. Utrumque enim pariter maturandum est. Editio nostrae de satisfactione diatribae mihi perplacetGa naar voetnoot7. Mitto eius exemplum tibi inscriptum cui haec opera ferme plus quam mihi debet, caeteris non inscripsi quia apud illos non arbitror id futurum pretium nomini meo quod apud te est mei amantissimum; deinde ne edere ipse librum videar quod facere me negas. Satis ergo erit si tradas Polyandro, Episcopio, Corvino, Heinsio, et Cunaeo. Praeter ista nihil nunc erat, nisi ut valeres. Nunc Rotterodamum eo, rediturus Hagam sub diem Martis. 9. Septemb. 1617. Tuus totus
|