Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend536. 1617 Sept. 28. Aan P. CunaeusGa naar voetnoot1.Vir Clarissime. Benignius de opere nostro sentis quam accuratissimum tuum iudicium decet. Sed hoc amplius tibi debeo quem decipere nihil potuit praeter nostri amorem. Rogo pergas ita velle falli. Sed magis etiam me obligaveris si quae in legendo libro deprehenderis minus recte aut commode dicta, eorum me moneas ea libertate, qua uti inter se amicos convenit. Paratur nova editioGa naar voetnoot2 quae utinam te adiuvante in melius procedat. Obitum viri summarum virtutum soceri tuiGa naar voetnoot3 gravissime fero. Scio quibus temporibus quantum subsidium non urbs modo ista, sed et patria amiserit. Certe in nostro conventu nulla liberior, nulla prudentior vox erat. Quanquam autem publicis malis fideliter indoleo, movet tamen etiam privatae iacturae sensus: diligebat enim me quanquam tot annis minorem fraterne, nec quoquam ferme nostri ordinis familiarius utebatur. Et quemadmodum ego illius sequi gaudebam vestigia ita nostri vicissim labores ipsi probabantur. Si quid unquam evenerit in quo testari possim quanti ipsum fecerim, et quantopere glorier ipsi amicus fuisse, avide arripiam. Tibi vero, vir inter literatos eminentissime, hac commendatione opus non est, quod viri optimi et de patria praeclare meriti es gener. Tibi ipse, imo aliis quoque commendandis sufficis, apud illos certe qui doctrinae ac virtuti premium norunt ponere. Quare in eo, de quo scribis, unice tibi faveo; neque unquam deero eximiis ingenii tui dotibus id praebere testimonium quod amicitia exigit, et ni amicus essem veritas imperaret. Rogaveram nuper Vossium, deinde Corvinum, ut chartas quasdam partim Latinas, partim Belgicas, quas socero tuo legendas dederam, quarumque usum res praesentes exigunt, mihi tradi curaret; idem tibi commendo. (Illae) chartae sunt literae utriusque iuridici SenatusGa naar voetnoot4 ad Ordines, cum libello uno atque altero eiusdem argumenti. Vale, vir laudatissime. XXVIII. Sept. CIƆIƆCXVII. Tuus
| |
Adres: V.C. Petro Cunaeo I.C. et Professori Lugduni Batavorum. |
|