Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend537. [1617 einde Sept.]. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot5.Vir Clarissime. Multum metuo ne aliquo deerret exemplum nostri libri de Iure Summarum Potestatum circa Sacra. Quare si importunus sum veniam dabis. Scio te PelagianaGa naar voetnoot6 historia, forte et colligendis quae ad Tolerantiam pertinent occupatum | |
vix quicquam habere reliqui temporis quod mihi amicisve aliis impendas. Tamen quia diatribae contra Socinum novam editionemGa naar voetnoot1 parari audio, velim illa quoque non minus quam prior aliquid tibi debeat. Ergo si quid observaveris aut tu aut qui nos amant alii, velim fieri certior. Martis die et his qui sequuntur Hagae sum futurus. Has scribo Rotterodami. Tuus totus
|