Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend501. 1617 Jan. 19. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot4.Vir Clarissime. Pro missa ad me tua super iure Potestatum DissertationeGa naar voetnoot5 ago gratias; dabo operam ut quamprimum laborem meumGa naar voetnoot6 absolvam, et tum Dissertationem istam tum quos a te habeo libros restituam, sic quoque metuens ne tardum nomen videar. De Iunio gaudeo placere tibi quod cogitaveram, ego τὸν ϰαιρὸν | |
observabo. Vidi quod dicis eam partem, quae de Praedestinatione agitGa naar voetnoot1, Gennadio asscribi; itaque ut ais facile reiicietur haec auctoritas. Sed et priora mihi vix videntur Hieronymi eruditionem redolere. De Proverbiorum locoGa naar voetnoot2, itemque de poenali satisfactioneGa naar voetnoot3 gaudeo tibi nostra non improbari. Nostrae ad silvam illam annotationes nihil habent bonae frugis, nisi quod mihi in mentem revocant quae inter legendum cogitavi. Conferre de iis ut spero licebit si qua te videndi dabitur copia. AntisocinianaGa naar voetnoot4 nostra utinam relegere posses. In fine primi capitis ubi ostendo illud quod Christus propter iustificationem nostram resuscitatus dicitur, hunc posse sensum accipere quod Evangelii per totum Orbem praedicatio cum donis admirabilibus coniuncta fructus sit gloriae Christi, omisi adscribere locum insignem qui est Ioh. VII. v. 39: οὔπω γὰρ ἦν πνεῦμα ἅγιον, ὅτι ὁ Ἰησοῦς οὐδέπω ἐδοξάσϑηGa naar voetnoot5. Legi Ioannis Arnoldi notas quae et breves mihi videntur, quales ease oportet ut margini Walachrianae epistolaeGa naar voetnoot6 addantur, et perspicuae. Notavi quaedam quae mitto in hoc unum ut legisse me videat. Nam quae notavi, non sunt animadversiones, sed dubitationes, de quibus ipsum consultum volebam si ad nos venire posset. Multo enim facilius sermone mutuo quam scriptis explicantur; etsi ista quidem exigui sunt momenti. Mihi, etiamsi Walachri supprimant, tollendus hic foetus videtur, ut appareat quam non immerito tales iudices recusentur. Velim tamen placide cum ipsis agi; et si quid dicendum durius, tangi solos delegatos, non delegantes; imo non inutile foret ad Ministros Zelandiae amicas literas addere. Grevinchovius legit et ipse Corvini Notas et addere quaedam coeperat, sed abrupit laborem quod Barlaei scriptum prius videre cuperet, si quid deesset tum suppleturus. Mitto tibi novas Lingelshemii literasGa naar voetnoot7 ut videas multos esse bonos qui in pacis studio nobiscum conspirent. Remittes ubi quid scribendum occurrerit. Motuum HagiensiumGa naar voetnoot8 eventum ἀποϰαραδοϰοῦμεν. Vale Virorum amicissime cum familia. 19. Ian. 1617. Tuus
|
|