Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend
[pagina 463]
| |
Ga naar voetnoot6.S.P. Quoties cum animo meo reputo prima reformationis tempora, eaque cum proximis, et illa item cum nostria compono, toties, Magnifice, Amplissimeque | |
Domine, se maximum mihi offert argumentum infirmitatis humanae; neque dubito, quin idem tibi usu veniat saepissime. Quid enim magis Luthero, aliisque piis Doctoribus, primitus obiici solet, quam Papae, et Ecclesiarum multarum dissentientium autoritas? Sed Doctores nostri ab Ecclesiis ad Scripturae indicium, a Papa ad Magistratus iudicium provocabant. Bona causa multis locis triumphavit. Sed cum Lutherus homo quoque esset, a quo idcirco humani nihil alienum putari debet, factum, ut cum bono semine zizania alicubi seminaret. Videre hoc alii, fortasse nec pietate, nec eruditione inferiores; qui idcirco sedulo sibi adlaborandum iudicarunt, ut a bono semine zizania distinguerentur. Hic qui in sententiam Lutheri iurassent, quasi quae de Scripturarum unico ac perfectissimo Canone dicta essent, adversus Pontificios solum valuerunt, ecce iisdem, vel geminis plane armis, aggredi eos ausi sunt, qui zizania in Ecclesiis suis recens orta eruncare vellent. Nam ut Pontificii Pontificem, ita hi Lutheri sectatores, Lutherum; ut illi Ecclesiam Romanam, ita hi Ecclesias Saxonicas, et alias; ut illi mediae fere, aut infimae Antiquitatis concilia aliquot, ita hi, tanquam quod conciliorum sibi multorum instar esset, Confessionem Augustanam urgere adversus dissentientes coeperunt. Habuit hoc alios pessime, imprimis eos qui in re Sacramentaria ab iis dissentientes, hac parte Zuinglium, et Calvinum sequi se profiterentur. Aurem igitur istis vellere, memoriamque priorum temporum refricare, quibus armis istiusmodi pugnandum fuisset, causae fuissent longe inferiores. Sed surdo canebatur fabula. Nam qui quasi rerum dominarentur, hi, ut Pontificii olim, ita iam ipsi quoque in omnes a se dissentientes de umbone, tanquam de plaustro omnis generis convitia iactare coeperunt; communitati etiam omni in posterum renuntiarunt. Atque in his tuebantur se Lutheri ipsius - quanti alioquin viri! - exemplo: qui ut multa istius farinae omittam, - commemorare enim taedet - paulo ante excessum suum, ad Iacobum Probst, Pastorem BremensemGa naar voetnoot1, virum, quod nec qui Lutherum tantopere sectantur, diffiteri poterant, eximiae pietatis, scribere hunc in modum non dubitavit: Beatus vir, qui non abiit in consilio Sacramentariorum, et in via Zuinglianorum non stetit, et in Cathedra Tigurinorum non sedit. Quod cum illis aureolum, et bracteatum quoddam dictum videretur, omnes qui animum non habent affectibus impeditum, vident esse, non dico bullatas nugas, aut ineptam, ac puerilem allusionem, sed impiam et horribilem Psalmi perversionem. Nec intra convitia, aut anathemata res stetit: ad carceres, ad exilia deventum, uti vel sola indicium faciet Peuceriana carcerum historiaGa naar voetnoot2, quam optimus, et doctissimus Pezelius scripsit. Tantum non quidem religio, | |
sed perperus affectus potuit suadere malorumGa naar voetnoot1. Tandem divina misericordia, in Britannia, in Germania, in Galliis, in Belgica, efflorescere etiam Ecclesiae coeperunt, quae Papae sic iugum excuterent, ut a Luthero simul in συνουσίας dogmate dissentirent. Ac aliquantisper quidem hae memores pristinae conflictationis, et cum Papistis et cum Lutheranis, nihil aliud ursere, quam Prophetica, et Apostolica scripta, summumque in Ecclesiasticis iudicium Magistratibus sponte detulerunt. Sed postquam plerique earum Doctores rem omnem in vado esse viderunt, inque Veterum multorum locum iam successerant oratores novi, adolescentuli, quam in Papistis prius, ac mox Lutheranis tantopere damnarant, hanc ipsi, cum alibi, tum imprimis in Belgica hac calcare viam coeperunt. Si quod enim dogmatum suorum in dubium vocaretur, non iam ad scripturas solas, imo nec ad primaevam Antiquitatem, provocari se patiebantur; sed ut Lutherani illi Lutherum, ita hi Calvinum, aut Bezam; ut illi Augustanam Confessionem, ita hi Confessionem Belgicam, vel Catechesin Palatinam; ut illi Saxonicarum, ita hi Reformatarum in Provinciis hisce iactabant consensum. Et quod dolendum imprimis erat, non minus quam priores, omnes a se sententiis discrepantes tanquam haereticos differebant, et quos possent sedibus suis deturbabant. Quae quoties cogito, prope animum meum subit, ne et illi qui nunc, ob aliquem in Praedestinationis dogmate dissensum, tanquam ϰαϑάρματα traducuntur, si superiores aliquando fiant - libere cur non apud te loquar? - similiter excepturi sint eos, qui dissentire ab ipsis audebunt. Quippe et illi homines sunt, non minus quam priores. Et semper sic, ut alios mittam, cum ipso eruditorum vulgo ita comparatum fuit, ut contemptis iis qui moderata suggererent consilia, iis qui extrema sequerentur se potius applicarent. Sed huic spero malo providebunt tempori viri aliquot praestantes, qui inter ipsos plurimum possunt, ac imprimis Magistratus summus, quem haec antecedentium exempla possunt reddere cautiorem. Quod autem nunc illi, qui receptiorem sententiam tuentur inpense negant, vel transversum se unguem deflectere ab illa dissertandi ratione, quam sequebantur, qui primi Ecclesias Belgicas, vel domi, vel in exilio, docuerunt, hoc istiusmodi est, ut merito dubites, utrum magis imprudentiae, an impudentiae tribui debeat. Hoc cur dicam, cum alia multa, etiam in vulgus notissima, testatissimum faciunt, tum imprimis historia isthaec quam nomine Nobilissimi Iohannis a Lasco, Belgicae Ecclesiae in Anglia Episcopi, item Martini Micronii, eruditissimi et fidelissimi Pastoris et omnium Belgarum, aliorumque peregrinorum Londino profugorum, scripsit divulgavitque nobilis et insignis vir Iohannes UtenhoviusGa naar voetnoot2, Ecclesiae Belgicae senior. Quanto profecto aliter, quam hodie hic fit, disputabant illi cum Lutheranis Coldingae, Wismariae, Hamburgi, atque alibi. Non visum hic universam istorum temporum historiam percurrere; sed contentus ero, ex multis aliqua delibasse, e quibus de caeteris non obscura fiat coniectatio. Coldingenses quidam Pastores erant, nomine Paulus Noviomagus, et Henricus Sylvaeducensis. Cum his nostri | |
pium aliquod colloquium poscebant. Negabant contra illi, eo quicquam opus esse, cum nec Rex, nec ipsi minimum de Regni Danici doctrina dubitarent. Nempe similiter ac - lubet enim isthaec cum nostris temporibus conferre -dicentes audivimus quosdam, posse Pyrrhonios istos, ut vocabant, inter sese Catechesin examinare ad scripturarum stateram; sibi hoc factu nihil opus esse, qui nec de particula eius minima dubitarent. Sed quid hic A Lasco, Micronius, Utenhovius? Nempe tales praeiudicio peccare arbitrabantur, planeque statuebant, non tantum cum zizania sponte aut fortuito oculis sese offerunt, de evellendis iis consilium capi oportere, sed sollicite etiam inquirendum, nihilne zizaniorum uspiam reperiamus, cum inimicus homo ea soleat spargere, dormientibus iis quibus cura agri Dominici incumbit. Sed pergamus. Dicebant Lutherani, negari a nostris clara Scripturae verba: ‘Hoc est corpus meum’. Nempe simili ratione ac Ecclesiastae illi, qui cum de Electionis et Reprobationis absolutae dogmate disputant, clara esse aiunt verba Apostoli, Rom. IX., ac Reprobationem aliquam conditionatam inducentibus, priusquam quod volunt persuadeant, totum illud caput e sacris literis furcillandum esse. Sed quid in simili controversia A Lasco et alii, quos diximus? Ipsum Noviomagum superiori concione docuisse, et quidem recte: veritatem cuiusque doctrinae probandam non esse unius alicuius loci in Scripturis testimonio, sed, unanimi totius Scripturae consensu. Obiiciebant deinde nostris, quod omnia carnis iudicio metirentur. Quis nescit hodie oggeri illis, qui absolutam reprobationem negant? sed audiamus A Lasco, et alios: Multa sunt alia in religione nostra capita, magis multo rationis nostrae iudicio repugnantia, quae tamen nos omnia per Dei gratiam indubitata fide amplectimur, abnegato omni rationis nostrae iudicio, eo quod illa certis divini verbi testimoniis niti atque insistere videamus; idem et hic multo libentissime facturi, si idem videamus. Obiiciebant item, quod per Daniae Regnum iam alia de coena sententia obtineret; nempe ut nunc quidam in Praedestinationis dogmate Ecclesiarum Belgicam - quam vere non disputo - autoritate se tuentur. Responderunt nostri Lutheranis istis: Doctrinae sanae veritatem petendam nobis esse, non sane e regnorum, sed ex verbi divini certa ac solida autoritate. Criminabantur item nostros, quod dissentirent a Luthero ac Saxonicis Ecclesiis; quod Augustana Confessione damnarentur. Nempe haut aliter, ae nunc quidam semper crepant Calvinum, Ecclesias Belgicas, Confessionem, aut Catechesin; quae fortasse tamen non usque adeo illis patrocinantur. Sed quid hic iidem illi laudatissimi viri? Dicimus, inquiebant, Lutherum, ac Saxonicas Ecclesias, denigue et Augustanam Confessionem non esse Catholicam Ecclesiam; nos Lutherum pro insigni Dei organo habere, sed illi nihilominus Spiritum Sanctum iuxta mensuram datum fuisse; hunc honorem solis nos Propheticis et Apostolicis scriptis deferre ut nihil contineant quod non certa fide sit amplectendum; caeterum in scriptis Lutheri, - de Calvino idem dicere possumus - luculenta extare testimonia, illum sibi non perpetuo, neque per omnia constare. Quare et Lutheri scripta, et ipsam adeo Confessionem Augustanam, ad Scripturae regulam et legitima Ecclesiarum iudicia revocanda esse; neque ex Lutheri dogmatis, aut etiam ex Augustanae Confessionis autoritate ita praeiudicandum esse, ut scindantur Ecclesiae, utve sanctorum communio in Catholica Dei Ecclesia - contra fidei nostrae confessionem - violetur. Verba profecto aurea. Porro, quia Paulus Noviomagus haeresios accusarat nostro spublice in concione, respondere ad illud in hunc modum: Contra doctrinam Evangelii factum dicimus; quandoquidem nemo de alterius condemnatione pronunciare aut potest, aut debet in Ecclesia, quem non constet publice a fundamento Apostolicae Confessionis, | |
Petri ore proditae, excidisse. Et aliquanto post addunt: Nos huius controversiae nomine, neminem unquam aversati sumus, sed in fraterna charitate tulimus; et ferendos esse putavimus omnes, qui modo nos vicissim ferre volent, donec Dominus controversiam hanc per gratiam suam componat, eo quod omnes fundamentum Confessionis Apostolicae pariter retineamus. Quod ipsum in Praedestinationis controversiam multo etiam iustius dici possit. Alia quoque huius generis in isthoc Coldingensi colloquio legi possunt. Sed nihil nostros ulla iuvit defensio sui; verum extrema in afflictione, mediae hyemis tempestatibus, sexaginta circiter familiae - quos inter decrepiti, pueri, matronae gravidae - summo cum vitae periculo regno eiecti sunt. Sed operae etiam fuerit delibare dissertationem, quam Hamburgi Micronius habuit cum Ioachimo WestphaloGa naar voetnoot1, eo adversus quem et Calvini extant quaedam. Is tanquam Achilleum argumentum obiiciebat Micronio: De veritate doctrinae nostrae Sacramentariae nihil est ambigendum, cum ea in omnibus Saxonicis et Orientalibus Ecclesiis, ut a sanctissimis viris et praeceptoribus suis eam acceperunt, unanimi consensu tradatur. Falsa igitur, et repudianda est contraria Zuinglii sententia, quae in praedictis Ecclesiis est damnata. Praeclare respondet Micronius: De controversa aliqua doctrina, non ex unanimi multarum Ecclesiarum consensu, sed tantum ex concentu Propheticae et Apostolicae statui debet. Alioqui triumpharet Papa. Tum. Westfalus: Ecclesiae nostrae Saxonicae sunt Ecclesiae Dei. Hic Micronius: Ecclesia Dei ex loco aestimari non debet. Utque Londinum non facit Ecclesiam Dei, ita nec Hamburgum, aut Lubeca. Nulla praeterea est Ecclesia, praeter Propheticam et Apostolicam, quae, non in quibusdam hallucinari quandoque possit, quod ipsum quoque Lutherus docuit. Addimus: Et Calvinus. Sed quid Westfalus hic? Quod Lutherus Ecclesiam scribit errare posse, de Papistica, non de Christi sensit Ecclesia. Respondet Micronius: Imo de vera Christi Ecclesia loquitur Lutherus, quae ex humana quadam imbecillitate in quibusdam nonnunquam impingit. Ex parte enim prophetamus. Et fit aliquando, ut eximius aliquis doctor alicubi turpiter hallucinetur, quem mox deinde alii, praepostero quodam zelo incitati, temere et pertinaciter imitantur. Hinc etiam saepe errores in Ecclesia oboriuntur. Verissime, Verissime. Quare optime ibidem sic colligit Micronius: Proinde approbanda venit doctrina Ecclesiae omnis, non ex Ecclesiarum aliquot consensu, sed verbi divini autoritate. Obiiciebat Westfalo Micronius, quod in libello suo, cui titulum fecisset ‘de Recta fide’, doctrinam suam sacramentariam Ecclesiae iudicio subiecisset, eoque examen eius subterfugere non deberet. Respondet Westfalus: Ego doctrinam meam Sacramentariam non Londinensi, sed Ecclesiae Dei Hamburgensi iudicandam proposui. Similiter hodie multi in Praedestinationis dogmate nullis se Ecclesiis subiicere volunt, nisi quas idem secum sentire habeant persuasum. Ait idem Westfalus: Si dubia adhuc esset nostra doctrina, graviter peccasset Senatus noster, et serenissimus Daniae Rex, qui adversum vos decreta tulerunt. Optime respondet Micronius: Similibus argumentis facile omnes vicerit Papa. Ait Westfalus: Contra vestram doctrinam Comitiis Augustanis pronunciatum est. Micronium hic audiamus: Non video vos iustam habere causam tantopere gloriandi de Augustanis Comitiis, cum ea in eum finem instituta non sint, ut ibi audita prius utraque parte certi aliquid de re Sacramentaria statueretur; sed fuit tantum nuda fidei confessio, quae nullo modo Concilii legitime congregati autoritatem obtinere potest. Quod ipsum de Belgica Confessione dicere possumus. Quemadmodum et | |
quod continuo subdit: Siquidem Concilia omnia adhuc subiacent Scripturarum autoritati, quanto magis Confessio Augustana? Alibi quoque recensetur in eadem historia colloquium, a Micronio habitum Wismariae cum Doct. Smetenstedio. Hic, cum Micronius dixisset, Magistratus possit colloquii testis esse, ac iudex, respondet Doctor ille: Magistratus? quid ille de religione intelligit? Petamus Rostochium, et ad Doctores, aut Superintendentem proficiscamur, qui de colloquio iudicare poterunt. Nempe non alios iudices admittit, nisi a quibus certam sibi victoriam videt. Quid Micronius autem ad haec? Siccine, inquit, Magistratum contemnis, Doctor? Quo iudice, precor, Papam principio vicit Lutherus, ab omnibus tunc Doctoribus Scholasticis passim damnatus? Sed exscribillandi modus tandem esto. Abunde sane ea, quae adduximus, ostendunt quod superius dicebam, illos qui primi Ecclesias Belgicas collegerunt repurgaruntque, semper a Doctorum quorumdam sensu, Ecclesiarumque quarumdam consensu ad scripturarum indicium, et Magistratus iudicium provocasse contra eos, quibuscum illis Doctoribus nostris negotium fuit; haud secus ac hodie quidam occipiunt e nostris. Nam ovum ovo similius non est, quam illa quae vidimus Lutheranorum argumenta, et ista nostrorum, qui absolutam tuentur praedestinationem, nec Magistratus iudicium in Ecclesiae rebus admittunt. Nec tamen par omnium hoc immodestia: sed quo imperitior quisque, hoc minus rationi locum praebet. Ἀεὶ γὰρ ἀπειρήτων νόος ἀνδρῶν
Δύσμαχος, οὐδὲ ϑέλουσι γὰρ ἀτρεϰέεσσι πίϑεσϑαι.
ut optime olim OppianusGa naar voetnoot1. Atque, ut ingeniosissimus PoetaGa naar voetnoot2 alicubi ait,
Non plus his cordis, sed minus oris adest.
Plus modestiae - quemadmodum et eruditione plerosque ordinis sui vincit - retinuit Antonius Walaeus, cuius scriptum de iure Magistratus in EcclesiasticisGa naar voetnoot3 dicere possum, ἀνέγνων ϰαὶ ἔγνων, τὸ ϰατέγνων ἁπλῶς addere non possum, ne merito audiam illud quod desertori Iuliano respondebat BasiliusGa naar voetnoot4, ἀνέγνως ἀλλ᾽ οὐϰ ἔγνως, εἰ γὰρ ἔγνως, οὐϰ ἂν ϰατέγνως. Ita multa in eo scripto reperi, quae meliorem mentem, maioremque modestiam spirent. Sane siquis ea ex opere excerpta in unum congerat, simulque oculis subiiciat, vix amplius aliquid requisiturus videatur. Sed tamen duobus nominibus peccat gravissime. Nam adversarii sui mentem, quam non capit, carpit; eumque se oppugnare credi vult, cum suum oppugnat somnium. Adhaec quae scribit minime videntur ἀϰόλουϑα ϰαὶ ὁμόϕωνα. Nam cum summum in Ecclesiasticis imperium neget esse penes αὐτοϰράτορα, ea tamen passim dicit, ex quibus colligere hoc potuisset, si mens non laeva fuissetGa naar voetnoot5. Omnis erroris fons et caput, quod confuse indistincteque singula consideret et tractet, cum hic vel maxime habeat locum illud StagiritaeGa naar voetnoot6: οὐϰ ὀϰνητέον τοῦ διαιρεῖν. Id quo pareat, prius quidem universe ac generatim ostendam Magistratui summo etiam in Ecclesiasticis ius competere summum; deinde vero aliquammulta, imo praecipua fere Walaeani operis ad trutinam scripturae et rectae rationis expendam. Nec ignoro, quam tu haec longe melius me intelligas, sed nec ingratum me facturum spero, si meum quoque hac de re iudicium perscribam. Ac penes Principem quidem seu Magistratum summum esse imperium | |
supremum rerum Ecclesiasticarum, quatenus quidem penes mortalium quemquam potestas earum esse potest, solide comprobatur, partim Dei ipsius mandato, annexaque promissione et comminatione; partim exemplis piorum Principum, quae nobis in S. Scriptura proponuntur et commendantur; partim rationibus, quibus Magistratus circa religionem, tum indirectim, tum directim, habere imperium ostenditur; partim exemplis Christianorum Principum, quae Scriptoribus Ecclesiasticis continentur; partim autoritate veterum recentiorumque Patrum, qui potestatem hanc tribuunt Magistratui summo; partim iudicio ac confessione Scriptorum externorum, qui et ipsi, velut rationis quodam ductu, imperium circa impiam Religionem suam tribuant Principi suo ac Principum ipsorum, qui in impia Religione sua ius illud usurparunt. Haec omnia quidem cum cura tractate velle, scio res fuerit ingentis commentarii. Verum nos ex immensa sylva tantummodo paululam struem congeremus. Ut igitur inde ordiamur, iubet Christus, Matt. VI, 33, ut primum quaeramus Regnum Dei, ac fore spondet, ut caetera omnio adiiciantur nobis. Quod mandatum cum privatum quemque tangat, tum eos imprimis, quibus non sui tantum, sed publici etiam cura incumbit; quibus regnum Dei in Remp. inducendum, promovendum, curandum, conservandum. Itaque et Psal. XI, 10, 11, 12, sic eos per Davidem compellat: Nunc ergo, Reges, animadvertite, eruditionem percipite, o iudices terrae. Colite Iehovam cum reverentia, et exultate cum tremore. Osculamini filium, ut non irascatur, et pereatis in via, cum exarserit vel minimum ira eius. Beati omnes, qui se recipiunt ad eum. Ubi Reges compellat Deus, non velut aliquos ex societate humana, sed tanquam Reges; quos non sibi tantum colere pietatem velit, sed curare, ut eandem subditi exerceant quemadmodum optime ea verba declarat Augustinus, ut infra videbimus. Huc quoque pertineat, si recta interpretatio, locus ille Psal. XXIV, 7: Attollite portas, Principes, vestras, et elevamini portae infernales, et introibit Rex gloriae. Psal. LXXV, 4 ait David, solutas columnas terrae aptabo. Ubi Spiritus S. - ut quidam satis apte eum locum exposuit - columnas terrae vocat statum secularem, et ecclesiasticum, sive imperium in rebus civilibus, et ecclesiasticis; quae duo imperii statumina et firmamenta, per diuturnas Saulis clades attrita ac pene confracta, instaurare se velle ait David. Huc pertinent quoque illustria Magistratus elogia, ut quod Es. XLIX, 23. dicuntur nutritii Ecclesiae; quodque Psalm. LXXXII audiunt Dii estis, et filii altissimi. Nam ideo Deus hoc eos titulo dignatur, quia munus gerant divinum, praecipuaque imperii pars versetur circa ea, quae ad Dei gloriam et animarum salutem pertineant. Quod si exempla petuntur, suppetunt ea in Davide, Salomone, Asa, Iosaphata, Ezechia, Iosia, Iehu, aliis. Non inhaerebo iis commemorandis, partim quia omnium inculcantur libris, partim quia selectissima illa testimonia sufficiunt, quae ad edictum Illustrium OrdinumGa naar voetnoot1 adscripta sunt, ex 2 Chron. VIII, 2; XVII, 6, 7; XXIV, 4; XXIX, 4; XXX, 1; XXXIV, 3; XXXV, 2. Nec poenarum exempla, quibus Deus punivit eius mandati neglectum, quisquam arbitror requirat, qui vel hoc solum cogitet, propter Salomonis idololatriam regnum eius fuisse divisum, multosque Samariae Reges, ob religionis neglectum, periisse, ipsasque tandem decem tribus hac propter funditus prope fuisse deletas. Scripturarum authoritati succedat pondus rationis. Nam si vel temporalia | |
solum curare Reges serio velint, ne sic quidem religionis cultum negligere debeant, cum cultus divini contemtus ac negligentia, fons sit infelicitatis ac multorum malorum; uti contra sincerus Dei cultus in temporalibus quoque magnam adfert felicitatem. Qua de re vide integrum Deuteronomii cap. XXVIII, quo nihil illustrius. Similiaque legas 2. Chron. XVII, 3, 4, 5, etc.; XXVI, 5, 6, 7, 8, XXVII, 3, 4, 5, 6, 7, XXVIII, 6, 7, 8, 9, 10; XXIX, 6, 7, 8; XXXI, 21; XXXII, 27, 28, 29, 30, etc. Itaque Constantinus Magnus, uti Nicephorus scribit Lib. VII, cap. 46Ga naar voetnoot1, publicitus omnes cohortatus est, ut imprimis divinum numen pie colerunt: ita enim fore, ut omnia eis abunde prorsus suppetant, omniague coepta cum spe optima, feliciter cedant; sin a pietate tali et veri Dei religione aberrarent, nihil eos et pace et bello, quam res adversas expectare debere confirmans. Etiam Theodosius moriens - uti idem Nicephorus scribit Lib. XIII, Eccl. Hist. cap. 1Ga naar voetnoot2 - nihil aliud filiis mandavit, quam ut veram pietatem servarent illibatam, eoque eos argumento quoque inflammabat, guod per hanc habituri essent pacem, bellum sopituri, trophaea excitaturi, et victoriam a Deo consecuturi. Cui geminum illud Cyrilli pene initio libri, de recta fide ad TheodosiumGa naar voetnoot3: Impii Reges plurimum miseri, ac mali male perierunt: contra vero pietatis cultores sine labore vincebant inimicos, et adversariis praevalebant. Fuse deinde e Scripturis idem probat. Addamus et illud Leonis Magni ad Martianum Imp. Epist. XLIIGa naar voetnoot4: Magnam materiam gratulationis accepi, quia studiosissimos vos Ecclesiasticae pacis agnovi; cui sancto desiderio digna aequitate confertur, ut quem statum cupitis esse religionis, eundem habeatis et regni. Nam inter Principes Christianos, Spiritu Dei confirmant concordiam, gemina per totum mundum fiducia roboratur; quia perfectus charitatis et fidei, utrorumgue armorum potentiam insuperabilem facit, ut propitiato per unam confessionem Deo, simul et haeretica falsitas, et barbara destruatur hostilitas, gloriosissime Imperator. Pertinet huc quoque illud Tullii de Aruspicum responsis, pag. 248Ga naar voetnoot5: Nec numero Hispanos, nec robore Gallos, nec calliditate Poenos, nec artibus Graecos, nec denique hoc ipso eius gentis ac terrae domestico nativoque sensu, Italos ipsos ac Latinos; sed pietate ac religione atque hac sapientia, quod Deorum immortalium Numine omnia regi gubernarique perspeximus, omnes gentes nationesque superavimus. Iam vero non tantum indirecte et propter temporalem felicitatem, curam religionis Rex debet, sed etiam directe, et propter se, ut qua pars principalis ac quasi anima sit imperii. Quippe ut Ammianus Lib. XXIXGa naar voetnoot6 ait: Nihil aliud est imperium, ut sapientes definiunt, nisi cura salutis alienae. Atque ut idem ait Lib. XXXGa naar voetnoot7: finis iusti imperii, ut sapientes docent, utilitas obedientium aestimatur et salus. Atqui, qui illud SatyriciGa naar voetnoot8 novit, optandum est, ut sit mens sana in corpore sano, is sciat salutem non solius esse corporis, sed etiam animae; ac quanto anima praestantior corpore, tanto huius salutem potiorem censendam corporis sanitate. Si igitur sapientes, ut Ammianus ait, salutem alienam finem esse sta- | |
tuunt Imperii, potissimum animae salutem curare debet Princeps: praecipua autem imo vera animae salus est aeterna animae salus; quam iccirco optime finem Principis facit Thomas Aquinas, sive alius, libro de regimine Principis, cum alibi, ut infra videbimus, tum cap. ult.Ga naar voetnoot1 ubi ait: divino cultui Rex toto conatu incumbere debet, tanquam debito fini, non solum quia homo est, verum etiam quia Dominus et Rex est. Idem quoque eo evincitur, quod Magistratus HomeroGa naar voetnoot2 dicuntur ποιμένες λαῶν. Cui consentit Xenophon, cum Lib. VIII. de Instit. CyriGa naar voetnoot3, Similia esse, ait, opera boni Pastoris, et Regis; nam et Pastorem praestare, ut pecora habeant feliciter, et iis uti, si pecudum ulla felicitas esse possit; et Regem itidem urbes hominesque facere beatos, atque iisdem uti. Τόν τε γὰρ νομέα χρῆναι, ἔϕη, εὐδαίμονα τὰ ϰτήνη ποιοῦντα, χρῆσϑαι ἀυτοῖς - ἣ δὴ προβάτων εὐδαιμονία - τόν τε βασιλέα ὡσαύτως εὐδαίμονας πόλεις ϰαὶ ἀνθρώπους ποιοῦντα χρῆσϑαι αὐτοῖς. Quantum igitur ἐυδαιμονίαν pecudum - sic loqui liceat - curat Pastor, tantum Rex procurabit hominum εὐδαιμονίαν: atqui haec non corpus solum respicit, sed animam quoque, atque id imprimis, ut etiam in Nicomachicis AristotelesGa naar voetnoot4 sentit. Sed fortius etiam idem probat, quod Princeps et dicitur et est Patriae Parens, ut Augustinus ait, Lib. XIX, de Civitate Dei, cap. 14Ga naar voetnoot5: Imperant qui consulunt, sicut vir uxori, parentes filiis, domini servis. Quod igitur ius competit Patrifamilias in domo sua, idem aut maius etiam - nam paternum ius a principali determinari potest - convenit Principi in Rep. Atqui patris boni officium est curam gerere non corporis solum, aut bonorum terrenorum, sed etiam et cum primis quidem eorum quae animam tangunt: haec vero inter, quin Religio familiam ducat, quis sanus dubitat? Quid si exemplis etiam Christianorum Principum movemur, inde quoque clarissimum evadet, Principis munus esse publicitus Religionem instituere, institutam conservare et defendere. Constantinus Magnus in literis ad Ecclesias apud Eusebium, Lib. III, cap. 16Ga naar voetnoot6: Τοῦτον πρό γε πάντων ἔϰρινα εἶναί μοι προσήϰειν σϰοπὸν, ὅπως παρὰ τοῖς μαϰαριωτάτοις τῆς ϰαϑολιϰῆς Ἐϰϰλησίας πλήϑεσι πίστις μία, ϰαὶ εἰλιϰρινὴς ἀγάπη, ὁμογνών τε περὶ τὸν παγϰρατῆ ϑεὸν εὐσέβεια τηρῆται. Idem Constantinus legem tulit, ut basilicae Catholicorum, quas Donatistae occupassent, Catholicis redderentur, nec quas ipsi fabricassent retinere permitterentur: cuius rei meminit Augustinus Epist. CLXVIII. ad IanuariumGa naar voetnoot7, et contra Parmenianum, Lib. I, cap. ult.Ga naar voetnoot8, et contra Petil. Lib. II, cap. 92Ga naar voetnoot9. Etiam edictum contra Arrium tulit, in quo haec inter alia: Si quid compositum ab Arrio reperiatur, ut igni id tradatur volumus. Illud etiam mandatum, ut si quis librum ab Arrio compositum occultasse deprehensus sit, et eum non statim in medium adductum igne combusserit, morte mulctetur. Vide Socrat. Lib. I, cap. 6; Sozom. Lib. I, cap. 20 et Nicephor. Lib. IIX, cap. 25. Etiam apud Eusebium de vita Constant. Lib. III, cap. 62, et 63 lex eiusdem exstat adversus | |
haereses omnes. In cuius fine haec legere estGa naar voetnoot1: Nostrae enim prosperae, ac beatae vitae ratione, qua Dei beneficio fruimur, est admodum consentaneum, ut qui aetatem bona spe sustentatam degant, ab omni vago et caeco errore ad rectam viam, a tenebris ad lucem, ab inscitia ad veritatem, a morte denique ad salutem traducantur. Ac quo provisio haec in curandis erroribus robur et firmitatem sibi necessariam assequatur, mandavimus, ut supra dictum est, ut omnia superstitionis vestrae loca, in quibus convenire soletis, omnia dico haereticorum templa - si modo templa appellare convenit - sine recusatione aut controversia diruantur, et diruta absque mora Catholicae tradantur Ecclesiae, reliqua loca publico Reip. usui addicantur, ne ulla vobis in posterum conventus celebrandi relinquatur facultas. Sic igitur hoc ratum statutumque, ut post hunc diem in nullo logo, vel publico, vel privato, nefarii vestri conventus in unum coire audeant. Huius legis occasione haereticos ac schismaticos paulatim ad Ecclesiam rediisse, praeter Eusebium, eopse et seq. capite, autores sunt Sozom. Lib. II, cap. 30 et Nicephor. Lib. VIII, cap. 52. Etiam filius huius Constantius, priusquam Arrianus fieret, Epistola ad Tyri Episcopum, haec inter alia scripsit: Certi sitis, me omni ope adnisurum, ut ea quae sunt legis Dei, quam maxime inoffensa illabefactaque serventur, profligatis scilicet et contritis semel inimicis legis, qui sub specie sancti nominis, multiplices et diversas blasphemias inferunt. Vide Athanas. Apol. IIGa naar voetnoot2. Idem adversus Donatistas Macarium praefectum suum misit; qua de re Optatus, Lib. III. adversus ParmenianumGa naar voetnoot3. Constantio successit Iulianus desertor, huic Iovinianus, de quo sic Gregorius Nazianzenus, Orat. XXIGa naar voetnoot4 quae est in laudem Athanasii: ὃς ἵνα ἀρίστην ἑαυτῷ προϰαταστήσηται τὴν βασιλείας ϰρηπίδα, etc. Qui Iovinianus, ut pulcherrimum imperii sui fundamentum iaceret, rectamque legum sanctionem, unde conveniebat, auspicaretur, cum omnes alios Episcopos, tum eum ante omnes, qui omnibus virtute praestabat, ac citra dubitationem ullam pietatis causa oppugnatus fuerat, ab exilio revocat. Quin etiam fidei nostrae veritatem, a multis laceratam et perturbatam, atque in sexcentas opiniones partesque distractum, sibi tradi postulavit; ut maxime quidem universus Orbis, si fieri posset, in fidei negotio consentiret, spiritusque auxilio in unum coiret; sin minus ipse certe optimae parti sese adiungeret, simulque et ei robur afferret, et ab ea vicissim acciperet, excelse simul et magnifice de rebus maximis cogitans. Valentinianum etiam contra Donatistas legem tulisse scribit Augustinus, Epist. CLXVIGa naar voetnoot5. Gratiani, Valentiniani Iunioris, et Theodosii senioris lex est, apud Theodoretum Ecclesiast. Histor. Lib. V, cap. 2; et Sozom. Lib. VII, cap. 4Ga naar voetnoot6: Cunctos populos, quos clementiae nostrae regit imperium, in tali volumus religione manere, quam divinum Petrum Apostolum tradidisse Romanis religio hucusque ab ipso insinuata declarat, quamque Pontificem Damasum sequi claret, etc. Item ista: Episcopis tradi omnes Ecclesias mox iubemus, quos constabit communione Nectarii Episcopi Constantinopolitanae Ecclesiae esse sociatos, etc. Aliam quoque vide Cod. de summa Trinit. Lib. IIGa naar voetnoot7. De Donatistis etiam quaedam a Gratiano, | |
et Theodosio constituta esse docet Augustinus, Epist. CLXVIGa naar voetnoot1. Idem Gratianus Edictum emisit, quo universi haeretici, non Ecclesiis tantum aut urbibus excedere iuberentur, sed etiam extra terras omnes propellerentur; qua de re vide Sulpitium Severum Hist. Sacrae, Lib. II, numero 69. Idem Theodosius Magnus Demophilum Arrianorum Episcopum Ecclesiis Constantinopolitanae urbis iussit excedere: eaque ratione factum, ut reliquas etiam Ecclesias recuperarent Catholici, quas sexaginta iam annis Arriani occuparant. Vide Sozom. Lib. VII, cap. 5; et Nicephor. Lib. X, cap. 8. Idem Sozom. Lib. VII, cap. 12, et Nicephor. cap. 10, Lib. XV. testantur ab Theodosio Magno legem latam, ut sectarii neque conventus agerent, neque doctrinam fidei profiterentur, neque Episcopos, aut alios ordinarent. Quae lex exstat in Cod. Theodos. uti et aliae multae ad Religionem pertinentes: unde Hieronymus Epist. ad PaulinumGa naar voetnoot2 panegyrici pro Theodosio mentionem faciens his verbis: Et utilitatem legum futuris seculis consecrasti. Illustre etiam est, quod Socrates de eo narrat, Lib. V, Histor. Ecclesiast. cap. 10Ga naar voetnoot3: Determinata inquit, die cuiusque religionis Episcopi, ad aulam vocati conveniunt. Aderant igitur Nestorius, et Agelius Homusianae fidei Antistites; Arrianae vero Demophilus; Eunomianae ipse Eunomius; Macedonianae Eleusius Cyzicenus. Ubi convenissent excepit eos Imperator, et accepto cuiusque dogmatis scripto, seorsim Deum impense orat, ut se ad eligendam veritatem adiuvet. Deinde lecto cuiusque dogmatis scripto, reliqua omnia, tanquam separationem sanctae Triadis inducentia, reprehendit ac carpit, solum vero, quod Homusianam fidem continebat, laudat et complectitur. Hic vero videmus, ut etiam solus Imperator Religionis controversiam decidit. Finem de Theodosio faciam, ubi adiecero haec verba AmbrosiiGa naar voetnoot4, de eius obitu: Theodosium Imperatorem dilexi: Virum, qui cum iam corpore solveretur, magis de statu Ecclesiarum, quam de suis periculis angebatur. Eius vero zelum hac parte imitati quoque filii eius Arcadius et Honorius, quorum hic etiam inter duos Episcopos iudicans, falso Episcopo deposito, verum restituit, ut ait Turrecremata, Lib. IV. Summae, Part. I, cap. 9Ga naar voetnoot5. Ac quemadmodum Theodosium Arcadius et Honorius, ita Arcadium quoque suus sequutus filius Theodosius iunior, hunc item Marcianus: quorum de Religione leges, et plures sunt, quam ut huc congeri possint, et obviae magis, quam ut nunc referri debeant. Non possum tamen praeterire haec Theodosii et Valentiniani verba, ad Hormisdam PapamGa naar voetnoot6: decere arbitramur nostrum imperium, subditos nostros de Religione commonefacere, etc. Et illa imprimis: Inquisitio verae Religionis praecipua est sollicitudo Maiestatis Imperialis. Item haec eorumdem, Epist. XVII. earum quae vel Cyrilli, vel inter Cyrillianas leguntur: A pietate quae in Deum est, Reip. nostrae constitutio pendet, etc. Sed nihil illustrius verbis eorundem, quae ad Illust. Ordinum Edicta citanturGa naar voetnoot7, ex Lib. II. Novellarum Theodosii, tit. 2. De Marciano vero tantum dicam, Euagrium, Eccl. Hist. Lib. II, cap. 1, et | |
Niceph. XV, cap. 1. testari, inprimis hoc eum studuisse, ut sublatis haeresibus vera Religio, et rectus Dei cultus doceretur. Eius quoque successor Leo, constitutiones priorum Caesarum pro Orthodoxa Religione confirmavit, ut scribunt Episcopi Aegyptii, Epist. Lib. I. ad Leonem Imper. Eadem mens Iustini senioris; cuius legum pro Religione meminit Niceph. Lib. XVII. cap. 2. Iustinianus quoque Epiphanio Archiepiscopo scribens: Nos, inquit, maximam habemus sollicitudinem, circa vera Dei dogmata, et circa sacerdotum honestatem. Et constitutione Novella XLII. de Episcopis et Clericis, restituta ab Antonio Augustino: Sed nos omni providentia curam Ecclesiarum gerimus, per quas et imperium nostrum sustineri, et publicas res per clementiam Dei, ac gratiam muniri credimus. Extat etiam, ut caetera mittam, Iustiniani Edictum, de summa Trinitate, et fide Catholica: quo, ut in argumento eius merito scribit Ant. Contius, vix quisquam Patrum, aut Episcoporum, pleniorem ac luculentiorem fidei expositionem emisit. Procopius vero minime audiri debet, cum Imperatorem summum eo nomine sugillat, quod intra palatii secreta, de mysteriis fidei cum sacerdotibus, quam de re bellica cum senatoribus colloqui mallet. Mitto Iustini iunioris, Constantini Pogonatae, aliorumque constitutiones, de quibus ex Novellis, Nicephoro, et caeteris constat. Nempe Socrates, Lib. V. scribit in prooem.Ga naar voetnoot1 Ἀϕ᾽ οὖ οἱ βασιλεῖς χριστιανίζειν ἤρξαντο, τὰ τῆς ἐϰϰλησίας πράγματα ἤρτητο ἐξ αὐτῶν, ϰαὶ αἱ μέγισται σύνοδοι τῇ αὐτῶν γνώμῃ γεγόνασί τε ϰαὶ γένονται. Similiterque postea animati fuerunt Theodoricus Italiae Rex, qui secundum Symmachum iudicans schisma sustulit; ut agnoscit Turrecremata loco ante citato. Item Carolus, Ludovicus, Lotharius, uti Ecclesiasticae leges ostendunt, ab Ansegiso collectaeGa naar voetnoot2. Nec putandum vel eos quos diximus hactenus, vel Principes Christianos - quos omnes recensere sit longum - hoc sibi iuris vindicasse Episcopis invitis. Imo vero illud suscepisse volentibus Episcopis ostendunt ea SS. Patrum loca, quibus Caesares ad illud capessendum adhortantur, et gnaviter eo fungentes summis laudibus extollunt. Huiusmodi iam adduximus aliquammulta: addam vero et alia, quo res fiat manifestior. Iustinus sane Martyr, Apologia ad Antoninum Imperatorem, cum paratum se dixisset denuo de Christiana Religione cum Imperatore colloqui, addit huiusmodi ϰοινωνίας τῶν λόγων βασιλιϰὸν εἶναι ἔργον. Clarius etiam Gregorius Nazianzenus: Cum consummasset Iesus hos Sermones, etc. Ταῦτα ϰαὶ λαιϰοῖς νομοϑετῶ, ταῦτα ϰαὶ πρεσβυτέροις ἐντέλλομαι, ταῦτα ϰαὶ τοῖς ἄρχειν πεπιστυευμένοις· βοηϑήσατε τῷ λόγῳ πάντες, ὅσοις τὸ δύνασϑαι βοηϑεῖν ἐϰ ϑεοῦ· οὐ τοσοῦτον ὁ ἐμὸς λόγος δυνήσεται πολεμῶν ὑπὲρ τῆς ἁγίας τρίαδος, ὅσον τὸ πρόσταγμα. Augustinus contra literas Petiliani, cap. 92Ga naar voetnoot3: Habent ergo Reges, excepta generis humani societate, eo ipso quo Reges sunt, unde sic Domino serviant, quomodo non possunt, qui Reges non sunt. Et Lib. II. contra Cresconium Grammaticum, cap. 51Ga naar voetnoot4: Reges cum in errore sunt, pro ipso leges contra veritatem ferunt; cum in veritate sunt, similiter contra errorem pro ipsa veritate decernunt: ita et legibus | |
malis probantur boni, et legibus bonis emendantur mali. Rex Nabuchodonosor perversus legem saevam dedit, ut simulachrum adoraretur; idem correctus, veram, ne Deus verus blasphemaretur. In hoc enim Reges, sicut eis divinitus praecipitur, Deo serviunt, in quantum Reges sunt; si in suo regno bona iubeant, mala prohibeant, non solum quae pertinent ad humanam societatem, verum etiam quae ad divinam Religionem. Quibus gemina habet de correctione Donatistarum, ad Bonifacium, cap. 6. Idem eopse, hoc est, de Donatistarum correctione libro, cap. XIIIGa naar voetnoot1: Nondum autem agebatur, quod paulo post in eodem Psalmo dicitur: Et nunc Reges intelligite, erudimini, qui iudicatis terram. Servite Domino in timore, et exultate ei cum tremore. Quomodo ergo Reges Domino serviunt in timore, nisi ea quae contra iussa Domini sunt, religiosa severitate prohibendo atque plectendo? Aliter enim servit quia homo est, aliter quia etiam et Rex est. Quia homo est, ei servit vivendo fideliter; quia vero etiam Rex est, servit leges iusta praecipientes, et contraria prohibentes, convenienti vigore sanciendo. Sicut servivit Ezechias, lucos et templa idolorum, et illa excelsa, quae contra Dei praecepta fuerant constructa, destruendo; sicut servivit Iosias talia et ipse faciendo; sicut servivit Rex Ninivitarum, universam civitatem ad placandum Dominum compellendo: sicut servivit Darius, idolum frangendum in potestatem Danieli dando, et inimicos eius leonibus ingerendo; sicut servivit Nabuchodonosor, de quo iam diximus, omnes in regno suo positos a blasphemando Deo lege terribili prohibendo. In hoc ergo serviunt Domino Reges, in quantum sunt Reges, quum ea faciunt ad serviendum illi, quae non possunt facere nisi Reges. Quum itaque nondum Reges Domino servirent temporibus Apostolorum, sed adhuc meditarentur inania adversum eum et adversum Christum eius, uti Prophetarum praedicta omnia complerentur, non utique tunc possent impietates legibus prohiberi, sed potius exerceri; hic enim ordo temporum volvebatur, ut et Iudaei occiderent praedicatores Christi, putantes se officium Deo facere, sicut praedixerat Christus, et gentes fremerent adversus Christianos, ut omnis patientia Martyrum vinceret. Postea vero quam coepit impleri, quod scriptum est, ‘Et adorabunt eum omnes Reges terrae, omnes gentes servient illi’, quis mente sobrius regibus dicat, Nolite curare in regno vestro, a quo tueatur, vel oppugnetur Ecclesia Domini vestri, non ad vos pertineat in regno vestro, quis velit esse religiosus, sive sacrilegus? Quibus dici non potest, Non ad vos pertineat in regno vestro, quis velit pudicus esse, quis impudicus? Haec Augustinus, apud quem, et alia eius generis non pauca legas. Leo Magnus ad Theodosium Augustum, Epist. XIGa naar voetnoot2: Pro integritate fidei, Christianissimum Principem convenit esse sollicitum. Vide et Epist. XXVGa naar voetnoot3 ad eundem. Idem Epist. LXXV. ad Leonem AugustumGa naar voetnoot4: Cum enim Clementiam tuam Dominus tanta sacramenti sui illuminatione ditaverit, debes incunctanter advertere, regiam potestatem tibi non solum ad mundi regimen, sed maxime ad Ecclesiae praesidium esse collatam, etc. Gregorius MagnusGa naar voetnoot5 quoque Mauritium Augustum laudat, quod conservandae sacerdotali charitati, et custodiae fidei, rectitudine studii spiritualis, praecipua sollicitudine invigilet. Vide Lib. IV, Epist. LXXVI et CLXIII, quarum utraque ad Mauritium scripta. | |
Isidorus Hispalensis, Lib. III, Sentent. cap. 51Ga naar voetnoot1: Cognoscant Principes seculi, Deo debere se rationem reddere, propter Ecclesiam, quam a Christo tuendam suscipiunt. Nam sive augeatur pax et disciplina Ecclesiae, per fideles Principes, sive solvatur; ille ab eis rationem exigit, qui eorum potestati suam Ecclesiam credidit. Bernardus, Serm. XLVI, super CanticaGa naar voetnoot2: Quomodo namque stabunt ordines Clericorum, et administrationes eorum, si non Principum tanquam tignorum beneficio et munificentia sustententur, et potentia protegantur? Arnulphus Episcopus Lexoviensis, Sermone in Synodo habitoGa naar voetnoot3: Iustitia regiae Maiestatis, per discretionem scientiae dirigit, et informat. Informat ad virtutem, dirigit ad salutem. Et quid multis opus? cum Christiani Episcopi etiam ad Gentilem Caesarem provocarint. Nam, uti Eusebius scribit Lib. VII, 24. et Niceph. Lib. VI, 17. et seqq., cum Paulus Samosatensis, a Synodo Antiochena damnatus, Episcopi aedes relinquere successori nollet, non dubitarunt Christiani Episcopi provocare ad Imperatorem Aurelianum, qui decrevit, ut illis Ecclesiae domus tribueretur, quibus eam Urbis et caeteri Italiae Episcopi adiudicassent. Nec recentiores Ecclesiae Reformatae Doctores hac parte a Veteribus dissentiunt. Ostendunt hoc ea loca Musculi, Martyris, Buceri, Ioëlli, Whitakeri, Bilsoni, et Episcopi CicestriensisGa naar voetnoot4. Item Confessiones Belgicae, Helveticae, Basileensis, quae citantur ad Illust. Ordinum EdictaGa naar voetnoot5. Addam locum M. Buceri, ex defensione Christianae Reformationis Hermanni Archiepiscopi ColoniensisGa naar voetnoot6: Ad unumquemque Magistratum praecipue pertinet, ante omnia providere, diligentissimeque et efficacissime constituere, ut populo Christi, quoad curam animarum, recte consulatur. Eadem mens est H. Zanchii Miscell. T. 2.Ga naar voetnoot7:Primum, inquit, Magistratus munus, ordinare tam illa, quae ad Religionem et cultum Dei attinent, quam quae ad publicam pacem, honestatem et iustitiam. Sexcenta huiusmodi sunt, in Germanorum, et Helvetiorum locis communibus, uti PolaniGa naar voetnoot8, et aliorum cap. de Magistratu. Nec περιτομὰς aliquot, sed libros integros describere oportet, si adferre vellem, quae hac de re Burhillus, TookerusGa naar voetnoot9, aliique Angli Theologi scribunt adversus Iesuitas. Unius tantum ex multis paucula ponam. L. Cicestriensis ad M. Torti librum responsioneGa naar voetnoot10, pag. 364: In Israele autem nondum os reperi tam durum, quod negare etiam auderet, praecipuas in Religione partes penes Regem extitisse: vel uno hoc argumento, quod per sacrae | |
historiae seriem totam, mutato novi Regis animo, mutata est semper facies Religionis. Eaque in Religione mutatio Regi semper adscribitur, quasi factum eius. Nec Pontifices unquam vel praestare poterant, ut fieret mutatio in melius, vel ne fieret in peius impedire. Penes eos autem, si Religionis tum Summa fuisset, aliquis aliquando Pontifex, etiam Rege secus affecto, praestitisset hoc tamen, ut cultum Dei illibatum pars aliqua populi saltem retineret. Et pag. seq.: Regi id semper, Ecclesiae nunquam, vitio datum legimus, quod Excelsa steterint. Regi ergo, sive declaret hoc, sive non declaret, etiam ante Ecclesiae declarationem, id ex officio munus incumbit, deque eo neglecto Deo rationem redditurus est. Et pag. 373: Conveniunt illa Regi, dare Iudices in causis Ecclesiae; dare Iudicum Praesidentes; abusus in Religione et corruptelas tollere; Arcam reportare, et praeire reportandae; Templa dedicare, et ad eam rem coetus indicere; libro legis recitato, praecipere Pontifici de repurgando Dei cultu; foedus renovare de Religione reformanda; Templum ingredi et aeneum serpentem confringere; Missiones sacerdotum facere; Pontificem ipsum eiicere, atque exauthorare, ne sit Pontifex: Haec si Regi omnia sic conveniant, convenit et regimen Ecclesiasticum. Et pag. 380: Religionis cura, res Regia est, non modo Pontificia, et in Regiis prima, quamque ille non solum, foris ab externa vi, sed et domi ab incuria hominum asserere teneatur. Vos quidem ipsi, si vis instet ulla, rem Regiam clamatis: Ille vero si collapsa sit disciplina, non minus Regiam. Quod si etiam τοὺς ἔξωϑεν audire lubet, hi quoque Religionis curam, potissimam faciunt Imperii curam. Ita Plato II. de Rep. ait, praecipue eum, qui publico praesidet, Religionis curam suscipere debere; et eandem IV. de Rep. propugnaculum vocat Magistratus: et Lib. VII. de Legibus nominat vinculum legum, et honestae disciplinae. Cicer. II. de Natura Deorum appellat eam humanae societatis fundamentum. Quae omnia, ut de Religione falsa falso, ita de vera verissime dicuntur. Quemadmodum et Oraculis sacris, una Deorum voce excepta, plane consentaneum est illud Venusini Poetae, Lib. III, Od. 6Ga naar voetnoot1: Dii multa neglecti dederunt, Hesperiae mala luctuosae. Quod si quis exempla desiderat, quibus Principes gentiles praecipuam Religionis curam habuisse demonstretur, adeat Greg. Tholozanum, Lib. XII. de Rep. cap. 4Ga naar voetnoot2, Danaeum, Lib. I. Polit.Ga naar voetnoot3 et alios. Atque haec satis ostendunt, Principem prae aliis, tam personis, quam rebus, de Religione et Ecclesia, quae publica utraque est, sollicitum esse debere. Estque eius doctrinae cognitio necessaria plane his temporibus, partim ob Magistratus ipsos, ne se putent ἀλλοτριοεπισϰοπεῖν, si Ecclesiastica curent, quin vero gravissimam sibi neglecti muneris rationem Deo reddendam sciant, si non curent: partim ob Ecclesiastas, ne huius rei ignorantia se Magistratus imperio in Ecclesiasticis eximentes, transiliant mandatum Christi, iubentis ut Caesari demus, quae sunt Caesaris, Matth. XXII. 21. Et Apostoli Petri, monentis ut subiecti simus cuivis humanae Ordinationi, propter Dominum, 1. Epist. II, 13. Item illud Pauli dictum, docentis omnem animam potestatibus supereminentibus esse subiectam, Rom. XIII, 1; quem locum interpretans Chrysostomus, disertim scribitGa naar voetnoot4: Potestatibus ex debito obedire iubet; ostendens, quod ista imperentur | |
omnibus, et sacerdotibus, et monachis, non solum secularibus; id quod statim in ipso exordio declarat, cum dicit. Omnis anima potestatibus supereminentibus subiecta sit, etiamsi Apostolus sis, si Evangelista, si Propheta, sive quisquis tandem fueris. Neque enim pietatem subvertit ista subiectio. Quae verba etiam bonam partem exscripsit Theophylactus. Idem ibidem: Deus ita exigit, ut creatus a se Princeps vires suas habeat. Neque extenuatio ex eo est, quod Principi honorem suum reddis, sed magis ex eo, quod eum negligendo contemnis. Eodemque respiciens Bernardus, Epist. XLII, quae ad Archiepiscopum SenonensemGa naar voetnoot1: Omnis, inquit, anima potestatibus sublimioribus subiecta sit; Si omnis, et vestra; quis vos excepit ab universitate? Reddite Caesari, quae sunt Caesaris. Scio ad secularia tantummodo referre haec Pontificios: sed plane iis refelluntur, quae antea de iure Magistratus in Ecclesiasticis diximus. Dolendum vero, hodie isthoc Papale ϰρησϕύγετον etiam ab aliquibus studiose arripi, quos alioqui amore sincerae Religionis ac pietatis, erga Deum serio duci iudicamus. Sed sic fere omnes sumus; ut quasi Veritas, Lesbia quaedam regula esset, plurimum feramus sententiam, prout quisque putamus rebus nostris maxime expedire. Itaque qui alias iudicium in Ecclesiasticis utraque manu Magistratui deferimus, et ipsam severitatem principalem erga adversarios nostros, zelum solemus appellare; hi, si nobis delinquentibus, non omnia Magistratus ex animi nostri agat sententia, iudicium retractamus, et quod non minus quam antea zelus dici debuerat, nec conscientia bona, ac citra magnum Ecclesiae dispendium poterat omitti; hoc, quia nunc sic nobis affectis videtur, partim ἀλλοτριοεπισϰοπὴν, partim etim saevitiam appellemus. Quam bene aptari nobis possit, quod Gregor. Nazianzenus scribit Orat. XVII, quae ad cives NazianzenosGa naar voetnoot2: Nos, fratres, dum officium ipsi deserentes, Magistratus potestatem iniquo animo ferimus, perinde utique facimus, ac si quis certaminis praesidem, ut improbum accuset, cum ipse in palaestrae leges peccet; aut medicum, ut indoctum et audacem, quod sectionibus et cauteriis utatur, cum ipse gravi morbo laboret, asperioribusque remediis indigeat. Sed Graece quin potius ipsum audimus: Ἡμεῖς τοιοῦτο τι πάσχομεν, ἀδελϕοὶ, μὴ τὰ ἑαυτῶν ϰατορϑοῦντες, ἀλλὰ πρὸς τὴν ἐξουσίαν δυσχεραίνοντες, ὥσπερ ἂν εἴ τις αἰτιῷ τὸν ἀγωνοϑέτην ὡς μοχϑηρὸν, αὐτὸς ἐϰπαλαίων, ἢ τὸν ἰατρὸν ἀμαϑῆ ϰαὶ ϑρασὺν ταῖς τομαῖς ϰαὶ ταῖς ϰαύσεσι ϰεχρημένον, ἀυτὸς πονηρῶς διαϰείμενος ϰαὶ τῶν αὐστηροτέρων δεόμενος ϕαρμάϰων. Tandem vero sapere discamus, et ut - hortatione Nazianzeni ex eadem Oratione hanc partem cluadumGa naar voetnoot3 -: Submittamus nos, tum Deo, tum alii aliis, tum iis qui imperium in terra gerunt: Deo quidem omnibus de causis; alii autem aliis, propter charitatis foedus; Principibus denique, propter ordinem publicaeque disciplina rationem: idque tanto etiam magis, quanto facilioribus illis ac benignioribus utimur. Atque haec generatim de iure summi Magistratus in Ecclesiasticis praemittere visum fuit. Porro nec abhorreat animus a speciali eiusdem iuris consideratione: nempe qua illud circa Synodos, vel Pastorum vocationem vel legum lationem, vel iurisdictionem occupatur: sed cum accurate adeo hoc omne persequaris gemino scripto tuoGa naar voetnoot4, ut nihil - nisi forte quis mole ac numero insaniens, exem- | |
plorum testimoniorumque struices ampliores requirat - desiderare ultra possit, atque ad haec, quae superius diximus, pro instituto quidem nostro, sufficere nunc temporis possint, speciali illa consideratione vel omissa, vel in aliud tempus reiecta, accedam deinceps ad ipsum scriptum WalaeiGa naar voetnoot1, ac si qua eius hoc mereri nobis videbuntur, et recensebo, et censebo paucis. In ipso operis ingressu multus est in probando, reipsa distingui Magistratus munus a munere Ecclesiastico, idque ut ostendat - quemadmodum passim indicat - Ministros verbi non esse sui Magistratus, sed Dei legatos, ϰαὶ ἀμέσως a Deo vocari, non ut Magistratuum obeant vicem, sed ut tam Magistratus, quam caeteros, imo Magistratus prae caeteris Dei verbo pascant. Atqui haec vera falsane dicam incertus haereo, an potius utrumque horum. Quam in sententiam magis animus inclinat, quia pro discrimine potestatis ac iudicii diversimode haec se habent. Potestas enim eorum, qui publica sunt vocatione instructi, vel Civilis est, vel Ecclesiastica. Civilis procurat humanum bonum uti εὐδαιμονίαν πολιτιϰήν. Atque hoc respectu societas hominum, non Ecclesia, sed Respub. vocatur. Potestas vero Ecclesiastica procurat spirituale bonum, uti beatitudinem coelestem. Atque eo respectu haec ipsa societas non iam Reip. sed Ecclesiae nomen obtinet. Potestas vero Ecclesiastica est duplex: una interior, altera exterior. Interior versatur in his quatuor, verbi praedicatione, sacramentorum administratione, ordinatione pastorum per impositionem manuum, et usu clavium. Exterior potestas in externa gubernatione consistit, qua Religio publice sancitur, omniaque procurantur quae ad bonum Religionis, qua publica est, pertinent. Prior illa potestas propria est Ecclesiastarum; posterior primo et per se competit Magistratui. Quod optime intellexit Constantinus Magnus. Is enim in sermonibus super mensam, cui accumbebant plurimi Episcopi, et in his Eusebius Pamphili, dixisse fertur: ὑμεῖς μὲν τῶν εἴσω τῆς Ἐϰϰλησίας, ἐγὼ δὲ τῶν ἐϰτὸς ὑπὸ ϑεοῦ ϰαϑεστάμενος ἐπίσϰοπος ἂν εἴην. Ubi τὰ εἴσω sive res interiores ab Constantino vocantur, verbi divini annunciatio, baptismi et eucharistiae exhibitio, impositio manuum, sive ministrorum ordinatio, et usus clavium; uti antea dicebam. Τὰ ἔξω vero sive res exteriores vocat Constantinus, - ut optime eius verba interpretatur vir Caesarei iuris intelligentissimus Melchior Goldastus - defensionem Ecclesiae, custodiam disciplinae Ecclesiasticae recte atque ordine gerendae, Conciliorum seu Synodorum indictionem, legum Ecclesiasticarum sanctionem, emendationem cultus divini, abrogationem superstitionum et idololatriae, observationem ceremoniarum Ecclesiasticarum, notationem vitae et honestatis Clericorum, punitionem impie et flagitiose viventium, ministrorum bonorum procurationem, et malorum depositionem, et si qua id genus alia. Hanc Constantiniani dicti interpretationem confirmat illud, quod ipse dixerit οἵά τινα ϰοινὸν ἐπίσϰοπον ἐϰ ϑεοῦ ϰαϑιστάμενον. Quo clare indicat se Episcopis etiam in Ecclesiasticis praeesse, nempe non interioris - directe quidem - sed exterioris iuridictionis ratione. Cuius etiam ratione - non tantum ratione civilium legum - se ministrum Dei esse dicebat, seque habere potestatem Episcopos improbos coërcendi, ut est apud Theodoretum etiam Lib. I. cap. 19. Quomodo etiam capiendum calcatum illud: Rex est persona mixta cum sacerdote. Neque aliud volunt illi qui dicunt Magistratum, etsi primo cura ei competat rerum Ecclesiasticarum, non semper tamen per se | |
exercere, sed fere hanc aliis committere. Quod de sola exteriori iurisdictione intelligunt. Ut omnino immerito hos sugillet Walaeus. Hoc ut ita esse pareat, adferam aliquot recentiorum loca, superius a nobis omissa, quibus interiorem iurisdictionem Christo, eius ministerium ac functionem pastoribus, exteriorem vero in Ecclesiasticis iurisdictionem et principalem ministerii curam supremo magistratui committunt. Hier. Zanchius, Tom. 2. MiscellanGa naar voetnoot1: Illud, quo regnum hoc Christi instauratur, conservatur, propagatur, est sacrum, seu, ut vocant, Ecclesiasticum ministerium, cuius ministerii quidem totius, non functio, sed cura penes Principes esse debet, ut in exemplis piorum Regum Iuda, imo ante hos in ipso Mose, videre est. Is ut Princeps et Dux totius populi, curam imprimis, ex mandato Dei, suscepit Religionis et totius sacri ministerii; ipsam vero ministerii sacri functionem a politica separavit, et unam sibi retinuit, alteram Aaroni Pontifici, eiusque liberis Levitis, iniunxit. Muscul. Loc. comm. de Magistratu: Quid igitur ministris Ecclesiarum, episcopis, ac presbyteris relinquitur, inquiunt, si Magistratui competit, ut curam gerat ecclesiarum, ministrorum, doctrinae, sacramentorum, rituum ac caeremoniarum, consistorii, scholarum, ac bonorum ecclesiasticorum? Respondeo, relinquuntur illis ministeria, ad quae obeunda eliguntur atque constituuntur. Neque docet Magistratus, neque administrat Sacramenta, sed faciunt haec Ministri. In schola non docet Magistratus, sed docet Ludimagister. In Consistorio non iudicat Magistratus, sed qui ad id officii ab illo sunt constituti. Et tamen superior horum omnium autoritas et potestas ad patremfamilias, labores vero et ministeria ad oeconomum et familiam pertinent. Hac distinctione satis multum relinquitur Ecclesiarum ministris. Utinam officia sua fideliter, utiliter, et prudenter obeant. L. Cicestriensis responsione ad Matthaeum Tortum, pag. 370: In gubernando primatum ponimus, non docendo, et Regem non doctorem summum, sed gubernatorem dicimus; ut iam dirimi possit lis in docendi munere, quod proprie pertinet ad primatum suum; in gubernandi Rex, quod ille sibi solum vendicat ut Rex; nec ilium alterum pontificatum docendi invadet unquam. Idem eopse libro - quem locum et WalaeusGa naar voetnoot2 citat -: Docendi munus, vel dubia legis explicandi, Rex non assumit, vel conciones habendi, vel rei sacrae praeeundi, vel sacramenta admi- nistrandi, non vel personas sacrandi, vel res, non vel clavium ius, vel censurae; quae ad sacerdotale munus spectant, seu potestatem ordinis consequuntur. At in iis quae exterioris politiae sunt, ut praecipiat, suo sibi iure vendicat, nosque adeo illi libenter merito deferimus. Religionis enim curam rem regiam esse, non modo pontificiam, et in regiis primam, quamque ille non solum foris ab externa vi, sed et domi ab incuria hominum asserere teneatur: Nam cum lege ipsa Dei custos sit ac vindex, non secundae modo tabulae, sed et primae, primae quoque curam ad se pertinere putat, et primam primae. Clare etiam Guilielmus Theolog. Prof. et Decanus Lichtfeldensis, Duello contra Becanum Iesuitam pro primatu RegisGa naar voetnoot3: Tota controversia et lis nostra versatur de ea potestate, quae fori exterioris est. Quod idem sic explicatGa naar voetnoot4: Rex non est supra sacramenta, et verbum; nec super Ecclesiae | |
spiritualia charismata, et tamen est supremus Ecclesiae gubernator; quia primaria Regis cura agenda est pro rebus ac causis Ecclesiasticis, primatusque Regis in eo munere perfungendo potissimum consistit. Et pag. 15, 16: Regia sublimitas constituenda est super omnes personas, licet sint Apostoli, sint Prophetae, sint Doctores, Evangelistae, sint denique Pastores, non quidem supra res ipsas, utpote verbum Dei, sacramenta, fidem, poenitentiam, quae sunt spiritualia: per haec enim spirituale regimen animarum Christi est proprium, etsi exerceatur per sacerdotale ministerium. Itaque ministrorum functio et dispensatio, quae concredita est illis, Regum ac Principum minori antecellit perfectione et solatio; non tamen potestatis eminentia, quae omnia bona et salutaria iubet pro Christo et Ecclesia, et prohibet contraria. Atque ex his testimoniis constare arbitror, quid iudicii ferii debeat de iis, quae de discrimine Civilis, et Ecclesiasticae potestatis disputat Walaeus usque ad pag. 12. Imo ex iisdem facile etiam diluuntur, quae deinceps usque ad pag. 18. disserit, ut ostendat iudicium de rebus Ecclesiasticis competere Ecclesiasticis. Nam confundit iudicium quod simplex sententiae dictio est, et illud quod cum imperio est coniunctum. Optime idem Guilielmus Tooker adversus Becanum Iesuitam, pag. 50, et 51: Est quiddam quasi perpetuo Regis Coronae adnexum, quod directivam cum allis, coactivam solus habeat potestatem. Atque addit, hoc esse quod dicit, eum primatum Christianum Christiani Principis in Ecclesia Christi sub Christo habere. Quare quod obiicit Walaeus, sacerdotum fuisse iudicare de lepra tam interna, quam externa, de priori illo iudicio, quod directivum seu suasivum optime vocatur, verissimum est: sed hoc non prohibet, quominus solis Magistratibus, primo et per se competat iudicium imperativum, seu coactivum: quandoquidem eorum est sacerdotes, si vel munus suum non intelligant, vel negligant, officii commonefacere, in locum immorigerorum vel non idoneorum alios surrogare, leges pro Religione ferre. Quae omnia cum non caeco impetu ad mutum alienum, sed post disquisitionem certam fieri debeant, omnino praevium iudicium requirunt. Respondent aliqui, iudicium quidem Magistratibus competere, cum quaevis actio consequatur iudicium intellectus; nec quod iudicium privatis conceditur, magistratibus eripi possit; verum Magistratus hoc iudicium, recte sentientium Pastorum iudicio conforme esse debere. Sed non cogitant hi, illud ipsum esse, de quo iudicare oportet Magistratum, qui illi sint recte sentientes Pastores. Nec enim ideo ὀρϑόδοξοι sunt, quia tales se esse profitentur, cum idem faciant ἑτερόδοξοι. Nec ideo tales habendi, quia numero vincunt; cum saepe haereticorum numerus sit maior, ut olim cum ingemisceret mundus, seque Arrianum factum esse miraretur, ut Hieronymus scripsitGa naar voetnoot1. Initio item Reformationis, et omni eo tempore, quo Waldenses se, totis nempe trecentis annis et quinquaginta, ante Lutherum, Synagogae Pontificiae opposuerunt. Nihil igitur manifestius, quam Magistratum ponderare, non numerare sententias debere. Unde colligere est, quoties Pastorum suorum potius quam aliorum, aut plurium quam pauciorum iudicium sequitur Magistratus, non ideo sequi, quia Pastores illud dicunt, sed quia persuadent, quod dicunt. Pag. 22 quadrifariam probare occipit duo distincta collegia ordinari Deuter. XVII, unum Ecclesiasticum, alterum Civile. Verum ut duo distincta | |
collegia fuisse concedamus - sane utramque in partem non adspernanda video argumenta - non tamen rite evincat, quod vult. Nec enim hoc impediret, quominus et prius Iudices, et post hos Reges, utrique praefuerint collegio, nec res duntaxat Civiles, sed etiam Ecclesiasticas gubernarint, cultum divinum fovendo, collapsum instaurando. Quam piorum fuisse Principum curam, argumentum illud validissimum est, quod pro Iudicum ac Regum vel pietate vel impietate, semper Religio aut floruit, aut iacuit, ut et ante dictum est. Inter alia vero ait, nisi fateamur, fatendum esse, quod apud Evangelistam dicuntur non minus sacerdotes, quam populi seniores, convenisse ad iudicandum Christum, consecuturum etiam sacerdotes ac Levitas habuisse ius necis. Verum duplici ratione id absurdum non est. Uno nomine, quia erant quaedam - verbis utar Burchilli e cap. 28, pag. 294 - privilegia sacerdotum Veteris Testamenti, quorum erat et in rebus civilibus de iure respondere; etiam Deum consulebant in dubiis, tam civilibus quam Ecclesiasticis. Altero vero nomine, quia dici potest non habuisse ius necis, qua sacerdotes - nec enim omnes ius hoc habuere - sed qua pars erant summi synedrii, cuius solius erat iudicare tribum, sceptrum, Pseudo-prophetam, et sacerdotem magnum; ut ex Talmudistis refert Petrus Galatinus. Iosephus etiam adversus Appionem, Lib. 2 disertim scribit, sacerdotes inspectores omnium, iudices controversiarum, punitores damnatorum fuisse a Mose constitutos. Pag. 25 argumentum inde pro sententia sua ducit, quod Ecclesiastis solis ius clavium committatur. Sed distinctione hic opus, ad quam nobis praeit Marsilius Patavinus, Secundae partis, cap. 6Ga naar voetnoot1, uno tamen hoc labens, quod satisfactionem Ecclesiasticam, errorem sui seculi secutus, convertit in satisfactionem pro poenis purgatorii. Ipsum audiamus: In peccatore, inquit, vere poenitente aliqua solus Deus operatur etiam absque sacerdotis aliquo proveniente ministerio, mentis videlicet illuminationem, culpae seu maculae peccati purgationem, et aeternae damnationis remissionem. Alia vero sunt quae Deus in eodem peccatore non secundum se solum operatur, sed per ministerium sacerdotis: sicut ostendere in Ecclesiae facie, quis solutus vel ligatus a peccatis habeatur in hoc seculo, ligandus aut solvendus in alio, id est cuius peccata Deus retinuerit aut dimiserit. Amplius, est et aliud quod Deus operatur circa peccatorem per ministerium sacerdotis, etc. Alterum hoc est satisfactio, seu quorundam pietatis operum a sacerdote impositorum praestatio, quibus se poenitentia peccatorum vere duci declararent. Tertium, ut ibidem Marsilius ait, est, quod a Sacramentorum communione per sacerdotem excluduntur contumaces, et resipiscentes admittuntur. De tribus quae a Deo ἀμέσως praestantur, nulla est controversia, sed tantum de illis tribus posterioribus. Quod ad primum, qua sacerdos peccata non quidem remittit aut retinet, sed ut optime Marsilius dicit, remissa aut retenta esse ostendit sive annunciat. De hoc litem non movemus. Nam iam antea hoc respectu fassi sumus, administrationem clavium esse iurisdictionis interioris, non exterioris, quam solam Pastoribus tribuimus. Quid mirum? cum praedicatio Evangelii his solis conveniat, administratio vero clavium, respectu huius primae partis, nihil aliud sit, quam singularis Evangelicae praedicationis applicatio, qua alii intromittuntur in Ecclesiam, alii ex ea eiiciuntur: intromittuntur poenitentes et fideles, eiiciuntur impoenitentes | |
et apostatae. Unde et idem Marsilius Patavinus, Secundae partis, cap. 6. hanc clavium auctoritatem vocat iudiciariam potestatem; eamque esse, ex Hieronymo et Augustino definit, discernendi scientiam, et potentiam qua - sacerdos - dignos recipere, et indignos excludere debet a regno. Nempe ex pronunciato generali scripturis contento, quod in syllogismo maius est pronunciatum, et ex cuiusque personae qualitate, qua vel fidelis, vel infidelis est - haec res minus constituit pronunciatum - concludit, qua quisque conditione sit apud Deum, num Regni particeps an exsors; sive num damnatione peccato solutus, an constrictus. Unde ministerii usus, sive ius hoc singularis applicationis, non modo clavibus, quibus claudimus et aperimus, sed etiam vinculo comparatur, quod vel stringitur, vel solvitur. Ad priorem tralationem pertinet, quod Christus ait: Tibi dabo claves Regni coelorum. Ad alteram referendum quod dicit: Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in coelis; et quodcunque solveris in terris, erit solutum in coelis; utrumque igitur singulari Evangelicae praedicationis applicatione fit, ut tum aperiamus, vel claudamus, tum ligemus, vel solvamus; sed aperimus et claudimus ratione personarum, ligamus et solvimus ratione rerum hoc est peccatorum. Quomodo optime, iudicio meo, Christi verba explicat Iunius, in analysi ad hunc locum, ubi sic scribit: Ministerio servorum Dei, tum personae in Ecclesiam intromittuntur, aut eiiciuntur; tum rei ligantur solvunturque, id est peccata tenentur, aut condonantur. Secundum erat satisfactio, qua poenitentiae quaedam signa in delictis gravioribus perscribebantur; de cuiusmodi satisfactione agit Cyprianus Ep. XII et LIVGa naar voetnoot1 et alibi. Haec signa suadere sacerdos potest, ϰυρίως vero loquendo imperare non potest; cum penes eum solum, qui imperium habet, sit vis coactiva. Tertium est abstentio a coena, sive nonexhibitio signi Sacramentalis; qua minister non de aliena actione iudicat, sed de sua: peccet enim contra charitatem, si ei praebeat signa, ad quem scit non pertinere. Eoque nec ullum hic imperium, sed tantummodo ministerium est. Atque hinc liquet, quatenus clavium usus solis conveniat pastoribus, et tamen horum quoque ratione ad Magistratus indirecte pertinet, hoc est non quoad usum ipsum, sed quoad curam circa eum qua publicus est. Nam verae Religionis cura cum primis pertinet ad curam, et potestatem Magistratus, ut Musculus aitGa naar voetnoot2. Quomodo et idem antea dixeratGa naar voetnoot3: Cura Religionis publicae, ad Magistratum non simpliciter, et utcumque, sed cum primis pertinet. Quo loco non haec Musculi mens est, magis Magistratum Religionem, quam res civiles curare debere; sed vero curam Religionis, qua publica, ad Magistratum magis, quam ministros pertinere. Unde idem aitGa naar voetnoot4 penes Magistratum esse, superiorem Religionis potestatem et curam. Atque ex his quoque liquet nihil efficere Walaeum, seu vulgarem, seu illam Bilsono et aliis aliquot eruditis viris probatam sequamur interpretationem loci istius, Matt. XVIII, de qua Walaeus agit p. 25 usque ad p. 29. Illud vero invidiose, et prope dixeram maligne quod pag. 28 ait eos qui disciplinae Ecclesiasticae exercitium Magistratui primo dicunt convenire, novum cudere Christianismum, novam plane Ecclesiae faciem inducere, qualis nec apud ipsos obtineat haereticos. Nam Disciplina Ecclesiastica, et qualis in primitiva | |
obtinuit Ecclesia, et qualis nunc nonnullis locis est, partim divinae est institutionis, partim humanae. Divinae est, quod pastor impoenitenti et incredulo regnum coelorum claudit, hoc est quod tanquam legatus Christi regnum coelorum ei clausum esse denuntiat. Item quod palam haeretico aut facinoroso non exhibet signa Sacramentalia. At humanae institutionis est, quod qui peccarit, licet poenitentia facti ducatur, praefinito tempore seorsim a caeteris inter poenitentes iubeatur consistere; atque alia id genus omnia habentia poenam positivam. Posteriora haec non conveniunt Ecclesiastis, qua tales, sed ubi Magistratus est Christianus, ius omne circa ea habent a magistratibus, quibus solis convenit iurisdictio proprie dicta. At priora competunt quidem Ecclesiastis, ut tales sunt; sed hoc non impedit, quo minus Magistratus sit procurare, ne Pastores in munere suo sint negligentes, vel etiam seu odio, seu alio affectu, consolatione debita vel Sacramentalis signi exhibitione fraudent quos non oportebat. Nam, ut verbis utar Gregorii Magni in Iohan. cap. XX. Homil. XXVIGa naar voetnoot1, saepe agitur ut indignus Episcopus vel damnet immeritos, vel alios ipse ligatus solvat. Saepe in solvendis ac ligandis subditis suae voluntatis motus, non autem causarum merita sequitur. Unde fit ut ipsa haec ligandi ac solvendi potestate se privet, qui hanc pro suis voluntatibus, et non pro subiectorum moribus exercet. Peccat igitur Walaeus cum disciplinam Ecclesiasticam posteriori tantum modo considerat; cum ius eius Magistratui priorum ratione imprimis tribuatur: nempe quia haec proprii imperii sunt, solus autem Magistratus vim habet cogendi. Interim illud bene est, quanquam satis non est, quod paulo post, pag. nempe 30, agnoscit ipse, satis patere e verbo Dei, Magistratus officium esse curam gerere. ut recte exerceatur universum ministerium Ecclesiasticum, ac proinde etiam Disciplina Ecclesiastica. Quamquam fallitur, cum existimat sic Magistratus esse curare, ne quid hic peccent Presbyteri, quomodo Presbyterorum videre est, ne quid delinquant Magistratus. Nam Magistratus cura est principalis, quia imperii est, directi quidem circa priora illa, quae humani sunt instituti; indirecti vero circa posteriora, quatenus procurat ut fiant, quae instituti sunt divini. Quod ait non consequi ex iis quae confessus erat, si iure suo abutantur Presbyteri, posse ad Magistratum ϰυρίως loquendo appellari, in eo illi minime adstipulamur. Nam omnino Magistratus cura superior est, ut bene Musculum dicentem videmus. Quid vero appellare aliud est, quam ab inferiori iudice ad superiorem provocare, seu voce illud fieret, seu libello? ut est L. XIV. de AppellationibusGa naar voetnoot2. Quomodo et in Veteri glossario legere est: Appellatio est proclamatio ab inferiori ad superius tribunal, vel gravaminis relevatio, per clamationem ex minori ad maiorem iudicem factam, praetextu iniqui gravaminis, vel iniustae sententiae. Et quid infirmius isthac argumentatione cum sic colligit: Ad Magistratum summum non appellari nisi in iis, quae per se subire possit Magistratus; non posse autem Magistratum praedicare Evangelium, aut Sacramenta administrare, eoque in his ad eum appellari minime posse. Nam et multa sunt ministeria civilia, quae per se obire Magistratus summus minime debeat, in quibus tamen ad eum licet appellare: cuiusmodi sunt ea, quae sui vilitate offuscarent, vel etiam ludibrio prostituerent summi imperii Maiestatem. Verum esto sane, ut appellationis vox apta satis non sit, saltem concedat, si Presbyteri disciplinam iniuste exerceant, posse unumquemque de iniuria conqueri apud Magistratum; ac quamquam huius non sit facile querimoniis istis habere | |
fidem, tamen nec facile debere illis aurem obstruere; imo nec magis perpeti debere iniustum clavium usum in Consistorio, quam haereticam institutionem in Templo. Quae diffiteri non potest: ut qui ipse, p. 30, scribat, si tempora incidant, quibus Disciplina corrigi debeat, Magistratus esse facti rationem exigere a Presbyterio, excommunicationem innocentium sui autoritate imperii impedire; quomodo Athanasio a Synodo condemnato, Constantinus - ut Socrates testatur, Lib. IIGa naar voetnoot1 - alios instituit conventus, quorum opera, uti et virorum aliquot doctorum, res denuo cognosceretur; quomodo item Magistratus pii nostro seculo Ecclesias Reformatas, adversus excommunicationem Pontificis et Concilii Tridentini defenderunt, hodieque per Dei gratiam tuentur. Atque hoc etiam - pag. 33 - Th. Bezam agnovisse aitGa naar voetnoot2, ubi haec eius citat verba adversus Erastum: Cum etiam a recte constituto consistorio possit reis delatis iniuria fieri, in augustioribus territoriis, citra ullam Ordinis Ecclesiastici violationem, Christianus Magistratus, ut tabulae utriusque et Ecclesiasticae εὐταξίας custos et vindex, prospicere potest conquerentibus. Mox etiam - pag. eapse et seq. 34 - ait, Magistratum tantumdem iuris in Synodos ac Concilia quaecumque obtinere, cum usu non raro venerit, ut his quoque decernerentur, quae verbo Dei repugnarent. Eoque id si fiat, talibus constitutionibus obviam ire et posse et debere. Quae omnia praeclare ab eo dicuntur, ac istiusmodi sunt, ut principalem Ecclesiae curam penes Magistratum summum ease evincant. Praesertim cum - vers. 10 et 11 pag. huius 34 - dicat se semper loqui de iis quae ad οὐσίαν Religionis pertinent, quaeque verbo Dei disertim praecipiuntur. Nam si circa haec Magistratui tribuit imperium indirectum, quo iubeat quae Deus iubet, eo quod Deus iubet: non dubitandum videtur, quin directum etiam imperium Magistratui concessurus sit in iis, quae ad aedificationem quidem Ecclesiae pertinent, sed speciatim verbo Dei non praecipiuntur. Et sane propter haec, et alia istiusmodi factum credo, ut vir quidam praestans - quemadmodum praesente D. Heinsio mihi retulit Colonius - iudicium hoc tulerit de scripto Walaei: tam multa eum adversariis largiri, ut prope non videat, quid in controversia relinquatur. Ac etiam clarissimus P. Bertius praesente Collega meoGa naar voetnoot3 dixit mihi, se ex iis quae hactenus eo in scripto legisset, iudicare aliud non posse, quam cum Wtenbogartio in re ipsa consentire. Quod pag. eapse ait Musculum, et aliquot alios eius populares, ab unanimi Christiani orbis sententia pauxillum deflexisse, idque odio Anabaptisticae Disciplinae factum videri: mihi quidem verisimile non fit, sed potius censeo impugnatam ab iis eam disciplinae rationem, quae Genevae obtinet, quam et alii alibi inductum ire voluerunt. Ac sic ut sentiam, magis faciunt verba cap 18. Confessionis Helveticae, quae ipse citat pag. 35. Sunt vero istiusmodi: Cumque omnino oporteat in Ecclesia esse disciplinam, et apud veteres quondam usitata fuerit excommunicatio, fuerintque iudicia Ecclesiastica in populo Dei, in quibus per viros prudentes et pios exercebatur haec disciplina, Ministrorum quoque fuerit ad aedificationem disciplinam hanc moderari, pro conditione temporum, status publici, ac necessitate, ubi semper tenenda est regula, omnia fieri debere ad aedificationem, decenter, honeste, sine tyrannide, et seditione. Et sane nihil Musculus dicit, quod non aliis quoque Reformatae Ecclesiae doctoribus videatur; ut omnino non ϕιλόϰαινος, qualem Walaeus videri vult, | |
- nempe hanc mercedem reportant qui diligentius veritati indagandae incumbunt - sed ϕιλαληϑὴς dici debeat. Quod vero pag. 42 ait, maligne Wtenbogartium adversariis suis impingere studium collateralis imperii: utinam verum esset! Nec enim diu foedo hoc schismate inconsutilis Christi toga apud nos scinderetur. Sed quis, nisi partium studio penitus occaecatus, non videt quid rerum agatur? Nec enim mussant, sed aperte dicunt, non dicunt tantum, sed palam sic omnia sua componunt, ut, quamquam dicis gratia nonnihil Magistratibus in rebus Ecclesiasticis tribuere videantur, tamen summum sibi in Ecclesiasticis imperium arrogant. Nempe unicuique in arte sua credendum aiunt; Theologorum vero artem esse Theologiam, eoque Magistratus, quos rerum Theologicarum nescientes fingunt, adversus suam adversari sententiam nefas putant. Illum demum Magistratum omne punctum tulisse videri volunt, qui iudicio suo diffidens, omnia de Pastorum iudicio exequatur. Quod quid aliud est, quam Magistratus in Ecclesiasticis subiicere Ecclesiastis, et quod se facere negant, duo non subordinata, sed collateralia summa imperia inducere in Rempublicam? Interea placet quod Walaeus ibidem et pag. 43 agnoscit, collaterale imperium Civilis et Ecclesiasticae potestatis noxium esse Reip. planeque doctissimorum virorum iudicio repugnare. Recte item quod ex Esdrae VII, 25 probat Magistratum tabulae utriusque esse custodem et vindicem; ac, quamquam circa spiritualia spiritualem non habeat potestatem, circa tamen ea, ut Ecclesiastica sint, potestatem Ecclesiasticam obtinere. Quod et Bezae auctoritate ipse - pag. 43 - confirmat, ut qui in fine libri adversus ErastumGa naar voetnoot1 agnoscat, Magistratus officium esse, Pastores negligentes sui muneris admonere, pertinacibus poenam infligere, ac ut meliores surrogentur in peiorum locum procurare. Pag. 44 rursum σϰιαμαχεῖ, cum tanquam aliquid magnum probat Ecclesiastas non esse vicarios Magistratus, sed Christi servos: nec Magistratus circa spiritualia potestatem habere internam ac spiritualem, sed externam et corporalem. Nec enim aliud pii Magistratus poscunt, eoque nihil superest, quam ut omnes se hoc agnoscere et sermone et vita testentur. Sed veniamus ad statum quaestionis, quem pag. eadem adsignat. Ait in hoc controversiam omnem positam esse, num soli Magistratus, an vero etiam Pastores ἀμέσως sub Deo collocentur. Negat mox sic ministros verbi esse sub Magistratu, quomodo urbis praefectus suberat Traiano. Quod Magistratus summi potestatem ἀμέσως a Deo esse concedit, in hoc recte a pontificiis dissentit. Similiter Theophilus. Lib I. ad Autolycum in Orthodoxogr. pag. 291Ga naar voetnoot2: ὁ βασιλεὺς ὑπὸ τοῦ ϑεοῦ γέγονεν. Et mox eum vocat ἄνϑρωπον ὑπὸ ϑεοῦ τεταγμένον. Rationem quoque subiungit τρόπῳ γάρ τινι, παρὰ ϑεοῦ οἰϰονομίαν πεπίστευται. Et Epiphanius imprimis haeresi 40 quae adversus Archonticos, pag. 131Ga naar voetnoot3: Διάϰονος γὰρ - ἡ ἐξουσία - ἐστὶν εἰς αὐτὸ τοῦτο ἐϰ ϑεοῦ τεταγμένος τῷ τὸ ϰαϰὸν πράττοντι· ϰαὶ ὁρᾷς ὡς ἡ ἐξουσία αὕτη ἡ ϰοσμιϰὴ ἐϰ ϑεοῦ τέταϰται ϰαὶ μαχαίρας ἔλαβε τὴν ἐξουσίαν; οὐϰ ἀλλαχόϑεν δὲ ποϑὲν ἀλλ᾽ ἐϰ ϑεοῦ. Aperte indicat, utut applicatio potestatis ad Personam, quam Ordinationem dicimus, ab hominibus sit, ipsam tamen hominibus imperandi potestatem non aliunde Regibus obtingere, quam a summo illo Rege, cuius vicem obeunt in terris. Et ratio idem evincit. Nam homo homini potestatem dare potest, ut suo subiectivo loco imperet. At ut loco regat eius, qui sibi non subiiciatur, minime dare potest. | |
Atqui Deus homini non est subiectus, sed homo Deo. Non igitur hominis, sed solius Dei est dare, ut imperet loco Dei. Ac quod Walaeus censet, similem penitus esse Ecclesiastarum rationem, non satis hac parte a Pontificiis recedit: distinguere enim debuit inter ea quae interna, quaeque externa sunt; prioris generis diximus esse praedicationem Evangelii, et ius administrandi Sacramenta, posterius vero actiones omnes ad politiam Ecclesiae spectantes, quarum περιστάσεις, uti locus, tempus, numerus, modus, verbo Dei non definiuntur, eoque ab omnibus determinantur, prout ad cuiusque Ecclesiae aedificationem maxime conducit. In posterioribus hic Magistratus directum imperium a Deo habet, nec Deo, sed Magistratui ἀμέσως subiecti sunt Ecclesiastae. In prioribus altera distinctione opus: quia vel potestas in sese consideratur, vel communicatio potestatis, vel principalis circa eam communicationem cura. Potestas ipsa ἀμέσως est a Christo, cuius Ecclesiastae sunt legati. In hoc igitur conveniunt Ecclesiastae et summi Magistratus, quod non minus ius Ecclesiam docendi, quam Remp. gubernandi a solo est Deo. Imo conveniunt quoque quoad potestatis communicationem. Nam ut potestas quidem summo cum imperio gubernandi ἀμέσως est a Deo, at nihilominus applicatio ad personam, quam electionem dicimus, ab hominibus, ex. gr. in Caesare ab Electoribus: ita etsi ius docendi, et administrandi Sacramenta, et imponendi manus, clavibusque utendi ἀμέσως sit a Deo; tamen Pastoribus - Prophetas et Apostolos ἀμέσως hoc quoque respectu vocatos excipio - per hominum consensum applicatur. At ratione tertii disconveniunt, nimirum ratione curae principalis procurandi ea, quae ad publicum verae Religionis exercitium pertinent. Cum enim publica omnia, qua publica, ei subsint, qui publicis summo cum imperio praeest, etiam universam Religionis curam, qua publica est, summo Magistratui subiectam esse necesse est. Eoque respectu fatendum Ecclesiastas secundum interiora illa, nempe praedicationem Evangelii, administrationem Sacramentorum, impositionem manuum, et ius clavium a Magistratu summo dependere. Quod cum dico, non tantum Ecclesiastas Magistratui subiicio, quatenus in horum arbitrio est, quae Religio publice debeat obtinere; sed etiam quatenus eorundem est procurare, quae ad Religionis purae primitus institutae conservationem, aut collapsae instaurationem pertinent. Atque hinc planissimum fit, non in eo tantum discrimen esse inter Magistratus et Ecclesiastas, quod illorum munus in imperio, horum in sola directione ac ministerio situm sit: sed etiam quod Ecclesiastae in Ecclesiasticis immediate non Deo, sed Magistratibus subsint, nempe qua Religio publica est: directe quidem ratione exteriorum, in quibus proprie dictum imperium habent; indirecte vero in caeteris, in quibus improprium habent imperium, ut quod solum consistat in procurando ea, quae Deus imperavit. Illustremus haec exemplo de Coena Dominica, in qua tum essentiala spectantur, tum quae extrinsecus accedunt. In prioribus ius Ecclesia non habet aliquid omittendi vel mutandi, eoque nec Magistratus, qui supremus est Ecclesiae gubernator, potestatem habet hic aliam quam procurandi, ut a Presbyteris observetur Dominicum institutum. Si igitur Presbyteri vel solum calicem populo praebere velint, quod nusquam fieri arbitror, vel solum panem, uti in Pontificia Ecclesia obtinet consuetudo, est pii Magistratus - quidquid contra disputent Presbyteri, quamcumque etiam in rebus Ecclesiasticis et scientiam, et potestatem sibi arrogent, Magistratibus derogent - istiusmodi dimidiati Sacramenti abusum omnimodis impedire. Sed de externis et accessoriis | |
habet Ecclesia, eoque et qui Ecclesiam moderatur Magistratus, potestatem instituendi quae vel ad locum, vel tempus, vel numerum, vel modum pertinent. Ratione loci, ut in quibus ea templis debeat celebrari. Ratione temporis, uti quod, licet Christus Coenam Dominicam vesperi celebrarit, tamen, cum iubeat Scriptura omnia facere πρὸς οἰϰοδομὴν, satius sit administrari eam, quo tempore homines etiamnum ieiuni esse solent: ut quod ad Religionem piamque devotionem longe sit accommodatius. Ratione numeri, ut quoties in anno ea debeat celebrari, num Dominicis diebus, an etiam aliis, - in quo vetus Ecclesia variavit - et si Dominicis tantum, num singulis, an quibusdam, et quibusnam. Ratione denique modi, ut cuiusmodi adhibendae sint preces, gratiarum actiones, hymni, ceremoniae; quae quia in potestate sunt Ecclesiae, nostro quoque seculo, in ipsis quoque Ecclesiis Reformatis, non parum varietatis cernere est. In huiusmodi igitur omnibus Ecclesiae ius concedunt definiendi, ac canones constituendi, Magistratui directum ac proprie dictum imperium conceditur. Atque hac essentialium atque accidentalium, directi et indirecti imperii distinctione, in fumos abit, quod Wtenbogartio eiusdem pag. vers. antep. obiicit Walaeus, tantam veritatis vim esse, ut ei subinde veritas excidat invito; ut qui interdum agnoscat Pastores ἀμέσως muneris sui mandatum habere a Deo, et tamen alias contendat, eos ab et sub Magistratibus consequi exercendi muneris sui potestatem. Pag. 45 agnoscit non posse Magistratum summum renuntiare summo in civilibus imperio, nisi simul desinat esse Magistratus. Optime. Sed idem in Ecclesiasticis locum habet. Imo in his tanto magis, quanto temporalibus praestant aeterna. Nec enim civilis tantummodo beatitudo, sed etiam coelestis, ac haec quidem imprimis, finis est regiae potestatis; ut antea ostendimus, ac recte agnoscit Isidorus Pelusiota, L. III, Ep. 249, quae ad Isidorum DiaconumGa naar voetnoot1: Ἐξ ἱερωσύνης ϰαὶ βασιλείας τὰ πράγματα συνέστηϰεν· εἰ γὰρ ϰαὶ πολλῷ ἀλλήλων διαϕέρουσιν, - ἡ μὲν γὰρ ὡς ψυχὴ εἴην, ἡ δὲ ὡς σῶμα - ἀλλ᾽ εἰς ἓν ὁρῶσι τέλος, τὴν τῶν ὑπηϰόων σωτηρίαν. Cui consona scribit Thomas Aquinas, Lib. I. cap. 14. et cap. 3. Lib. III. de Regimine Principum. Quanquam is liber, etsi in Romana quoque editione legatur, Thomae tamen falso tribuatur, ut in quo Rodolpho Adolphus, Adolpho Albertus successisse dicatur, quorum hoc contigit annis post Thomae obitum 25. Sed istoc utut est, optime eo quo dixi libro legere est: Finis ad quem principaliter Rex intendere debet in seipso et in subditis, est aeterna beatitudo, quae in visione Dei consistit: et quia ista visio est perfectissimum bonum, maxime movere debet Regem, et quemcumque. Dominum, ut hunc finem subditi consequantur. Quod si beatitudo supernaturalis sit principalis Regis ac Regni finis, sane cum regnum non sit ob Regem, sed Rex propter regnum, - quomodo non oves ob pastorem, sed pastor est propter oves - liquet Regis esse omnes subditos suos regere, tam in Ecclesiasticis, quam Civilibus; nec posse hoc imperium summum in Ecclesiasticis in alterum transferre, quin alienet principalem imperii sui partem, ac proinde Magistratus summus esse desinat, ut qui se abdicet eo, quod, non dico imperii summi quarto modo proprium sit, sed quod de essentia est imperii, et quidem ut dicebamus, principalis imperii summa pars. Quod hoc loco et alibi Walaeus ait, posse Magistratum in civilibus exequi ea munera, quae alteri mandat, sed non posse per se obire praedicationem Evangelii | |
et Sacramentorum administrationem, eoque neutiquam Magistratui id iuris competere in Ecclesiasticis, quod obtinet in civilibus, hoc quanquam imperitum aliquem movere possit, revera tamen nihil officit iis, quae hactenus diximus. Nam iam antea confessi sumus, Ministros ius docendi, aliaque ei necessario connexa agenda, non minus ἀμέσως adeo obtinere, quam Magistratus summum imperium immediate habet a Deo. Sed non de essentialibus ministerii, verum de imperio disceptatio est, hoc est, quaeritur, an non Ecclesiastae directo Magistratus imperio subsint in rebus exterioribus, sive in actionibus ordinem ac πολιτείαν Ecclesiae spectantibus, indirecte vero in interioribus, quantenus eius est procurare, ut a Pastoribus fiant, quae Deus iussit, atque ad hoc habet vim coactivam. Nec quidquam ad rem facit, quod Magistratus per se non potest exequi munus Presbyterorum, quia nec Magistratus multa munia, ob vilitatem sui obire per se possit; nec tamen id impedit, quominus supremum circa ea habeat imperium. Hinc Burchillus, cap. 21, pro Tortura Torti: Supremi, inquit, in quovis genere gubernatoris non est, exequi singulorum officia, sed curare, ut suum quisque officium exequatur. Utque in supremo gubernatore, in rebus coniugalibus, non requiritur, ut potestatem habeat coniugalem: ita nec in supremo gubernatore, in rebus sacerdotalibus requiritur, ut habeat potestatem sacerdotalem. Pag. 46 ait, si Magistratus iure suo abutens, seu falsis Pastoribus, seu aliter Ecclesiam Dei perditum ire velit, Ecclesiam hoc iuris habere, ut vel invito Magistratu novos ac sanos sibi eligat Pastores. Sed confundit Ecclesiam qua talis, et qua publica. Nam ius hoc quidem Ecclesiae concedimus, ut si Imperator haereticus lupum Christiano ovili praeficere velit, sibi cavere a lupo, deque vero animarum Pastore prospicere possit. Sed Minister iste, Ecclesiae quidem Minister erit, publicae vero Ecclesiae Minister non erit. Ut efficeret, quod vellet, probare debuit Ministros Ecclesiae, qua publica est, non a Magistratu solo ius consequi publice docendi, aliaque exercitia Religionis publice obeundi. Quod fine eiusdem pag. ait, sic novum invehi papatum, imo tot Papas novos statui, quot sint supremi Magistratus, id a Iesuitis quoque obiici scimus Theologis Anglis; a quibus id semper negatum fuit. Audiamus Guilielmum Tookerum, S. Theologiae Professorem, et Decanum Ecclesiae Lichfeldensis, in Duello suo cum Becano Iesuita, pag. 13: Cum, inquit, Regem Ecclesiae praeponimus, primatumve et regimen in Ecclesia supponimus, nec Pontificatum veterem, nec Papatum novum invehimus in Ecclesiam. Quod plenius declarant verba serenissimi Iacobi Magnae Britanniae Regis a Tookero, pag. 5, adducta: Regibus, inquit, Christianis Ecclesiam intra fines suos, non minus quam reliquum populum esse gubernandum, ut qui custodes sint utriusque tabulae; non quidem novos articulos fidei condendo, - id enim Papae munus est - sed efficiendo, ut Dei verbo publice obtemperetur, Religionem repurgando, iuxta divinam voluntatem in sacris patefactam, et temporalem gladium in beneficium spiritualis potestatis distringendo, abolendo corruptelas, Ecclesiasticam autoritatem sanciendo, quaestiones frivolas et schismatum licentiam vel componendo, vel coercendo, tollendoque, quod Constantinus factitavit; denique decorum quoddam tuendo, et leges ac iura praescribendo, de adiaphoris rebus omnibus ordinis gratia: ad quem solum scopum collimat hoc iuramentum primatus. Hactenus Rex, qui et paulo ante dixerat: Reges Veteris Testamenti cuncta moderatos esse, quae ad Ecclesiasticum regimen quoquo modo pertinerent. Atque uti nec plus, nec minus, quam serenissimo Regi debetur supremo nostro Magistratui, ita neque minus, vel amplius ei tribuimus, nec ipse plus sibi vindicat. | |
Nec enim sibi infallibile tribuit iudicium in rebus Religionis, quod facit Papa; nec potestatem condendi capita fidei, quae conscientias obligent; sed tantum ius sanciendi, quae Religio publice debeat obtinere, procurandique ea quae ad ὀρϑοδοξίαν et aedificationem Ecclesiae iudicat pertinere. Non se facit spirituale caput Ecclesiae, quod scit solius esse Christi; non ipse obire vult Ministerium Ecclesiasticum, quia scit se ad hoc non vocatum a Deo: verum quia scit officium summi Magistratus praecipue versari circa Religionem et cultum divinum, - ut qui imprimis debeat procurare, ut subditi consequantur beatitudinem aeternam - eo conscientiam suam sic arbitrio eorum, quos falli scit posse et solere, alligare non vult ut ad nutum alienum omnia in Ecclesiae rebus exequatur. Scit sibi a Deo commissum esse officium dirigendi regimen suum in finem verum, qui est beatitudo coelestis; scit hoc principale officium suum esse; hoc igitur se munere abdicare non vult, nec aliis resignare, salva conscientia, potest, qui ad istud vocati non sunt, plurimum etiam ut ad illud vocentur idonei non sunt. Non novum Papatum invehunt, qui hoc Magistratui tribuunt, sed qui adimunt. Nam inter elogia, quibus Anti-Christum insignit Scriptura, illud est quod se efferat supra omne id quod dicitur Deus. Magistratus autem in Scripturis dicitur Deus. Ac eundem haec iubent esse custodem et vindicem tabulae utriusque. Hoc igitur qui vel sermone, vel facto eripit Magistratui, is mores induit Anti-Christi. Facit vero illud, qui potiorem imperii summi partem sibi vindicat. Summa autem imperii pars est, quae circa Ecclesiastica versatur. Hanc igitur qui Magistratui aufert, Anti-Christo ac Papae hac saltem parte quin similis sit dubitandum non est. Pag. 48 ἀσύστατον esse ait, velle alicui, quem fatearis posse errare, tribuere summam in Religione potestatem; atque hoc cum probe assequerentur Pontificii, eorum plerosque, quia Papam errare posse faterentur, Concilio eum subiecisse. Sed horum longe deteriorem esse opinionem, qui insimul et Magistratui tribuant iudicium fallibile, et ei tribuant supremum ius in negotio Religionis. Mira sane argumentatio, cum negare non possit etiam Synodos saepenumero falli, eoque si quid ponderis huic insit argumento, fateri ipse cogatur nec penes Synodum supremum illud ius fore. Sane si Synodi falli possint, quis non videt Magistratum non debere credere propter se, sed quia consentiant cum Scripturis, et canonibus antiquis? In quascumque igitur nos partes versemus, effugere illud non possumus, quin de Synodis ἐπίϰρισις competat Magistratui. Si enim unicuique etiam privato, ex Theologorum sententia, iudicium convenit in causa Religionis, quomodo hoc Magistratui non competet? Ac si nec privatus quisquam adstringitur iudicio Synodico, quomodo non dissentire ab eo licebit summo Magistratui? Paterfamilias non tantum potest, sed etiam debet examinare Synodica decreta ad Lydium lapidem Scripturarum; ne humanis decretis facile nimis fidem habens, et se errori involvat, et in eundem familiam compellat: Et Magistratui, Parenti Patriae, non idem faciendum erit, ne eius segnitie, nimiave credulitate errores noxii in Ecclesiam spargantur universam? Utrumque igitur verum est, et penes Synodum ϰρίσιν, et penes Magistratum summum ἐπίϰρισιν esse; item et hunc, et illam errori esse obnoxiam: sed hoc non impedit, quominus tum Synodi officium sit, dirigere intellectum in cognitione veri, tum Magistratus sit imperare, quod rectum est et salutare. Quod si illa diriget male, non ideo hic imperabit malum; et si hic imperet malum, non ideo subditi parere debent in malo; sed et Magistratus, et subditus unusquisque aget, quod sui esse officii, et Scriptura et Ecclesiae Catholicae consensus et recta ratio persuaserint. | |
Eapse pag. 48 adversus illud quod dixerat, non bene convenire, nec in una sede morari, ἀναμάρτητον non esse in iudicando, et tamen supremam habere iudicandi potestatem, obiicit sibi ipsi quod solvere postea non potest. Fatetur enim et in civilibus posse Magistratum decipi, nec impedire hoc quominus summum in his habeat imperium. Respondet autem disparem hic rationem esse, quia utut subditi in his damnum faciant, Magistratus sui errore mussare tamen hoc et concoquere cogantur; verum si Magistratus haereses introductum defensumque est, fideles Pastores silentium tenere minime debere: quia hic agatur de re omnium pretiosissima, animarum nempe salute. Discrimen hoc et ipsi agnoscimus, sed οὐδὲν πρὸς ἔπος. Nec enim si Deus imperium habeat supra Reges, eo Reges in Ecclesiasticis imperium non habere consequitur; sed illud tantum evincitur, non ἁπλῶς summum imperium habere; quod a nemine in controversiam vocatur. Fatemur igitur si aliud Rex iubeat terrenus, quam coelestis, hunc, non illum audiendum esse; posseque tum nos dicere, cum B. Polycarpo, δεδιδάγμεϑα ἀρχαῖς ϰαὶ ἐξουσίαις ἀπὸ ϑεοῦ τεταγμέναις τιμὴν ϰατὰ τὸ προσῆϰον τὴν μὴ βλάπτουσαν ἡμᾶς ἀπονέμεινGa naar voetnoot1. Sed hoc non impedit, quominus nullum in Ecclesiasticis imperium sit penes mortalem quempiam, quam solum Regem, vel eum quem Rex - summo semper sibi imperio reservato, cui renuntiare non potest, nisi Rex simul esse desinat - sub sese iusserit imperare. Quamobrem hic et imperare illud debet, quod in verbo iussit Deus, ac poenarum etiam comminatione obstringere ad illud subditos potest; et imperandi etiam ea ius habet, quibus repugnans nihil in verbo iubet Deus. Nec vel in his, vel in illis imperium detrectare cuiquam licet. Ollas lippit, qui hinc consequi non videt, tam in Ecclesiasticis, quam in Civilibus, omne imperium esse penes solum Regem, hoc est, summum quemque Magistratum. Cum negat pro Synodis haberi, quae non congregantur iussu aut consensu Magistratus, addere debuerat, cuiusmodi de Magistratu loquatur, num de eo qui Christianam Religionem probet aut toleret, an qui eam persequatur. Nec enim quisquam in dubium unquam vocavit, an Concilia ante Constantini tempora - uti Hierosolymitanum primum, cuius Act. XV. mentio fit, Carthaginense de rebaptizandis, de quo Euseb. VII, 2Ga naar voetnoot2, quod tamen ab Ecclesia improbatum, Eliberitanum item, atque alia - Conciliorum nomen mereantur: verum duo haec interim dicimus. Unum est, quae huiusmodi Conciliis sunt decreta, canonum ϰυρίως loquendo, non legum vim habere, quia penes solum Magistratum sit vis νομοϑετιϰὴ ϰαὶ ἀναγϰαστιϰή. Alterum est, Christianum Magistratum permittere non debere ut citra mandatum vel consensum suum Synodi celebrentur; quae autem sine huiusmodi Magistratus consensu Concilia fiant, haec illegitima esse sustinuerunt Protestantes de nullitate Concilii Tridentini; sed et cum Magistratus in Concilium consensit, eiusdem est Synodos dirigere per se, vel legatos suos, nec debet decretis Synodicis vim legis addere, nisi de quorum veritate sit persuasus in animo suo. Quae quidem quam utiliter moneantur, multis ex historia Ecclesiastica exemplis ostendi possit, nisi unius Athanasii temporibus haec liquido comprobarentur. Deinceps rursum paginis aliquot probat, Ecclesiastas non esse servos aut legatos Angelorum, nedum hominum, sed ipsius Dei. Rectius | |
operae et oleo pepercisset, nec enim eius institutum iuvant quicquam. Sane ipsi quoque agnoscimus, haec verissima esse, tum ratione mandati, quod a Deo, non creaturis habent; tum legationis, quam Christi, non Magistratuum nomine sustinent. Sed hinc minime consequitur, Magistratum summum, qui vicem Dei obit in terris, non imperare iis debere, ut tum mandatum Dei fideliter exequantur, tum legationem, nomine Christi, bona fide agant; adhaec negligentes et immorigeros poenis posse afficere, posse item eos legibus adstringere de rebus ad politiam Ecclesiae pertinentibus, quarum περιστάσεις non definiuntur in Verbo. Quae omnia ostendunt Ecclesiastas, etiam in Ecclesiae rebus, subesse imperio Magistratus, partim directo, partim indirecto, ut aliquoties iam declaravimus. Quod pag. 57 ait, Constantinum Magnum non voluisse sapere supra Concilium Nicaenum, sed et post alios sententiam dixisse, et Patrum Nicaenorum sententiae subscripsisse, id eam minime vim habet, ut iccirco Magistratus sequi semper debeant iudicium Synodicum. Nec enim Synodi sententiam approbavit Constantinus, quia Synodus eam diceret; sed quia rationum pondere sententiae suae veritatem ei persuasisset. Alioqui enim quot Synodi pro errore sententiam tulerunt! Etiam his calculum suum addere debeat Magistratus? Quis sanus hoc dixerit? Quamquam igitur non facile Pastorum suorum indicium improbare debeat Magistratus, nec tamen eis temere ac leviter assentire debet, eoque omnino opus ut, post ϰρίσιν συνοδιϰὴν, consequatur ἐπίϰρισις Magistratus. Quod pag. 58 et alibi Constantium pro Arriano habet, - quo argumento et alii negant recte Constantii facto Magistratus in convocandis Synodis autoritatem comprobari - id ut aliquid est, non tamen tanti, quam plerique putant, ponderis putari debet. Nec enim ex Orthodoxis Patribus defuere, qui existimarent non tam Arrianum fuisse Constantium, quam cum videret se Arrianos sine Reip. exitio delere non posse, consilia iniisse de pace cum iis ineunda. Sane Gregorius Nazianzenus post obitum luculente eum non semel tanquam optimum ac Christianum Principem laudavit, nec malitia, sed simplicitate, et unionis Ecclesiasticae studio, Ecclesiae statum aliquanto perturbatiorem fecisse arbitratur. Inter alia vero sic scribit, invectiva prima adversus Iulianum, pag. 21 edit: Savilianae, sive pag. 64 edit. Morell.Ga naar voetnoot1: Ὅς γε ϰαὶ εἴ τι παρελύπησεν ἡμᾶς, οὐ περιϕρονῶν, οὐδὲ ὑβρίζων, οὐδὲ ἄλλοις τισὶ πρὸ ἡμῶν χαριζόμενος, ἀλλ᾽ ὥστε πάντας ἓν εἶναι ϰαἲ συμϕρονεῖν, παρελύπησε ϰαὶ μὴ διαϰεϰόϕϑαι, μηδὲ διεστάναι τοῖς σχίσμασιν. Quem locum et Nicephorus citat, Lib. IX. Hist. Eccl. cap. 50 pag. 463Ga naar voetnoot2. At minime loci mentem perspexit Morellius, cum ad oram interpretationis suae adnotat, causam a Nazianzeno reddi, cur Deus Orthodoxos nonnihil affixerit. Nam nihil clarius locum inspicienti, quam de Constantio sermonem esse, quem partim simplicitate quadam, partim concordiae studio, exorbitasse censet; non item quod Arrianum dogma magis quam Orthodoxum approbaret. Itaque idem nec dubitat Constantium vocare, ϑεότατον βασιλέων ϰαὶ ϕιλοχριστότατον, pag. 19. edit. Savil., sive pag. 63. edit. Morell.Ga naar voetnoot3. In iis quae pag. 65 et deinceps de excommunicatione disserit, confundit abstentionem a Coena, sive non dationem signi Sacramentalis, cum inflictione | |
poenae positivae. Posterius hoc est humani instituti, eoque ad directum Magistratus imperium pertinet. Prius vero non negamus canone praecipi divino, eoque non nisi indirecte subiacere Magistratus imperio. Quamobrem si quispiam, vel Imperator ipse esto, impoenitens signum petat Sacramentale, non Imperatorem hic Episcopus audiet, sed Deum, qui supra est Imperatorem. Nec enim is ab Episcopis symbola foederis divini cuiquam porrigi vult, quem ex confessione et vita constet ad foedus minime pertinere. Scit praeterea Episcopus adversus charitatem esse vel maxime, ut symbola haec iis exhibeamus, qui eorum participatione iudicium sibi Domini arcessunt, condemnationemque sibi edunt ac bibunt. Sed de poena positiva similiter iudicari non debet. Ut si Imperator vel alius etiam, peccati poenitens certum tempus extra reliquorum fidelium coetum, in Ecclesia consistere iubeatur, qua de re nullum praeceptum exstat in Scripturis; eoque et hoc et huiusmodi alia vim legis habere nequeunt, nisi sanciente summo Magistratu, qui et legem istiusmodi antiquare potest cum visum. Improbat postea quod Wtenbogartius dixerit Ambrosianum exemplum viam muniisse ad tyrannidem Papalem. Ac putat se illud abunde refutasse si tergeminum aperiat discrimen inter Ambrosii factum, et Papae excommunicationem. Sed fallitur. Nec enim vitia intra prima consistunt initia, verum ut scriptor RomanusGa naar voetnoot1 ait, ubi semel a virtute descitum, non gradu, sed praecipiti cursu ad vitia transcurritur, vetus disciplina deseritur, nova inducitur. Et sane quisquis Romanae sedis typhum habet perspectum, ignorare non potest, ut Episcopi eius loci, postquam tantum facinus Ambrosium videre ausum, et foeliciter quidem ausum, maiores conceperint spiritus, ad efferendum magis et magis se supra omne id quod dicitur Deus. Nec iccirco ἁπλῶς Ambrosii factum damnamus. Tantum dicimus id nec penitus approbatum; neque id ulli imitandum Episcopo, saltem non alii nisi qui et spiritum habeat Ambrosianum, et cui negotium sit cum eo Principe, qui spiritum habeat Theodosianum. Sane si vel a schismate, vel persecutione, vel etiam a scandalo metus sit, omnino in persona Regis indulgentia opus est; qua de re vide, quae Burhillus scribit adversus Becanum cap. 13, pag. 127, 128, 129. Pag. 67 et 68 repetit quod antea etiam dixerat, non Pastores minus quam Reges ἀμέσως a Deo vocari. Sed ex iis quae antea diximus, cognoscere fuit, quatenus hoc admitti possit. Interim expendamus duo argumenta, quae obiter firmandae sententiae infercit. Unum est, quod Prophetae ac Sacerdotes, itidem ac Reges soleant inungi in V.T., alterum quod aeque illi ac hi typi fuerint Servatoris nostri. Sed praestantiam muneris pastoralis non male hinc adstruas, quam quivis bonus agnoscit; immediatam vero vocationem non item. Nec enim inunctio aliud signabat vel obsignabat, quam quod, uti oleum externum reficit corporis membra, atque ad exequendas res multas vegeta reddit atque idonea, itidem is qui Rex, Propheta, aut Sacerdos ordinaretur, licet natura tanto muneri neutiquam par esset, tamen a Spiritu Sancto vires consequeretur ad administrationem muneris sibi divinitus commissi. Nihil magis ἄμεσον vocationem inde evincas, quod typi fuerint Christi. Nam et Isaac puer typus fuit Christi, quo tempore nec Rex, nec Propheta, nec Sacerdos fuit, et aeneus quoque serpens in deserto aliaque gesserunt typum Christi. Imo contra si horumce munerum naturam consideremus, clare conspiciemus summum in Ecclesiasticis imperium Episcopis ac Presbyteris | |
tribui non posse. Nam sacerdotum tum docere erat, quod cum Prophetis eis fuit commune, tum sacrificare, tum intercedere pro populo apud Deum. At Regum erat gubernare Ecclesiam, summoque cum imperio versari circa ea quae ad animalem, aut spiritualem vitam pertineant. Atqui Presbyteri et Episcopi non regibus V.T. successere, sed sacerdotibus: ut qui et ipsi doceant et μνημονευτιϰὰ sacrificii Christi signa administrent, et pro Ecclesia singulisque eius membris, in precibus et gratiarum actionibus intercedant apud Deum: unde et ἱερεῖς ac Sacerdotes ab omni antiquitate appellantur. Gubernatio igitur principalis, non his, sed Magistratui competit. Neque obstat, quod a Paulo, inter Ecclesiasticas functiones ϰυβερνητῶν mentio fiat. Nam est Episcoporum et Presbyterorum quidem regere, verum Ministerio, non Imperio, quod solius est Magistratus. Unde illud PoetaeGa naar voetnoot1: Tu regere imperio populos, Romane, memento. Aut si quod etiam imperium habeat, id sub hostili Magistratu est, ubi eorum, qui Ecclesiae praesident, est ea praestare quantum licet, quae alioquin erant Magistratus. Sub Christiano autem Magistratu, si quod imperium vel ius in rebus externis habet, a Magistratu habet, quod idcirco non summum erit, sed subordinatum. Quam rem his verbis expressit Guilielmus Tooker, Duello cum Becano Iesuita, pag. 63. et 64: Mixtum ius et resultans ex utroque iure et Regio et Episcopali est legum sanctio, et Synodorum indictio, et praesidendi in iis praerogativa, et controversiarum decisio, et beneficiorum collatio, et Clericorum investitura, et Episcoporum constitutio et depositio, aliorumque actuum, qui his finitimi sunt, exercitium, quae fere ab origine primatus regii descendunt, et communicantur sacerdotibus, et ex favorabilium legum indulgentia, bona cum venia Principum maxime derivantur. Hactenus vidimus primam et potiorem Walaeani scripti partem. Accedit deinde ἀνασϰευὴν libri Wtenbogartii. Sed non video quid multum attineat illi immorari, cum ex iis, quae hactenus diximus, nullo negotio pleraque omnia solvantur. Ad exemplum Mosis respondet, fuisse non tantum summum Magistratum, sed et Prophetam Aarone maiorem; quod probat ex Num. XII. 6, 7, 8. Sed οὐδὲν πρὸς ἔπος. Nam qua Propheta maior iudicium habuit directivum; qua Magistratus imperativum. Qua Propheta scientiam habuit; qua Princeps potestatem. Audiamus quod Becano, cum similiter occurrisset Episcopo EliensiGa naar voetnoot2, respondeatur a Burhillo, cap. 27 pro Tortura Torti, pag. 278: Prophetam ut Mosem probes fuisse, recitas locum longiusculum ex Num. XII, 6. Quasi vero nobis horum aliquid aut negaretur, aut nesciretur. Summum quoque sacerdotem fuisse probas. Sed hic oblitus es turpiter, in exemplo Mosis ad primatum regium non tam quaeri utrum summus sacerdos fuerit, quam utrum post consecratum Aaronem fuerit. Scimus enim Mosi in Ecclesiasticis, post consecratum Aaronem, obeditum ut supremo gubernatori: nec ut Legislatori, aut Prophetae, credo, dixeris. Restat ergo ut obeditum dicas Mosi in hoc negotiorum genere, vel tanquam Principi seculari, vel tanquam summo sacerdoti. Nec tamen post consecratum Aaronem facile persuaseris Mosem permansisse summum sacerdotem; ne duos summos, quasi Antipapas faciens, bicipitem facias Ecclesiam sub Mose. Ad Iosuae exemplum respondet Walaeus, Mosem, Num. XXVII, 18, voluisse | |
ut Iosua omnia faceret ad verbum Eleazari; quem iccirco, si quid agendum, consulere deberet. Quo etiam argumento pugnat Becanus adversus Episcopum Eliensem. Sed cum ibidem addatur, Eleazarum debuisse consulere Deum, liquet Iosuam a Deo accepisse responsum per sacerdotem, gestantem Urim ac Thummim. Quare hoc quoque indicat certitudinem directivi iudicii in Eleazaro, imperium non item. Egregie vero hoc loco adversus Becanum scripsit Robertus Burhillus, cap. 27, pag. 280 et 281, ubi haec inter alia, quae Walaeanum responsum plane infringunt: Si - ut videris velle - ex eo quod dicitur, Num. XXVII, 18 ad verbum eius - id est, ut exponis, Eleazari - egredietur, et ingredietur Iosua, id modo effici cupis, non quidem, ut in gubernatione civili, sed tantum ut in Ecclesiasticarum rerum gubernatione subsit Iosua Eleazaro: reclamabunt verba contextus, quae non modo de Ecclesiasticis negotiis loquuntur, sed etiam de omnibus, de quibus Deus consulendus per sacerdotem fuerat. Nec tamen ita de his omnibus, ut in iis omnibus Iosuam imperio Eleazari subiiciant; sed oraculo divino, cuius tum certus interpres Eleazarus, et post eum diu successores eius fuerant. Si Papa - idem de Pastoribus Ecclesiarum dici potest - itidem certus interpres esset voluntatis divinae, fateremur et ad verbum Papae, Principibus egrediendum et ingrediendum. Nec tamen ideo diceremus, Principibus omnia facienda ex consilio Papae; nec enim de omnibus Deum consulebant per sacerdotem, nec cum per os sacerdotis divinum responsum acciperent, sacerdotis imperio paruisse dicuntur. Ut nec fecialis, sed Regis imperio paret, qui feciali, Regis mandatum deferenti, paret. Nec tamen damus, quod tuo more, sine probatione sumis, illud ‘ad verbum eius’, exponendum potius: ad verbum Eleazari, quam ad verbum Domini. Certe enim in Hebraeo hoc antecedens propius, et interpretes etiam vestri stant ab hac interpretatione, etc. Et post aliqua: Aut non omnino iubetur ad verbum sacerdotis egredi et ingredi, sed ad verbum Dei, quod probabilius videtur; aut saltem non absolute, sed ad verbum eius pendens a consultatione Domini, id est, quatenus internuntius est voluntatis divinae. Deinceps respondet quoque ad exempla Davidis, Salomonis, Iosaphati, Ezechiae, Iosiae; quibus non Wtenbogardius tantum, sed etiam Rex Serenissimus Iacobus, et Theologi Angli, supremam in Ecclesiasticis curam Regi competere, variis scriptis adversus Pontificios ostenderunt. Itaque qui sciat, ut Theologi illi exempla ea a Pontificiorum responsis vindicarint, is simul norit, quid ad exceptiones illas Walaeanas debeat responderi. Quare non visum huic argumento ultra insistere; sed remittere malo ad Guilielmum Tookerum, qui in Duello suo cum Becano Iesuita, non tantum regium in Ecclesiasticis regimen, ac primatum exemplis his fuse probat, sed etiam ad ea omnia, quae oggesserat Iesuita, solide respondet. Vide eum a pag. 113 usque ad pag. 175. Ac eo lubentius hanc partem praetereo, quia idem video a Burhillo factum, libro pro Tortura Torti, ut qui et ipse cap. 28, pag. 292, nos remittere malit ad responsionem Doctissimi Decani Lechfeldensis, qui non alius est ac Guilielmus Tookerus. Adde quod etiamsi Walaeus evinceret singula exempla per se non satis valide probare, quod Wtenbogartius volebat; tamen alia attulerat, quae nec argumentorum subtilitate eludat, nec robore elidat. De caeteris cogitandum illud Poetae veterisGa naar voetnoot1:
Et quae non prosunt singula, multa iuvant.
| |
Quod vero ad illam testimoniorum sylvam, quam Wtenbogartius testimoniis obducit, mihi quidem magnam partem videntur ea sententiam nostram confirmare. Itaque quamquam iam scribendo lassus, strigare malim, quam protelo ducere, tamen adferre visum aliquot istorum testimoniorum, ut pareat quam is non cum adversa sententia, sed quemadmodum Romani tyrones, Vegetio testeGa naar voetnoot1, solent, adversus palum plurimum pugnet. Pag. 115 agnoscit Helveticam confessionem Magistratui imprimis Religionis curam demandare. Respondet hanc mentem Confessionis esse, non quidem Magistratui modo excellentiori hanc curam demandari, quam Pastoribus, sed potiorem Magistratui Ecclesiasticorum quam civilium curam habendam esse. Sed quem meliorem Confessionis Helveticae interpretem habere possumus, quam Wolfgangum Musculum, qui superiorem Magistratus, subordinatam Pastorum in Ecclesiasticis curam facit; ut antea vidimus. Nec alia Bullingeri, aliorumque Helveticorum sententia est. Pag. 115, et 117 agnoscit Regem ab Anglicana Ecclesia habitum pro capite Ecclesiae. Verum his verbis supremam Ecclesiae gubernationem ei tribuisse. At neque nos Magistratum spirituale Ecclesiae caput facimus, sed hoc ipsum quod Anglicana voluit Ecclesia, quodque a L. Cicestriensi tribui Regi docet ipse, pag. 118. Item ex Burhillo, pag. 121, ubi haec verba inter alia citat: Regem postquam ab Ecclesiasticis consiliis, aut - si haec non satisfecerint - ab auctoribus ob fidem et harum rerum peritiam idoneis, quorum os consulere tenetur, satis edoctus fuerit, praecipuum esse Dei servum, et exequendae voluntatis divinae supremum gubernatorem. Et ex eodem aliquanto post, cum plurima enumerasset: Haec fere omnia, certe maxima, in primatu Regio quod ad spiritualia agnoscimus. Item pag. 122, 123, et 124; quibus locis exteriorem Ecclesiae curam Regi tribuit, licet verbo limitatam: item ait, et Pastores et Regem habere spiritualium curam, sed huius curam, etsi spiritualium sit, non esse spiritualem, Optime item pag. 125 Burhillum inducit declarantem, verba Augustini in quaestionibus Veteris et Novi Testamenti. Rex habet imaginem Dei, regnantis in coelis: Episcopus Christi, sed ministrantis in terris. Nempe quia sacerdos, legatione fungens nomine Christi, precibus et hortatibus agit, non imperio regit; ut Paulus ostendit, 2 Cor. V, 20. Dicendum et aliquid de testimoniis Veterum quae a Walaeo adducuntur. Pag. 154, vers. antepen. Cypriani locum citat, ad probandum plebem ab Episcopis consuli solere, antequam aliquem ordinarent. Sed ipse locus hic indicat, non fuisse id perpetuum, cum dicat hac in causa se facere id noluisse. Pag. 157 et 158 insignia duo loca adducit e concilio Nicaeno et Constantinopolitano, quibus decernitur ne ulli constituantur Episcopi, nisi de voluntate Episcoporum Provinciae. At nihilominus Nectarium a Theodosio Iuniore electum constat ex Sozomeno, Lib. VII, cap. 8; pluraque istiusmodi adducis, Magnifice Domine, in Pietate tua, a pag. 89 usque ad 97. Quae exempla ostendunt hoc tantum voluisse Patres praescribere, quid maxime expediret, non item quod liceret. Sane cum Canones Ecclesiastici non nisi a summo Magistratu vim legis accipiant, obstringere eum nisi volentem minime possunt. Et si canon iste observandus fuisset in Ecclesiarum nostrarum reformatione, quales nunc Episcopos | |
et Presbyteros haberemus? Quin igitur extra ordinem aliter possit Magistratus, minime dubium videtur. Pag. 165 et 166 illustria duo Magni Leonis loca adfert, Calvino quoque probata, quibus ostendit, in Pastorum electione nec honoratorum, ac imprimis Magistratus iudicium negligendum esse. Sed distincte de quatuor his sententiam suam promere debuit: 1. Quid summo Magistratui conveniat, ut membro Ecclesiae; in quo nihil a fideli cerdone differat. 2. Quid ei tribui possit, ut membro honorato; quod ei commune esse possit cum viro antiquae nobilitatis, aut clarae eruditionis, aut eximiae virtutis, aliove nomine praeter caeteros conspicuo, non tamen Remp. capessenti. 3. Quid praeterea ei competat, ut membro habenti imperium, hoc est ut Magistratui eius loci ubi Pastor eligendus; sed tamen istiusmodi Magistratui, qui superiorem agnoscat. 4. Denique quid illi debeatur, ut Magistratui summum imperium habenti. Adhaec distinguere debuit, quid illi competat ordinarie, quid item extra ordinem. Nam plus ei schismatis tempore tanquam pacis et concordiae custodi tribui debere agnoscit ipse pag. 171 sub finem. Non satis autem intelligo, quid sibi velit, cum pag. 183 ait, etiam magno loco habenda esse iudicia, non Pastorum seu Politicorum, seu aliorum, qui donum habeant Prophetiae; eo quod Pastorum iudicio plurimum ab his roboris accedat. Nam videri possit hoc velle, tantum sententiam eos rogari debere, cum non obscuris indiciis constet in Pastorum sententiam ituros. Verum quid si Prophetae illi Pastorum sententiam probare non possint, iam futurum ut potius deterant aliquid de auctoritate iudicii pastoralis. Ait Prophetas Prophetis subiectos esse debere. Sed quaeritur, an Propheta quisque Prophetas suae ditionis praeferre debeat alienae Provinciae Pastoribus ac Prophetis? Item an nostri seculi Prophetae praeferendi sint Prophetis Ecclesiae antiquae? Haec quidem consideratio ad electionem Pastorum, de qua nunc sermo, non pertinet primo et per se; sed tamen valde cum ea est coniuncta. Nec solum in Ministrorum vocatione, sed etiam controversiarum diiudicatione ad Paulinum illum locum provocari solet. Merito igitur quaerimus, an negari debeat eum Prophetarum iudicio se subiicere, qui cum Prophetis consentit Ecclesiarum non ignobiliorum nostra: imo quicum faciunt Prophetae omnes Ecclesiae antiquae? Atque ut ad exteros, aut veteres non abeatur, quaeritur, an Prophetarum iudicio se non subiiciat, qui facere secum videt minorem quidem numerum, ex iis qui vel nullius, vel exiguae sint eruditionis, sed maiorem ex eruditorum flore, eorumque qui animum habent in Scripturis subactum; idque non iudicio solum suo, sed etiam adversariorum ipsorum, qui iccirco calcatum illud in eos vibrent ‘quo doctrina quisque instructior hoc esse impuriorem, perversioremque in dogmatis fidei’? Sed perpetuus est hic et scriptoris huius et aliorum innumerorum error, ut suae tantum sententiae homines aestiment, caeteros loco habeant nullo, aut parvo. Atque inde est, quod si quis dissentiat in re ulla, a maiore Pastorum parte eius, in quo ipse vivat, loci, hunc, licet et suae provinciae doctiores, et exterorum plures, et veterum omnes sibi habeat consentientes, nihilominus ab Ecclesia dicant dissentire, in quo Donatistarum eos similes esse quis non videt? Sed redeo ad Veterum testimonia, a quibus me occasione eius quod de subiiciendo se Prophetis dixerat, paulum video deflexisse. Citat pro se Concilium Nicaenum II. pag. 177; sane qui ab Constantii exemplo argumento peti nolunt, non debent provocare ad Pseudo-Nicaenam, quae idolorum cultum stabilivit. Pag. 190 commemorat | |
obiter Synodos quinque, Nicaenam adversus Arrium, Constantinopolitanam adversus Macedonium, Ephesinam adversus Nestorium, Carthaginensem adversus Pelagium, Chalcedonensem adversus Eutychem. Sed praeterquam quod Ephesinae male postponit Carthaginensem, cum haec antiquior sit, causae nihil video, quid inter quatuor illas Oecumenicas, quas tanquam quatuor Evangelia venerari se dicebat Gregorius Magnus, et ex eo Isidorus, mediam interserat Carthaginensem, quam adversus Pelagium celebratam recte dicit. Num, quia apud imperitos Antiquitatis Ecclesiasticae, si qui Remonstrantes nunc dicuntur male audiunt, tanquam intermortuam Pelagii aut Semipelagianorum sententiam in Ecclesiis Reformatis ab Orco revocantes, eo credemus tacite insinuare voluisse eosdem fere, qui nunc supremam Magistratus auctoritatem in Ecclesiasticis agnoscunt, ac quibuscum sibi nunc negotium est, olim iam SS. Patrum Conciliis fuisse condemnatos? Sed ego divinus, aut veterator non sum; ariolentur illi qui μαντιϰὴν didicerunt. Atque hic tandem pausam faciamus, ego scribendi, tu legendi. Occurrebant quidem et alia multa, eaque duum generum: alia momenti nullius, uti illud - ex plusculis exemplis unicum adferam - quod pag. 103 uti Oecolampadium, ita Bucerum inter Helvetios numerat; cum hic fuerit Selestadiensis, Selestadium vero quis nescit civitatem fuisse Alsatiae, unde et nomen ei quasi Elsistede, ut docuit ipse Selestadiensis Beatus Rhenanus? Verum huiuscemodi si consecter, nec causam iuvero multum, nec rationem habeam occupationum utriusque nostri. Alia etiam erant quaedam momenti maioris, sed praeterquam quod ex iis, quae dixi, eorum parere invalentiam arbitrabar, sciebam ea omnia et erudite, et nervose te refutasse aureo hac de controversia libello tuoGa naar voetnoot1, quem lucem quam primum adspicere et Ecclesiae et Reip. interest. Non deerunt fortasse qui ausint AnticatonemGa naar voetnoot2 aliquem scribere; nam quid intentatum relinquit humana ambitio? sed spondeo me velle defensionem eius quovis tempore suscipere, et ore, et calamo: modo tu, vir Amplissime, me idoneum huic rei, nec Collegio hoc, aut Ecclesiae damnosum iudicabis. Vale. X. Febr. CIƆIƆCXVI. |
|