Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend448. 1616 Febr. 16. Aan B. Aubéry du MaurierGa naar voetnoot3.Casum TuronensemGa naar voetnoot4, Vir Illustris, quem via Bruxellensi attonitus acceperam, propius tuo beneficio cognovi verbis eius, qui rei certissimus est testis, et in se suisque pars periculi. Nunc, quando omnia satis commode evenerunt, restat, ut Deo immortali agantur gratiae, qui singularem suam providentiam pro regno vestro excubantem vix potuit manifestiore documento exprimere, quam cum ruinam et Reginae Matri et his, qui in Gallia prudentiae, fidei, virtutisque famam ante alios sustinent, innoxiam praestitit. Iussit me tantae rei admiratio ad desuetum artificium redire. Mitto igitur versusGa naar voetnoot5, sed quos, tanquam occupati hominis, cum venia legas. | |
Magni magna parens Regis, qua sospite nostris
Non surdum votis credimus esse Deum,
Quod te stante domus traxit pars alta ruinam,
Hoc etiam coeli non leve munus habes.
Nam quae cura fores superis, ostendere mundo
Imperturbati non potuere lares.
Quin aliis quoque te propter Fortuna pepercit,
Quos trabs praecipites, sed sine morte, dedit.
Exarmat tua sic omnes praesentia casus;
Agnoscit fatum Gallia nostra suum.
Quod stetit illius, per te stetit: hoc quoque regni
Quod cadit, illaesum te relevante manet.
Vale Vir maxime, et nos perge quaeso in tuorum habere numero, Rotterodami. 16 Februarii 1616. |