Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend449. 1616 Febr. 23. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot1.Non tantum multis de causis in tuo sum aere, Vossi Clarissime, sed et lentum comperior nomen, trico magnus. Libros habeo a te plurimos quos utendos acceperam; utor autem tam diu ut prope excedam leges commodati. Molestus tibi fui, ut sententiam tuam de Walaei scripto intelligerem; admensus es mihi eamGa naar voetnoot2 non parce profecto, sed toto modio. Neque tantum quid senseris indicasti, sed et rationibus ex sacris humanisque auctoritatibus id ipsum firmatum reddidisti; quare pro labore insumto gratias tibi ago; quod consentire te mihi per omnia video, in eo mihi summopere gratulor. Quae de statu separatarum mentium tractasti eiusmodi fuere ut ea summa cum voluptate, fructu non minore et legerim et relegerim. Accedit ad haec omnia magnus beneficii cumulus, in quo postulando ego audacior an in praestando tu liberalior fueris in ambiguo positum est. Ego schedas poposceram; tu mihi ingentem Ecclesiasticae antiquitatis thesaurum transmisisti. Quanquam hunc quoque evolvere mihi non permiserunt eaedem illae occupationes propter quas libros tuos tamdiu detineo, inspexi tamen et hic quoque inveni eadem tibi suggessisse diligentissimam lectionem, quae ego non tot auctorum, sed aliquot tamen attenta perlustratione de Veterum mente collegeram. Tua me industria mirum in modum confirmavit. Sed profecto Silvam tuam de Originis peccato non recte me ne legerem monuerasGa naar voetnoot3; paene me magno bono spoliasses. Quanquam enim imperfectus ille sit tuus labor, multorum tamen et magna, et ut ipsis videntur, consummata volumina fructu exsuperat. Hoc quoque de argumento quaedam breviter, ut meus mos habet et studiorum meorum ratio exigit, conceperam, quae tuis mire congruentia reperi. Ego non inutile arbitrarer edi aliquid tum super isthoc argumento, tum super altero SatisfactionisGa naar voetnoot4; ne sola novitatis prurigo ratiocinatiunculis titillantibus suffulta | |
verae Catholicaeque sententiae fidem apud aliquos detrahat. Tanto sane maioris faciendus est consensus antiquitatis, quanto turpius quotidie labi eos videmus, qui ius novandi sine fine ac modo sibi vindicant. Nuper Hagae cum essem indicavit mihi Utembogardus Lugduno sibi significatum, multa te egregie commentatum super iure Magistratus eaque ad me transmissa; rogabat videndi sibi copiam fieriGa naar voetnoot1. Excusavi quod ea scriptio concepta Epistolae in modum familiaria quaedam contineret; neque audere me quenquam tuae scriptionis participem facere nisi arbitratu tuo. Cogitabis quid faciendum censeas; nam, ni fallor, aiebat te quoque a se rogatum. Si vis Epistolam ad me missam ad ipsum transmitti, facillimum id factu. Sin mavis de tuo archetypo aliam leviter immutatam ipsi Utembogardo epistolam destinare, erit id forte non minus consultum. Audio parari editionem ThomsoniGa naar voetnoot2, et probo factum, sed simul audio moliri BertiumGa naar voetnoot3 ut de suo quaedam adiiciat, quod plane improbo. Neque enim expedit. Rogo resciscas et si potes impedias; sin minus me moneas ut impediam. Solum enim Bertii nomen in Anglia librum immerito odio praegravabit; deinde non per omnia ipsorum respondent sententiae. Vale Vir doctissime et nos quod facis ama. 23. Febr. 1616. Tuus ex animo
|
|