Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend502. 1617 Jan. 23. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot9.Vir Clarissime. Cras Hagam ad Conventum proficiscor qui intra diem quartum aut quintum solvetur. Utinam tibi die Mercurii aut Iovis aut Veneris ad nos transcurrere illuc liceat, habeo quae expeditius sermone quam literis peragam; simul velim scire quando de Iudaicis quaestionibus responsi aliquidGa naar voetnoot10 debeam exspectare. Caetera in libello nostroGa naar voetnoot11 partim emendata partim aucta sunt, ita ut illud unum restet. Deinde conferenda ἀπόγραϕα et mittenda ad amicos. Rogo ne | |
molestum tibi sit, qui tam multa et tam libenter facis mea causa, hoc quoque in negotio me adiutare. Vale Virorum optime et nos ama. 23. Ianuarii 1617. Tuus
|
|