Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend493. 1616 Dec. 31. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot3.Vir optime ac doctissime. Nunquam me vivo molestiae tibi deerunt. Hodie Delphis transiens istic ad te literas dedi; Rotterodamum vix veni et alteras scribo. Nimirum in mentem mihi non venerat in retractanda mea de Summarum Potestatum imperio commentationeGa naar voetnoot4 nihil esse tam necessarium quam ut tuus similis argumenti libellusGa naar voetnoot5 mihi ad manum sit, quo dum maiorem operis mei partem conficio, invitus carui. Simul Meursium oravi ut Balsamonis usum mihi redderetGa naar voetnoot6, Erpennium vero ut in quibusdam Hebraicae historiae quaestiunculis me iuvaret. Apud utrumque facile me impetrabilem fore spero te praesertim parario. Iuvat me mirum in modum secundior Diamantii nostri valetudo, neque minus egregie Francisci IuniiGa naar voetnoot7 indoles quam a multis praedicari haud credas quam laetus audiam. Scribebam haec anno novo iam iam imminente, quem tibi tuisque Reipublicae et Ecclesiae prosperum precor. Nocte proxima Cal. Ian. 1617. Tuus
|