Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend494. 1616 Dec. 31. Aan J. MeursiusGa naar voetnoot1.Vir Clarissime. Usus sum nuper beneficio tuo codice BalsamonisGa naar voetnoot2, cuius similem nusquam reperio. Et usus sum sane diutius, quam honestas exigebat, fretus tua bonitate. Et tamen iterum cogor molestus tibi esse. Video enim ea lectione a me adnotata quaedam, quae relegere sit opus. Quare si eundem codicem in tempus haud longum denuo mihi utendum concesseris, dignam rem feceris et tua humanitate, et amicitia vetere nostra; cuius ut mihi periucunda memoria est, ita multo eadem futura sit iucundior, si ullus eius fructus ad te posset pertingere. Vale Vir eruditissime, nobisque amicissime. Felicem tibi precor annum, qui instat, et sequentes, quot erunt. Scribebam Rotterodami Prid. Kal. Ian. MDCXVII. Tuus
|