Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend496. 1617 Jan. 6. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot1.Vir Clarissime. Literas quas ante hos sex dies ad te scripsiGa naar voetnoot2 recte curatas spero; responsum autem a te differri arbitror quod nec diatriba περὶ τῆς ἀπολυτρώσεωςGa naar voetnoot3 tibi sit reddita, nec ad manus ea quae de Summarum Potestatum iure conceperasGa naar voetnoot4. Ego interim mea relego, invenioque in duobus apographisGa naar voetnoot5 ingentem esse hiatum sex septem paginarum eo loco quo de Episcopis et Presbyteris agitur. Quaecunque in mentem mihi veniunt ea in uno duntaxat quod plenum est exemplari corrigo; ad quod deinde caetera erunt emendanda. Spero ubi paratus fuero id per tuos adolescentes fieri posse: nam mihi soli et difficilis est collatio et vix satis ad eum laborem est otii. Balsamonem a Meursio, ab Erpennio Iudaica quaedam expectoGa naar voetnoot6. Interea e Gallia ad me mittitur liber quem legere et Critica audacia tractare coepi: sed perlegere nondum vacavit. Est Augustini opus e postremis, contra IulianumGa naar voetnoot7, partus haud dubie legitimus, ut statim agnosces. Accesserunt Notae non ineruditae, in quibus de Pelagii historia non spernenda. Fraudabo me legendi voluptate ut tu prior percurras, qui istis et frui et uti rectius nosti. Unus trium ϰαλβινομαστίγων ita se gessit ut senatui urbis nostrae visum sit ipsum exonerare Pastorali munere, quod obiit in pago suburbano, cui nomen HillegersbergaGa naar voetnoot8. Velim cogites an consultum putes Franciscum IuniumGa naar voetnoot9 hoc in loco Ministerii sui facere tyrocinium. Locus est non inamoenus, apta studiis solitudo, et si libeat aliorum uti commercio, urbs propinqua. Adest commoda habitatio. Stipendium quale apud nos dari solet χωρεπισϰόποις. Rogo me sententiae tuae certiorem facias. Puto inventam mihi rationem qua brevi Classis nostra omni Socinianismi suspicione liberetur. Vale Vir doctissime iuxta atque amicissime. 6. Ianuarii 1617. Tuus totus
|
|