Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend497. 1617 Jan. 9. Van G.J. VossiusGa naar voetnoot1.Magnifice, Amplissimeque Domine. Quamquam, ut apud VarronemGa naar voetnoot2 est, Honus est honos qui sustinet Remp., tamen te novo hoc seu onere honoratum seu honore oneratum, multis profecto nominibus est quod gaudeam. Nam verum si dicere licet, quamquam tu externos honores non magni aestimas, tamen nefas fuerit in hac praestantium virorum inopia, inclytum virtutis tuae splendorem in patrio solo intra unius, honestissimum licet, syndici titulum constringi. Et lectissima uxor tua, animae dimidium tuae, habet tota quod mente petivit, domicilium nacta in medio consanguineorum et familiarium, quod illi, melius quam omnis Bataviae et Zelandiae capparis, lienem deducet. Nec minus consilio auxilioque hic poteris prodesse tuis, quos inter me etiam merito repono, cum maxima mihi abs te ornamenta proficiscantur, nec patiaris ullum mihi in te commodum claudere. Denique, quod palmarium credi debet, talem Senatorem haec Reip. tempora postulant. Te quidem destina ei destinato, frustra omnes fore auguror, qui eam labefactare consiliis suis conantur; atque ne vanus unquam augur comperiar Deum Opt. Max. votis supplicibus oro. Libello LuciiGa naar voetnoot3 - pene LucidiGa naar voetnoot4 dixeram, prope adeo ut nominibus, ita doctrina conveniunt - horas sex septem impendi. Quid dicam? Doleo populari meo - uterque enim Palatini sumus - non plus inesse salis. Non de publico tantum, sed ipso etiam bene mereatur, qui tam insulsum sale candido defricare volet, ne putiscat totus. Verissime Lingelshemius ad teGa naar voetnoot5, quos ille reos agit Semi-pelagianismi, iustius arguere ipsum posse sesquiasinismi. Sed tamen cogitato opus, num si pedem cum eo struere lubeat, comminus semper congrediendum, eiusque vestigiis insistendum semper putes; quod si fiat, necesse habemus respondere ad quinque illa Haganae Collationis capitaGa naar voetnoot6, et ea quibus adversum te pugnat S. Scripturae loca. An vero satis putes, si quae Pelagii, Semipelagianorum, Catholicorum communiter, Augustini singulariter, et Praedestinatianorum fuerit sententia, distincte proponam, et non uno tibicine solide ex vetustate fulciam; simul sicubi opus, argumentis alienis occurram. Quicquid praescripseris, parebitur. Nam seu hanc seu alteram insistere viam lubeat, facilem mihi victoriam hinc spondeam: nec meum est ferre, Palatinatum produxisse, qui nomen cum tuum tum Illustrissimorum Ordinum decolorare cogitet, nec produxisse, cui illud curae sit vindicare. Quocirca simulac praefuero disp. de CreationeGa naar voetnoot7, quam his diebus scripsi - exemplar thesium ad te mitto - bonis avibus ordiar recoquere historiam de Semipelagianismo, et vicinis contrariisque erroribus. Futurum hoc intra triduum spero. Hoc magis autem cogitandum erit, ut aliquid novi adferam post Corvinum, quando ille meliorem laborum | |
nostrorum partem nobis non invitis in Antibogermanno suoGa naar voetnoot1 exscripsit. Nam praeter ea, quae Dordrechto illi per te miseramGa naar voetnoot2, Lugduni hic utendum dedi quidquid testimoniorum ex antiquitate de singulis Hagensibus controversiis non sine labore longo congesseram. Quod cum sciret ipse, ante semestre et amplius in familiari sermone subvereri se dixit, ne, dum magnam partem laboris nostri in suas cameras convehit, non tantum honoris qualemcumque fructum interceperit nobis, qui tanti non est mihi, sed etiam reliquum quod fecit depreciaverit plane, cum eadem a me reponi minime sit ex honore utriusque nostri. Ego securum esse iussi, quandoquidem restarent alia multa, quibus locum eorum, quae exscripsisset, supplere abunde possem. Quod verissimum est: sola temporis angustia premor, quo minus ea cura haec tractare possim, qua optem. Augustini adversus Iulianum librosGa naar voetnoot3 hactenus ineditos iam mensis circiter est quod vidi, sed otium legendi non fuit. Aliquammulta tamen folia delibavi. Nec dubito quin genuinus sit foetus. Statim igitur codicem tuum remittere debuisse dices. Ego vero cum tam multas praeclaras emendationes ad oram codicis tui adscriptas viderem, gaudio prope exilui, nec committendum putavi, ut me fraudarem eius libri usu, priusquam omnia ad codicem meum adscripsissem. Quod bona me cum venia tua facere spero. Ne tamen diutius quam par est te libro tuo defraudem, promitto non plus quam bidui hanc moram fore. In illis ad Augustinum notis Menardi solam culpem brevitatem. Tamen spero nunc aliquam quoque utilitatem nobis adferre posse. At quae de Pelagio et Semipelagianis narrat, iam ante observata nobis nec, quantum meminisse possum, aliud quam Baronianam epitomenGa naar voetnoot4 continent. Quod cum nec ipse dissimulet, candorem sane laudamus. Meursius cum secundo ad me scriberes, Hagae fuit, ac reversus demum die Mercurii circa vesperum, die Iovis mittere Balsamonem neglexit. Fecit id die Veneris. Quem quin eopso die, quo tertioGa naar voetnoot5 scripsisti ad me, hoc est die Sabbathi acceperis, nullus dubito. Mirari satis non possum, quod nihil ab Utenbogartio responsi accipio. Nam nisi memoria fallor, iam sextus est dies quod ad eum scripsiGa naar voetnoot6. Rogaram autem ut quamprimum epistolarem dissertatiunculamGa naar voetnoot7 meam remitteret: si tanti putaret, curaturum me, ut intra paucos dies reciperet. In mentem venit fortasse recta ad te mittere malle. Nisi forte aut domo iam abest, aut aliquem describendi cura interim fatigat. Herpenius super quaestionibus a te consultus, indiculum earum Amstelodamum praemisit ad praeceptorem suum, Iudaeorum quotquot hodie vivunt, eruditissimumGa naar voetnoot8. Ac se diem unum alterum hic substiturum dixit, simulque de iis cogitaturum; inde cum sua etiam caussa Amstelodamum ire cogatur, recta eo profecturum, ut cum magistro suo de iis conferre possit. Velim apographa illa duoGa naar voetnoot9, in quibus tam foedum hiatum esse significas, simulac poteris, remittas. Curabo ut quam ocissime quicquid | |
omissum est suppleatur, simul ut alia, quae voles, vel adiiciantur, vel corrigantur. Episcopio ante dies paucos adfui. Dixit se magna cum voluptate diatribam tuam περὶ τῆς ἀπολυτρώσεωςGa naar voetnoot1 legisse; et iudicare nihil ingeniosius, eruditius, solidius ea in controversia a quoquam scriptum esse. Cum idem mihi videri dixissem, sed tamen hominem neminem esse, qui non aliquid interdum humanitus patiatur, eoque impense rogare me, ut sicubi desideraret quicquam, libere apud te sententiam suam exponere vellet: ille in priori iudicio perstitit, nec habere dixit, quod requirat; nisi forte, inquiebat, quod passionem Christi consideres ut poenam proprie dictam. Nam dispiciendum esse, an non satius multo sit cum scripturis vocare sacrificium, idque imperatum a Patre, et voluntarie a Christo susceptum. Nempe ut dicatur Deum, quo foeditatem peccati et sui erga nos amoris magnitudinem commonstraret, decentius omnium iudicasse, neutiquam peccata remittere, nisi interveniente carissimi filii sui sacrificio, quod tantae εὐωδίας fuerit apud Deum, ut eius causa omnibus in filium credentibus peccata remittere velit. Memini etiam ante trimestre et amplius, Samuelem NaeranumGa naar voetnoot2, Ecclesiastem Amstelodamensem, hanc ipsam sententiam apud me defendisse; tanquam qua magis effugiamus incommoda, quae Socinus obiectat, et quae tamen minime infringat τῆς ἀπολυτρώσεως veritatem vel dignitatem. Petii ab Episcopio, ut de hoc ipso, et si qua alia essent, per literas sententiam suam communicare tecum vellet. Respondit minime gravaturum se hoc facere, cum omnia tua caussa velit et debeat, sed non usque adeo magnam sibi familiaritatem vel notitiam tecum intercedere; eoque malle ut ipse iudicium suum perscriberem; praeterea si quid talium litteris committat, minime satis videri ut sententiam suam tanquam de tabella pronunciet, verum enimvero rationibus solidis eam firmandam fore: quod quo minus facere nunc possit, obstare occupationes, quibus distineretur. De sollicitudine tua pro affine IunioGa naar voetnoot3, et illi gratulor, et mihi gaudeo, et tibi gratias maximas utriusque nostri nomine ago. Sane consilium impense placet. Quare et cum ipso et cum Diamantio quamprimum rem omnem communicare decretum; mox, quid cum mihi tum ipsis videatur, te faciam certiorem. De Walachriano scriptoGa naar voetnoot4 est quod scire tua intersit. Vix octiduum erat, quod apographum nacti eramus, iam suboluerat Zelandis. Scire te arbitror Utenbogartium describi curasse, exemplar hoc suum ad Episcopium misisse, hinc et Corvinum et Barlaeum habuisse, illum ut brevibus ad oram notis castigaret, hunc ut oratione fusa refelleret; sed et per aliorum manus volitavit: nihil igitur mirum, si ad plures, atque ipsos etiam Contraremonstrantes res emanarit, praesertim Barlaeo, et ex hoc OeconomoGa naar voetnoot5 nostro rei totius gnaris; de quibus hoc amicissimorum ipsis iudicium est, nihil vel sub silentii fide committi illis debere, nisi quod utile existimemus omnibus innotescere, vel saltem non damnosum. Caeterum vix Walachriani literas ex Hollandia acceperant, quibus de apographo, quod hic iam haberemus, facti erant certiores: statim ad se amanuensem unus caetero- | |
rum nomine vocavit. Miser amanuensis inter sacrum et saxum haerens, et magis de fortuna sua - quam a Zelandis Ecclesiastis, BursioGa naar voetnoot1 imprimis, pendere videbat - quam de gloria Dei sollicitus, negavit se cum illo exemplar quoppiam communicasse; atque hoc eo fidentius faciebat, quod persuadere sibi non posset, adfinem meum secum exemplar suum in Hollandiam portasse, et hoc ut fecisset, Remonstrantibus fuisse communicatum. Perstabat Bursius apud eum ut verum diceret; sed ille item in mendacio perstabat; unum tantummodo hoc fateri voluit, adfuisse sibi adfinem exemplaria describenti, et legendo partem bonam percurrisse. Quod simulac audiit Bursius, ille impense adventum adfinis ex Hollandia desiderare; vix cognorat rediisse, quaerit an cuiquam in Batavia de classis Walachriae consilio aperuisset quicquam. Bene secum affinis agi putavit, quod non aliud rogaretur; confessus est, et putare dixit nihil in eo peccatum esse; Bursius vero dicere graviter peccasse, multumque in Remonstrantes debacchari, et culpare adfinem, quod tam bonum classis consilium sua lingua disturbasset. Porro arbitratur adfinis, quantum ex Bursii sermone colligere potuit, dubitare nunc Ecclesiastas Walachrianos, utrum ex re sit, iudicia exterorum a se exquiri, posteaquam ad Remonstrantium hoc aures pervenit: facile enim, alios de se metientes, cogitare possunt minime eos hic cessaturos. Omnino utile sit certo constare, quid consilii coeperint Walachriani. Nam Barlaeana oratio, et Corvini breves castigationes iam confectae sunt, vel adfectae. Et si ad exteros mitti debeant, iam praelo tradi tempus sit. Locutus hac de re sum cum Episcopio: ille recepit se acturum de eo cum Utenbogartio. Hactenus in scribendo perveneram, cum ecce adest Episcopius; narrat ut Hagam post horas aliquot sit iturus; venisse ad me, ut diatribam tuam restitueret. Iterum in priorem sermonem incidimus, paulloque nunc fusius de satisfactione dissertabat. Hoc unum inter nos et Socinum in controversia relinqui putabat, num Christus patiendo solum apud homines aliquid egerit, an item apud Deum; posterius negare Socinum, sed mire et misere scripturas torquere, atque id solide a te demonstrari. Verum porro quaeri, quid illud sit quod apud Deum egerit. Vulgarium esse opinionem, poenas, quae nobis debebantur, pertulisse. Unde et eo sit deventum, ut desperasse, et tartareos sensisse cruciatus putaretur; quae sententia ut impia recte refellitur a Loensi Anglo in sua Sabbathi effigiationeGa naar voetnoot2. Verum ut non eousque cum vulgo procedamus, si tamen Christum pro nobis poenas subiisse dicamus, ne hoc ipsum quidem satis videri convenire cum eo, quod peccata nobis remitterentur. Nec enim gratuitam esse remissionem, si alius solvat. Dicere quidem te, hoc ipsum gratiae esse ingentis, quod peccata nostra imposuerit filio; sed tamen non satis hoc esse, vel saltem non videri satis, ut sit vera et proprie dicta remissio. Quare nec videri satisfactionem esse istiusmodi, qualem vulgo opinentur; sed quemadmodum in V.T. sacrificio oblato peccata remittebantur, nemine poenas subeunte: sic in N.T. remitti peccata interveniente sacrificio Christi; quae melior victima ita accepta fuerit Deo, ut propter eam peccata cunctis ignoscatGa naar voetnoot3. Quocirca in eo proprie Socini errorem consistere, quod negarit sacrificium Christi esse proprie propitiatorium; quod | |
multis Scripturae locis adversus eum recte a te demonstretur; seque aliis, qui in Socini sententiam proniores videbantur, subinde idem dixisse et demonstrasse. Dicebat praeterea, tria esse, in quibus nesciret an tuam sententiam sis probaturus Theologorum vulgo. Unum est pag. IVGa naar voetnoot1, ubi de materia satisfactionis tractans, eam esse dicis tum cruciatus mortem antecedentes, tum praecipue mortem ipsam. Adscribere quidem ad oram, non solum corporales a te cruciatus intelligi, sed vel imprimis illas animae perpessiones, quas voce λυπεῖσϑαι et similibus significet Scriptura. Verum nihil dicere te, quo cognoscamus alios te animae dolores intelligere, quam e corporis cruciatibus provenientes. Alterum est pag. X.b.Ga naar voetnoot2, ubi qualitates primitus creati ac deinde resuscitati corporis inter se ab Apostolo conferri vis; quorum illud habuerit cum naturali moriendi possibilitate coniunctam ex divino beneficio vivendi quoque possibilitatem; hoc vero vitam ita in se habiturum sit, ut nulla ei adsit moriendi possibilitasGa naar voetnoot3. Eandem dicebat Socini esse sententiam, ut qui corpora nos etiam ϰατ᾽ οὐσίαν spiritualia habituros putaret. Caeterum iuniores omnes, atque suo iudicio veteres item ad unum omnes, moriendi possibilitatem concedere, solum actualem mortem negare. Tertium est pag. LIGa naar voetnoot4, ubi ais posteris Davidis peccata esse remissa, non tantum ob promissiones Davidi factas, verum etiam quia Davidis actiones Deo placuerant. Hoc quoque insolens visum iri putabat. Nihil tamen horum non probari sibi dicebat, imprimis tertium istoc. Nempe quaecumque istic dicis, ut ostendas solere etiam saepe actionem gratam admitti velut in poenae compensationem, hoc ipsum pro ea sententia facere dicebat, qua Christus placasse patrem creditur, non poenarum pro nobis persolutione, sed oblatione victimae summae εὐωδίας. Denique monstrabat manifestum animi minus praesentis σϕάλμα, pag. LIVGa naar voetnoot5, ubi ais dicere Socinum, nusquam scriptum esse Deum nobis, sed semper nos Deo conciliatos esse. Mox subiungis, verum non esse quod dicat nusquam esse scriptum nos Deo esse reconciliatos. Affers deinde locum Eph. II, 16, ubi Apostolus ait, hominem ἀποϰαταλλάττεσϑαι Θεῷ. Atqui receperas te probaturum Deum nobis reconciliatum: nunc te adversus Socinum probare ais, nos Deo reconciliatos - neque aliud evincunt verba Apostoli - quasi non hoc ipsum sit quod agnoscit Socinus. Alia quorum moneret non erant. Tamen abitum parans verbo indicabat, putare etiam alia a se adferri potuisse, nisi tantopere negotiis fuisset districtus, ut lectioni lectissimi libri tui non eam potuerit curam impendere, quam oportebat. Hoc vix eo fine ab illo dictum arbitrer, ut ad te perscriberem. Tamen nihil te celandum putavi. Atque eo fidentius id addidi, quia scire te scio nihil vel a te vel mortalium quoquam tam bene scribi posse, ut non alicubi sit, quod melius dici possit. Sic nempe cum humana infirmitate comparatum est. Sed hoc ab editione deterrere non debet. Si enim nihil scribi debet quod non undique perfectionis contigerit metam, nihil profecto scribi debet. Et peccarunt omnes Catholici doctores, quorum tot aurea monumenta ad nos pervenerunt. Nosque haereticis in hac vita noxios errores spargentibus sic studia scilicet nostra componemus, quasi post hanc vitam cum iis disputare cogitemus. Quocirca te, Amplissime | |
vir, rogo ut neutiquam iccirco tua premere diutius velis; sed brevi nobis aut Corvino diatribam hanc tuam remittas, quo lucem quamprimum adspicere possit. In Iuniano negotio voto nostro delegati D.D. Ordinum annuerunt. Maximas tibi meo et adfinis nomine gratias ago pro commendatione apud Nob. Barneveltium. Vale vir omnibus omnium elogiis maior, praesidium decusque nostrum. IX. Ian. CIƆIƆCXVII. quem annum vicissim tibi, coniugi, liberis, totique Grotianae familiae faustum et felicem ex animo opto. Tuus totus
| |
Emendationes tuasGa naar voetnoot2 iam exscripsi. Itaque Augustinum tuum una mitto, et pro usu gratias ago. |
|