Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend363. 1614 Aug. 17. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot9.Mitto tibi, Vir Clarissime, libellos duos quos a te utendos accepi, Amstelodamensem alterumGa naar voetnoot10, alterum vero meliorem et tuumGa naar voetnoot11: quorum tamen iterum | |
legendorum velim mihi et in posterum copiam fieri. Tertius, qui ad te venit, libellus, initium est eorum quae Bogermannus sibi reponi meruitGa naar voetnoot1. Res mihi videtur ex fide explicata: ornatus haud multum desidero, Fatetur se vir optimus et ἀϕελέστατος Ioannes Arnoldi multum adiutum tua epistola, quae sane praecipua defensionis capita exactissimo iudicio decerpsit. Rogo caeteris laboribus tuis tantisper supersedeas, donec has pagellas legeris, et quae tibi in mentem veniunt annotaveris. Eget enim res festinatione, ne per sequentem Mercatum Francofurtensem Frisii in Germania impune regnent. Quare hoc age et si potes transcurre ad nos: si non potes quamprimum pagellas cum tuis cogitatis remitte. Simul te videre licuerit, habeo quae narrem. Spem enim concepi non vanam tua studia in libertatem asserendiGa naar voetnoot2, si Deus iuverit; cui te, tuosque labores commendo. 17 Augusti 1614. Tui amantissimus
|
|