Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend359. 1614 Aug. 10. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot1.Remitto tibi, Vir Clarissime, testimonia primae Vetustatis et Graeciae insuper posterioris super Praedestinatione ex praescientia, Gratia sufficiente et Libero arbitrioGa naar voetnoot2, quae mihi iucundum fuit recognoscere. Alia quae a te habeo scripta curabo ut ad dominum redeant. Scire interea velim quo animo Decreti editionemGa naar voetnoot3 acceperint ii, qui in Contraremonstrantium partibus moderatiores paulo videri volunt. Mihi videntur et imprudenter et ingrate facturi si contra quid moverint. Nam si hoc agunt ut Gratiae suus constet honos, quid est omissum, praeter absolutum decretum et irresistibilitatem, de quibus definiri nihil poterat, nisi vellemus omnem spem unitatis abrumpere? Volunt praeventum Gratiae aperte poni? positus est. Volunt tolli a Gratia meritum? sublatum est: non modo quia nulla est aequalitas inter opera nostra - sive quae ante Gratiam fiunt, et ideo mala sunt, sive quae ex Gratia fiunt, et ideo ipsi debentur - atque ipsam Gratiam operibus posteriorem, verum etiam quia maxima interdum dona conferuntur non modo nihil boni, sed et multum mali meritis: quanquam alioqui Deus non ex iustitia, sed ex bonitate statuerit prioribus donis utenti ulteriora non negare. Nolunt ibi subsisti ut dicatur possibilitas fidei esse a Deo, nisi ab eodem ipsam quoque Fidem dari fateamur? obtemperatum est, ostensumque potissimas esse Gratiae partes in ipsa pii actus productione. Improbant eos qui spem salutis cuiquam polliceri audent citra notitiam Evangelicae veritatis? ne hoc quidem est praetermissum. Volunt nihil nos nobis arrogare, sed quod | |
Christianae humilitatis est, Deo totum asscribere? Habent et hoc. Et haec quidem planissime pro ipsis, si hoc agunt quod agere videri volunt. Videamus an quae ex altera parte decernuntur ipsos gravent. Cum dicitur ‘neminem creari ad damnationem’, nihil hoc ad eos pertinet qui supra lapsum nolunt ascendere. Illi enim fraenantur his verbis, qui citra praescientiam qualemcunque actus omnis, qui creatione sit posterior, audent reiectionem statuere et quidem affirmativam ut vocant. ‘Nullis a Deo peccandi necessitatem imponi’ non frustra additur, propter illos qui Praedestinationem ad peccatum docent, quo nomine Nicasius ScuriusGa naar voetnoot1 iam pridem ab Ecclesiis censura notatus est: sed non habent quod hinc sibi metuant qui nec citra primum peccatum aliud decretum quam permittens agnoscunt, nec generalis hominum corruptionis causam in divina aliqua actione quaerunt. Restat illud quod ut puto maxime vexabitur, ‘nullos a Deo invitari ad salutem quibus salutem omnino non dare decreverit’Ga naar voetnoot2: quo in loco multa sunt dicta de Voluntate antecedente et Gratia sufficiente: sed iis verbis quae, ut puto, Iunius et Tilenus non sint repudiaturi. In summa hoc tantum dicitur: quod quidam ad salutem non perveniunt, id non soli naturae, sed et ascititiae malitiae asscribendum. Electio statuitur aeterna ϰατ᾽ εὐδοϰίαν in Christo. Electi dicuntur esse iidem qui perseveranter credentes; hoc ipsi non negabunt. At in testimoniis quibusdam fit mentio praescientiae, dicet aliquis. Et quid ni, cum Augustinus Praedestinationem interpretetur, praeparationem et Gratiae et Gloriae? praeparatio autem operum Dei praescientiam includit. Adde quod iuxta doctiores Contra-Remonstrantium ut maxime electio ad salutem sit prior praescientia absoluta dandae fidei, attamen praescientiam hypotheticam sequitur. Praescientiam vero peccatorum etiam actualium ante reprobationem multis in locis statuunt illi, quos sententiae suae auctores laudant nostri Contra-Remonstrantes: quam tamen si ipsi duntaxat hypotheticam volunt, certe nomen totum praescientiae repudiare non debent; sine qua necessario Deus auctor peccati statuitur, cum qui vult absolute finem, absolute quoque velle et ordinare debeat media ad finem necessaria. In postrema parte sunt loci aliquot qui Liberi Arbitrii faciunt mentionem: sed nempe sub Gratia et cum Gratia, quam libertatem agnoscit ipse Bogermannus, imo et GeseliusGa naar voetnoot3. Quod si in re nihil est quod ipsos premat, forte exemplum displicebit conditi a Magistratu decreti de re fidei. Sed profecto si Ordinibus licet ita credere ut fert decretum, licet etiam hanc fidem publice profiteri. Si vera sunt quae decreto continentur, ne putent iubere Ordines, sed quod Deus iubet de eo ab ipsis moneri subditos. Quis hoc negabit licere? An peccet Magistratus si iubeat doceri veram et plenam Christi satisfactionem? hoc si faceret, etiam absque Synodo, neminem puto reclamaturum. Augustinus ait paucissimas haereses in Synodis damnatas. Ego dum nuper Historias veteres evolvo, invenio Pelagium prius ab Imperatoribus damnatum quam ab ulla Synodo. Si ergo nec in ratione agendi peccatum est, nec in ipsa materia, quid est quod conqueri quispiam possit, nisi hoc dolet, rationem inventam qua imminens | |
schisma anteverteretur? Haec ego ita ut mihi in mentem veniebant in sinum tuum volui effundere. Rescribes ubi vacaverit, aut potius non rescribes quo magis illis laboribus vaces quibus ego maxime faveo. Vale Vir doctissime. 10. Augusti 1614. Tui studiosissimus
|
|