Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend491. 1616 Dec. 21. Van G.M. LingelsheimGa naar voetnoot6.Vir amplissime. Literas tuas X dec. datas recte accepi, et eodem tempore alteras tuas, XIV Aprilis CIƆIƆCXIV datasGa naar voetnoot7, cum Lucani tui munere longe gratissimo, itemque altero tuo munere tuorum Poematum. Grutero statim exemplaria ipsi destinata tradidi, qui gratias tibi habet maximas. Quam gaudeo, ad me pervenire sic tandem et literas adfectus plenas et munera longe gratissima. Epistolam tuam hanc recentiorem bonae frugis plenam ostendi nostris, itemque Sculteto, qui vehementer approbat studium tuum pacis conciliandae, et quod | |
spem facis, fore ut publico etiam nomine huc scribatur, ac tum omnem operam nos adhibituros, quo aqua ad restinguendum incendium istud aggeratur. Quam gaudeo utilissimum et maxime tempestivum laborem te suscepisse, summarum potestatum ius in re sacra explicandi. Non est autem ut censuram meam exspectes; tanto enim iudicio et industria proponis tua, ut assensum et applausum tibi unice debeam. Obsecro ne preme ulterius opus, sed fac bono publico quam primum publicetur. Quod autem epistola mea ex Sweertii nostri fasciculo exempta sit, cum libello illo inepto, quem Lucius Basileae publicavit, nescio qui factum sit; nisi forte factiosus aliquis intercepit, qui in iis se reperturum confidit, quod calumnietur. Scripseram tibi, Pareum detrectasse officium illud, de consilio conscribendo, ut tolerentur dissentientes in talibus capitibus: et quod iudicaret, nimis tarde hoc peti, rebus eo deductis, et quod vereretur, ut factiosi id trahant ad opprimendos alteros. Praeterea totus est iam in refutandis calumniis nebulonis illius Scioppii, qui fictis sub nominibus impudentissime calumnias et convicia in nostros iacit. Spero autem hoc conventu vestro rationes vos reperturos, quibus dissidia iste sopiantur, quae nimis augentur scriptis utriusque partis contrariis, et acerbitatum plenis; qui ardor reprimi debebat auctoritate Magistratus: quod feliciter olim cessit Electori nostro, beatae memoriaeGa naar voetnoot1: unde factum, ut iam vix memoria supersit eius scissurae. Certe Elector nosterGa naar voetnoot2 nihil intermittit, quod ad pacem Ecclesiae Vestrae reddendam conferre poterit. Deus conatus vestros iuvet et exitum optatum largiatur. Gallia iam ad nutum Hispani se composuit, sed ea tamen est eorum qui iam dominantur protervia, ut patientiam erepturi sint illis, qui salvum Regnum cupiunt, ac iam sub improbo dominatu gemunt. Elector noster Anspachium profectus est, ut cum Marchione illo et Anhaltino deliberet de remediis publicis malis. Constat enim nobis, quam nefanda moliatur grex sacer in vicinia nostra. De libris quibus me beasti gratias habeo maximas, quorum lectio et iucunda et fructuosa mihi futura est; sed non video, quomodo gratiam tibi referre possim, tot abs te officiis ornatus. Deus te servet reipubl. et Ecclesiae virum necessarium, et tu mihi amorem tuum serva ac vale felicissime. Heidelberga. 21 Decemb. 1616. Tibi addictissimus
|