Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend490. 1616 Dec. 10. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot1.Vir Reverende. Legi scriptum ValachricumGa naar voetnoot2, in quo multa deprehendi indicia aut male affecti, aut per incuriam non satis integre iudicantis animi. Ita passim communis Remonstrantium sententia mutile proponitur, potissima argumenta subticentur, quae contra dici possent speciose exornantur. omissis responsionibus; permiscentur deinde huic communi causae privata singulorum dicta factaque, quae me iudice nocere caeteris non debent, neque vero pertinent ad τὸ ϰρινόμενον, an quinque articuli intra Ecclesiam ferri in pastoribus possint. Quanto erat satius exteros ad ipsa Collationis ActaGa naar voetnoot3, et si quid addendum fuit ad Arminii libros remittere, ut ex iis ipsi, citra eorum ministerium, qui se Remonstrantium adversarios aperte vocant, status formaretur controversiae? Rex Britanniae legato Caronio dixit dolere sibi res Ecclesiae apud nos adhuc esse in turbido. Se eo esse animo ut se amplius istis controversiis miscere nolit, sed rem Deo et Ordinibus permittere, cum voto boni successus. Molinaeus in literisGa naar voetnoot4, quas quidam ab eo nuper in praesidium causae suae elicuerunt, non dissimulat maximam harum turbarum causam ab illis esse, qui Deum ad peccata impellere, efficaciter movere, Adamum necessario lapsum et similia docerent. Neque enim mirum putat si talia non concoquantur. Legi et Campanellae somniaGa naar voetnoot5. Gratias pro utroque habeo. Diamantii valetudo sollicitum me habet. Magna est bonorum virorum penuria. Orandus est Deus, ut nobis tam pia ingenia servet, ne Ecclesia praeda sit ferociter imperitorum. Eidem te Vir Clarissime cum uxore et familia unice commendo. Die Saturni qui 10. Dec. l6l6. Hagae maneo si quid ad me curatum velis. Tuus totus
|
|