Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend327. 1614 April 14. Aan G.M. LingelsheimGa naar voetnoot2.Cum aliud habeam nihil, vir amplissime, quo tuae tam multiplici in me liberalitati repondeam, mitto Lucani tibi editionem novam atque alterum Grutero exemplar. Certavimus inter nos ego et Raphelengius, egone textum emendatiorem an ille nitidiorem daret. Magna enim diligentia laboravi, ut ex plurimis, quas aut manuscripti aut excusi libri praeferunt, lectionibus ea quoque loco reciperetur, quae cum poetae genio maxime conveniret: qua in re an quod volui praestiterim, tu aliique eruditi iudicabitis. Certe hic ministros non offendam. Nulli gravis est percussus Achilles. Apud nos res ecclesiae tranquilliores esse incipiunt, publicae auctoritatis reverentia, sive etiam lassa pugnantium rabie. Mihi nullum unquam malis nostris remedium aptius visum est, quam quod in extrema caera scriptum est testamenti Illustrissimi Electoris FridericiGa naar voetnoot3. Aegre nos habent tumultus Gallici, nam et auxilia reginae, si urgemur, sine crimine perfidiae negare non possumusGa naar voetnoot4, et tamen voto ab illis stamus, qui Hispanis invident Galliae affini- | |
tatem et pacis Europae putant interesse, ut istae magnitudines sint quam disiunctissimae. Neque minus Germania sollicitos nos tenet, tam crebri undique nuntii ingruunt de ingentibus minis Romanensium factionis. Sed Deus, qui semper, is nunc quoque defendet suos, si reformationem, quam voce profitemur, re quoque ipsa exprimere volumus; quod det idem Deus, teque, vir clarissime, reipublicae et ecclesiae diu sospitem servet. XIV. Aprilis CIƆIƆCXIV. Tuae dignitatis reverentissimus
|
|