Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend326. 1614 April 14. Aan P. BertiusGa naar voetnoot7.V. Cl. P. Bertio rectori Collegii Theologici Ill. D.D. Ordinum Hollandiae et Westfrisiae. Lugdun. Batav. Mirum ni malum nomen tibi factus sum, Berti doctissime, qui libros quos utendos dedistiGa naar voetnoot8 tamdiu apud me detineo; sed partim publicis negotiis, quae | |
me distinent, partim itineri Zelandico imputabis quod tam tarde fidem meam libero. Scio eadem omnia maiori apud te usui esse posse, sed mihi quoque libuit explorare quae veterum certamina, quae sententiae fuerint de hodiernis controversiis. Multum enim suspicio antiquitatem, sed eam maxime quae ad Apostolica tempora quam proxime accedit. Video Augustinum ad defensionem Gratiae quaedam nova attulisse, quae et Graecis omnibus et, quantum intelligere possum, ipsi Hieronymo acri alioqui Pelagianorum adversario nunquam probasset. Cassianus autem et Faustus prudenter mihi videntur facturi fuisse si in omni opere pio partes priores potioresve Gratiae tribuissent, atque in iis ipsis quae praestant homines secundum rectae rationis semina ac notitias naturales, non exclusissent operationem Spiritus sancti excitantis ipsas scintillas. Tuto enim haec concedi poterant sine ullo damno liberae voluntatis, qua salva non video quomodo Gratiae nimium tribui possit. Ego refutationem meae Pietatis sine dubio plenam conviciis fortiter expecto, libenter devoraturus quicquid hoc est taedii, dulcissimae patriae causa, cuius in me amor magis magisque accenditur. Vidi Vorstii ἀλεξίϰαϰα adversus SibrandumGa naar voetnoot1. Mihi nulla videtur esse maioris momenti controversia quam illa de poenitentia et iustificatione quorum inverso ordine mirum in modum mihi videtur labefactari Christiana religio. Perniciosus enim est non minus quam absurdus error, credere ob id te salvum fore, quia salvum fore te credis. Ego quid tu moliaris scire aveo; quicquid est, Deus et tibi et laboribus tuis perpetuus adsit. 14 April. 1614. Tuus totus
|