Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend313. [1614 Febr. 5]. Aan P. BertiusGa naar voetnoot2.V. Cl. P. Bertio. Lugdunum Batavor. Vir Clarissime. Scripsi quidem et ad HeinsiumGa naar voetnoot3 sed nihilo secus ad te quoque scribo ut duorum amicorum diligentiae certius innitar. Inquirenti mihi in Historiam veterum earum controversiarum quae nunc agitantur inter nos, opus esse video Fausti libro de Gratia et quae Caesarius ni fallor et Maxentius contra scripsere, item Hormisdae Papae epistola ad Lucidum, et Lucidi ad | |
Synodum Lugdunensem cum Actis Concilii Arelatensis et Lugdunensis. Puto exstare haec omnia in tomo IIII Bibliothecae Patrum. Addi velim Fulgentii libellum ad Monimum et Cassiani scripta et si quid est praeterea huius formae; neque mediocriter me iuvas si quae tu de dogmate Pelagiano commentatus es nunc ad me mittas. Boni consule hanc libertatem. Ego si quid vicissim tuis scriptis commodare possim - vix autem est ut id sperem - habebis semper paratissimum. Tui observantissimus
|
|