Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend458. 1616 Juni 23. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot2.Facis, quod soles, Vossi clarissime, cum meae existimationi tam sollicite caves. Multis modis devincis hominem, nunquam forte responsurum tuis officiis, nunquam tamen futurum immemorem. Relegi pagellasGa naar voetnoot3 nuper mihi ex parte tantum et leviter inspectas. Nihil aliud quod dicam reperio, nisi quod olim SenecaGa naar voetnoot4: condonanda esse vitia, non portenta. Non potest sine ignominia nostra ferri tanta monstrorum seges. Itaque omnino urgendus est Typographus ut eas paginas recudat, cum interminatione fore alioqui ut ipsius editionem statim subsequatur nova et luculentior editio. Plane in eo sum inexorabilis ut patiar illos versus tam depravatos prodire, praesertim in Tetrametris EucharisticisGa naar voetnoot5, quos ego semper amavi plurimum, quia memini quo affectu eos scripserim. ComastenGa naar voetnoot6, quia non proprie nuptiale carmen est, in Farraginis librum reieci, hac quoque de causa ne legeretur iuxta MyrtilumGa naar voetnoot7, in quam Eclogam e Comasta quaedam transtuli. Vesti casu sexto legisse me putabam apud veterum aliquem, nescio an Varronem; et puto apud Nonium observari olim quasi promiscue usurpatam utramque desinentiam, brevem inquam et longam. Alioqui si veste edatur nihil erit peccatum. Repetivi a D. Mylio meum σχεδίασμα, in quod ea conieceram, quae mihi in mentem veniebant super literis quas tibi ostendit Bertius. Iccirco autem repetivi, ut mihi liceret emendare si quid per festinationem esset peccatum. Tibi nunc mitto ita ut tunc properanti excidit, quo iustius ignoscas. Rogo si quid potes adferre lucis quaestioni satis obscurae, nos adiuves. Nescio quo curante munus tibi nuper impositum est, cui exemtum te mallem. Voluerunt enim Ordinum Hollandiae Delegati postrema Conradi Vorstii scripta, | |
de quibus nuper conquestus est Regis Britanniae LegatusGa naar voetnoot1, a Polyandro, Episcopio, atque te legi diligenter, et seorsim iudicium expromi. Puto nondum ad vos missum ἐπίσταλμα; si missum est, noli nimium festinare. Hoc biduum Hagae fui, nunc domum reversus videbo ecquid mihi a publicis negotiis otii detur ad pertexendam quam nuper te conscio inchoavimus commentationemGa naar voetnoot2. Deus haec aliaque omnia ad sui nominis gloriam dirigat, idem te, virorum optime, cum coniuge ac familia diu patriae mihique servet incolumem. 23. Iunii 1616. Tuus ex asse
|
|