Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend457. 1616 Juni 11. Van F. van den SandeGa naar voetnoot4.Magnifice Domine. Pro misso exemplo epistolae a Stampelio ad te dataeGa naar voetnoot5 gratias ago, ac gaudeo me non esse deceptum in concepta de ipso opinione, quamvis enim ille in suis concionibus ac Commentario in Catechesin LutheriGa naar voetnoot6 vehementer atque acerbe passim in Calvinianos debacchetur, quod equidem primum vix concoquere potui, prae reliquis tamen istarum partium Theologis dignissimus mihi visus fuit, quem colerem tuaeque familiaritati insinuarem. Nam egregium pacis studium ex familiari ipsius sermone deprehendi, estque alienus ab illo Ubiquistico commento, quod tam latam inter Augustanas ac nostras Ecclesias differentiam atque odium pene irreconciliabile produxit; neque male de nostro Statu suaque Republ. meritus est, dum singulari animositate ac constantia, voce ac scriptis, summae Potestatis iura defenderet, seque opponeret pessimo cuidam Blateroni, qui foedus inter Illustrissimos DD. Ordines ac Remp. Lubecensem pactum, impietatis damnabatGa naar voetnoot7; ut minime mirum sit, ipsum in Articulo de Summi Magistratus auctoritate tecum sentire: illam videlicet auctoritatem non ad civilia tantum negotia, sed etiam ad Ecclesiarum tuitionem iuxta Dei verbum extendi; in altero vero articulo vix ab illo exspectassem tam manifestam hodiernorum certaminum detestationem. Nam cum | |
in familiari sermone subinde ad ea tenderem, quae nunc palam concedit, ex illo nimirum opinionum dissidio, non esse animorum ac pacis Ecclesiasticae divortium faciendum; mox ille ad alia delabebatur, ac nostrorum Theologorum duritiem taxabat, ac nonnulla ex Paraei EirenicoGa naar voetnoot1, quae paci non satis convenirent, recensebat; tibi itaque debemus, quod abs tam eximio Lutheranorum Superintendente tam bene dicta habeamus: ‘haec, videlicet, certamina praeter modum ac necessitatem a plerisque etiam sine ullo fructu, ac maximo cum scandalo agitari, eaque ad scholas esse remittenda’; et ‘salutarius multo plebem de sinceritate fidei doceri, et ad vitae honestatem excitari, quam disputationum subtilitate, et altercandi futilitate turbari, ac non parum offendi’. Item ‘praestare, utramque partem suam tenere sententiam, sine acerba alterius insectatione, donec alteri clara lux per Dei gratiam illucescat’. Quae si ille suis. ac nos nostris plerisque Theologis persuadere possemus, haberemus Evangelicam Ecclesiam duplo maiorem, atque adversus Pontificium regnum magis stabilem. Ad rescribendum, atque hunc virum cordatum in tam laudabili studio retinendum tibi materia non deerit, quamvis ille nullam ad replicandum praebeat occasionem, dum in responsione sua totam tuam concedit intentionem. Sed absit, ut ego docere coner instructissimum atque in omni doctrina summum, a quo ipse sum docendus, et cuius literis ac consuetudine multum me profecisse gloriari soleo. A D. Thisio super Commentatione vestraGa naar voetnoot2 nihil aliud obtinere potui, quam quod iudicet doctum atque egregium esse scriptum, quod tamen in nonnullis partibus sibi non plene satisfaciat, quae ut chartis commendaret, atque accuratiori explicationi materiem praeberet, multis atque instantibus flagitationibus obtinere non potui. Adamus HartwichGa naar voetnoot3 satis honesto Amsteldamensium Pastorum testimonio munitus ad nos venit, in novo etiam examine sic Senatus Commissario ac Classicis Deputatis sese probavit, ut non indignus iudicatus fuerit, cui paganae Ecclesiae ipsum postulantis cura committeretur. Equidem de nimio illius in hodiernis controversiis fervore nonnihil inaudieramus, sed alii illius commendabant innocentiam; alia quoque fuere, quae istiusmodi de illo rumoribus erant anteferenda, cum praesertim monente Senatu moderatiores mores promitteret. Nuper ex vestra ac Collegarum ad Amsteldamenses legationeGa naar voetnoot4 magna nobis de pacis Ecclesiasticae restitutione eiusque ad nostras Ecclesias progressione spes affulgebat, sed mox dolebamus labores vestros fuisse frustraneos. Si nonnulli nostrae Reformationis Ministri tantum pacis studium praestarent, quantum super maiore opinionum differentia prae se fert Stampelius, rem dudum haberemus confectam. Dolendum sane est, quod quaecunque recte vel sequius in vestra fiunt Rep. mox ad nos quoque transeant, quodque nostrarum Classium Ministri olim concordissimi vestratibus sese implicaverint controversiis ac paulatim per sequiores suspiciones nec non per morum atque ingeniorum duritiem magis invicem discedant, ut apertum habituri simus schisma, nisi Summi Magistratus interveniat | |
auctoritas. Hac de causa Ordines nostri in postremo conventu iniunxere SenatuiGa naar voetnoot1, ut Classium Deputatis atque aliis in consilium vocatis controversiam componat, qua in parte nonnulli Ministri, diversis quamvis opinionibus addicti, nos de se suoque pacis studio bene sperare iusserunt, si vero dissidentes animum vincere atque affectus cohibere nequeant, Senatus suam interponet auctoritatem in fiduciaria aliqua pacis retinendae formula praescribenda. Eorum, quae de controversis istis capitibus dudum commentatus es, fac me quaeso participem. Vale Vir Magnifice, coniugi a me ac mea officiosam salutem. Dabantur Arnhemii XI Iunii. Ao. CIƆIƆCXVI. Tuus
| |
Adres: Aen Mijn Heer Mijn Heer Hugo de Groot Raet ende pensionaris der stadt Rotterdam. |
|