Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend456. 1616 Mei 29. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot4.Iam dudum, Vir Clarissime, pudoris obliviscor, quod praestantissimas tuas chartasGa naar voetnoot5 tam diu detineo. Neque tamen furtum me fecisse arbitror, ut qui domini chartarum benignitatem in omnes, et mei amorem satis noverim, ita ut quod iniussu ipsius feci ipso tamen non plane invito fecerim. Legi non omnia, sed pervolvi omnia, legi pleraque, summo cum gaudio, cui tamen intervenit dolor | |
hoc nomine quod tam eximius labor ob iniquitatem temporum fructu suo careat. Ego pene superbior quam par est effectus sum quod quae mihi videbantur priscae fidei maxime consentanea, eadem abs te prolata ac probata video. Sed nunc totam de Gratia et quae cohaerent controversiam ad tempus seponam, et videbo num quid lucis afferre possim quaestioni de Iure Summarum Potestatum in EcclesiaGa naar voetnoot1. Quanquam enim ab iis quae pridem scripta tibi ostendi non recedo, puto tamen aliqua posse paulo dilucidius exponi. Iamdudum incipere cogito; sed nova quotidie negotia miserum me retrahunt: nunc demum video quo me servitutis detruserim. Attamen τὴν σπάρτην ϰοσμητέονGa naar voetnoot2. Habeo a te libros complures istius argumenti, quos etiamnum retineo, quia aliunde habere vix licet. Est inter eos liber Conciliorum τῆς ϰαθολιϰῆς a Iustello editus; nescio an habeas eiusdem Africana ConciliaGa naar voetnoot3. Notae illius mihi perplacent, si habes, velim uti. Velim insuper scire quinam hoc saeculo, ex Hebraeorum magistris τὴν Ἰουδαίϰην πολιτείαν accuratissime descripserint: nam hoc quidem in argumento ex sola Sacra Historia sapere perdifficile est. Rogo si quid potes me adiuves et valetudinem tuam, vel mea causa, cures diligenter. XXIX. Maii 1616. Tuus totus
|