Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend461. 1616 Juli 1. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot1.Vir Clarissime. Tam invitus libellum tuum de Imperio circa Ecclesiastica dimitto, ut hoc quoque inter causas fuerit cur tam sero tibi respondeam. Pergo enim in opere nuper inchoatoGa naar voetnoot2, sed tarde procedo propter intercurrentes occupationes. Soleo autem saepe ad tua meditata recurrere, quod videbis ex lemmatis a me in margine annotatis. Sed nolo mei commodi causa offendi a te Utembogardum. Sed rogo operam des ne quid mihi praeter usuram pereat. Habeo multa de quibus conferre tecum liberet, si aut mihi ad vos, aut tibi ad nos liceret transcurrere. Si pagellae primae Poëmatum recudunturGa naar voetnoot3 - quod omnino est necessarium - cogita an non in metricam legem peccet ille Tetrameter Qui sacro renuntiatis coetui repudiumGa naar voetnoot4. Scribunt quidem Graeci iurisconsulti, quin et Iustinus MartyrGa naar voetnoot5 ῥεπούδιον, sed illis hac in re credere minus tutum. Comici mihi videntur corripere secundam, ideoque mirum non est in aliis versibus eam vocem non occurrere. Certe tripudiis quoque secundam in Galliambo corripuit CatullusGa naar voetnoot6. Si ita sentis, et serum non est, posset rescribi: Qui repudium Christiano nuntiatis coetui. Cogitaram an pro repudium ponerem divortium; sed non memini me legere divortium renunciari. Videtur enim haec phrasis repudio propria. De Comaste scripsi nuperGa naar voetnoot7. Epigrammata ex Theocrito in libello Epigrammatum meorum reperiesGa naar voetnoot8, quanquam dubito an unum de sacelloGa naar voetnoot9 elegans satis, sed cui spurci aliquid sit admixtum, omitti sit satius. Sumus enim εὐδιάβλητοι. Ego te harum rerum Aristarchum facio, | |
ὀβέλιζε quantum ex usu videbitur. Acta legatiunculae nostraeGa naar voetnoot1 typis data Haga exspecto. Vale Vir doctissime et bene rem gere. Cal. Iuliis 1616. Rotterodami. Tuus totus
|
|