Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend460. 1616 Juni 26. Aan J. OverallGa naar voetnoot4.Reverendissime D. ac Pater. Iamdudum est quod ad R.D.T. nullas dedi literas, veritus ne molesta esset mea interpellatio, his praesertim temporibus tam iniquis atque infestis ut ipsa haec amicitiae commercia in calumniam pateant. Dubito quoque an quas postremasGa naar voetnoot5 per Legatum Caronium dedi, in manus venerint; tunc enim annuntiabaris ab urbe abesse, neque ex eo quid factum sit literis rescivi. Nunc tamen cum ad vos iret studiosus multarum literarum, praesertim Orientalium, iuvenis fidus, DrusiiGa naar voetnoot6 nuper cum magno bonorum luctu mortui discipulus, non potui non obsequi honesto eius desiderio. Non quod eum meo nomine cuiquam commendari posse arbitrarer, - neque enim ea est mea auctoritas - sed ut occasionem ipsi aditus hac epistola largirer. Apud nos Ecclesiae status paulatim ad quietem redit, perveniente ad paucos turbatores poena, exemplo ad caeteros. Molliores sententiae de Praedestinatione divina plures indies in assensum trahunt; certe non esse ob tales controversias scindendam Ecclesiam ferme inter omnes convenit. Datur nunc typis, brevique adeo proditurus est Thomsoni libellusGa naar voetnoot7. Spero | |
visis eius argumentis aliquos absterritum iri ab eo dogmate quod eosdem homines eodem tempore constituit μέλη πόρνης ϰαὶ μέλη χριστοῦ, et clavium Ecclesiae vim omnem enervat. De tuendo summarum potestatum iure eo magis solliciti sumus, quod ni id obtineat, videmus latam schismaticis secessionibus aperiri viam, praesertim in Ecclesia non optime constituta. Et videmus Catholica nos iudicia Ecclesiae nunc nulla habere nisi in antiquitate quae mire contemnitur, Iudicia autem τοπιϰὰ ita saepe abripiuntur affectibus, praeconceptis opinionibus, et zelo quodam οὐ ϰατ᾽ ἐπίγνοιαν, ut non tuto illis affigi possit conscientia potestatum pro bono Ecclesiae vigilantium. Vincit enim nimium saepe pars maior meliorem. Sed nolo diutius insidiari tuis temporibus, quae Ecclesiae et usibus melioribus consecrasti. Deus det vobis nobisque suam pacem cum salutaris veri cognitione; idemque D.T., Reverendissime D. ac Pater, diu bono publico praestet incolumem. XXVI Iunii ex Cal. novo Anni CIƆIƆCXVI. Rotterdami. Tuae pietatis observantissimus cultor
|
|