Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend465. 1616 Juli 21. Aan [G.J. Vossius]Ga naar voetnoot1.Ad Petrum Scriverium.
Vitam quae faciant beatioremGa naar voetnoot2
Cantando tuus ille Martialis, Tu multo melius doces agendo, Scriveri, redivive Martialis.
Quicquid Graecia, Roma quicquid olim
Fama condidit arbitra probatum
Uno compositum tenere tecto,
Nulli pendere temporis tributum,
Sed pro iure suo diebus uti
Ignaris domini, nec elocatis:
Si quando libuit, vetusta vatum
Dulci saecula provocare versu:
Aut priscos Patriae novare Fastos,
Norit posteritas ut omnis, auctu
Quo se protulerit Batava virtus,
Quae secura sui nihil pavescens
Iam longe positos tuetur Indos:
Aut doctas veterum polire chartas,
Quas Mars, quas sibi Terminus sacravit.
Et Votis sitientibus petitum,
Qualem StellaGa naar voetnoot3 legebat, aut SecundusGa naar voetnoot4,
Talem nunc redhibere Martialem:
Hae sunt - audiat ipse Martialis -
Vitam quae faciunt beatiorem.
Iam literasGa naar voetnoot5 ad te obsignaveram cum tuae mihi redduntur; unaque Christus PatiensGa naar voetnoot6, quem legi statim, et annotavi aut in contextu aut in margine quae typographi peccaverant. Praefationes omittendae sunt. Memini Tetrasticha de rebus praefectura Principis Mauritii gestisGa naar voetnoot7 non suo, hoc est, temporum ordine disposita, et quatuor aut quinque deesse ad consummandam historiam. Itaque ista addidi, ut vides, simulque lemmata omnia suo ordine collocavi; si quod est lemma sine versu omittendum erit, si quod Epigramma sine lemmate, inter- | |
serendum suo loco; nam mihi hic nulla eorum versuum exempla sunt ad manum. Scripsi olim Epigramma in mortem Angeli Merulae, additum vitae ipsius a Paulo Merula editaeGa naar voetnoot1; si librum habes poteris curare ut id epigramma aliis nihilo melioribus accedat. An praeloquendum aliquid sit editioni, et meone an fratris potius nomine, haereo adhuc velimque instrui tuo consilio, nisi non vacat. Vale Vir Clarissime. 21. Iulii 1616. Utinam te brevi videam, nunc per tres dies ero LiesfeldiiGa naar voetnoot2 apud Schonhoviam, nec domum rediturus. Tuus totus
|
|