Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend466. 1616 Juli 23. Van Nic. RigaultGa naar voetnoot3.Hug. Grotio Nic. Rigaltius S.D. Novam Iuvenalis editionemGa naar voetnoot4 tibi, vir clarissime, una cum salute mitto, etsi vix ulla nisi typorum gratia commendabilem, nec erat sane cur tam levi, tamque pusillo munere gravissimis occupationibus tuis obstreperem, nisi me alia quoque licet tristissima ratio compulisset. Scio quam officiose cum Ampliss. Thuano amicitiam colas, ideoque ad te pertinere arbitror casum tanti viri non ignorare. Habebat in matrimonio feminam nobilissimam atque sanctissimamGa naar voetnoot5, quacum ipse plurima quae sunt viro bono hac aerumnosissima Galliae nostrae calamitate perferenda mutuae consolationis auxilio tolerabat, ut si tristem Reipublicae faciem cernere cogeretur, domi tamen haberet omnia, quae moerorem lenire solent ac permulcere. Non sum ingeniosus in luctu: sed inaneis fabulas esse arbitrarer quae de Porcia BrutiGa naar voetnoot6, deque Arria PaetiGa naar voetnoot7 veteres tradiderunt, nisi Gasparam Thuani vidisse mihi contigisset: tanta fuit matronae generosissimae in rebus secundis moderatio, in adversis constantia, in utrisque morum ac vultus aequabilitas; illa vero quae in aliis coniugibus fere singula reperiuntur, ut abunde, ut confertim, ut cuncta in eius animum confluxerant, pietatem dico, sed veram, non adumbratam, frugalitatem, communium liberorum curam, quae omnia mortali corpusculo conclusa mors acerba simul et improvisa, nam vivida adhuc aetate vigebat, conturbavit, ac per hoc Thuanum nostrum adeo evertit, ut qui alias cetera quae vulgo fortunae dicuntur tela impavido pectore excepisset, isto veluti fulminis ictu attonitus iaceat. Nos infelices et inutiles amici moerose intabescentem contuemur et obstupescimus, iam enim abstulit omnem a nobis animi mentem et verba dolor, isque in dies recrudescit. Quare haec ad te, vir sapientissime, scribimus, ut aliquid de copiis tuis subsidio mittas, quod nobiscum in partem veniat seu solatii seu moerorisGa naar voetnoot8. Vale Lutetiae Parisiorum X Kal. VItil. CIƆIƆCXVI. |
|