Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend467. 1616 Juli 29. Van J. RutgersiusGa naar voetnoot1.Vir clarissime. Statui dum hic sum recudere clarissimorum aliquot virorum Propemptica, quibus patria exeuntem me prosecuti sunt. Turpissimum et mihi, et amicitiae nostrae indecorum foret, eius nomen illic non spectari, cuius ego familiaritatem et privatim in sermonibus, et in scriptis publice sic iactavi, ut non obscure prae me tulerim, me non alia amicitia quam tua censeri posseGa naar voetnoot2. Equidem magnitudinem beneficii eius quod peto adeo non ignoro, ut cum super cum Illustri LegatoGa naar voetnoot3 eo nomine ad te venissem, postulare non sustinuerim. Nunc quia epistola non erubescit, patere ut temeritas mea mihi succedat. Id si impetro, iuro tibi, si umquam posthac, nosti caetera. Nam et tanta humanitate tua, quam iam bis in eo genere expertus sum, contentus esse debeo, si ternarius impleatur; et me impudentiae meae finem imponere par est. Vale, coeleste caput, et me ama. Scribebam XXIX Iulii CIƆIƆCXVI Dion. Lugd. Bat. in aedibus V. Cl. Gerardi Vossii, et quod in hac re caput est, impense voto meo faventis. Tibi obligatissimus
|
|