Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend464. 1616 Juli 20. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot7.Vir Clarissime. Pariter te ioca et seria mea sollicitant. Postulavit a me D. Mylius ne obliviscar epigrammatidiis quatuor, quorum unum est in effigiem Scaligeri, tria in imagines Regum duorum et Reginae Galliarum, addere easdem imagines in aedibus ipsius extare. Mos ergo gerendus ut fiat hoc lemma: In effigiem Ios, Scaligeri quae est apud V.N. Cornelium van der Mylen EquitemGa naar voetnoot8. Item: In imaginem Henrici Magni Regis Galliarum quae est apud V.N. Cornelium van der Mylen Equitem. Deinde: In imaginem Mariae Mediceae Reginae Galliarum quae ibidem. Postremo: In imaginem Ludovici XIII. Regis Galliarum quae ibidemGa naar voetnoot9. Inscripsi hodie versiculos aliquot albo D. Scriverii, qui epigrammatisGa naar voetnoot10 addendi erunt. Christum Patientem alicunde mihi comparari, aut mancupio, aut usu velimGa naar voetnoot11, ut quae typotheta peccavit emendem; nam meos errores corrigere longum esset. Hic nullum est eius tragoediae exemplar. Vale Vir doctissime et nos ama. 20 Iulii 1616. Tuus ex asse
|
|