Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend452. [1616 Eerste helft van Maart]. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Mi Frater. De pupillo, quod quaeris, brevi mihi quid videatur expediam. Considerandae sunt leges duae, utraque a natura. Prior est implendam promissi fidem, altera neminem locupletandum ex iactura aliena. Hae duae leges concurrunt interdum, saepe per se singulae substant. Quomodo per se prior substet prioribus literisGa naar voetnoot2 explicavi. Posterioris notabile est exemplum in L. Si me et Titium Dig. de rebus cred.Ga naar voetnoot3, ubi citra contractum oritur debitum ex illa sola lege. Prior lex in pupillo locum an habeat cum quaeritur, distinguendum est an de iure naturae quaeratur absolute an ex hypothesi legis humanae. Rem simili illustrabo. Absolute si consideretur ius naturae, res omnes sunt communes; si autem praesupposita divisione ius naturae consideretur, respondebit suum cuique relinquendum. Cum de iure naturae absolute agitur, distinguendum inter pupillos, qui intellectum rei quae agitur non habent, et qui habent. Illi enim iure naturae etiam absolute ac simpliciter considerato nullis promissis aut conventionibus obstringuntur. Quia ne promisisse quidem aut convenisse dicendi sunt, cum hi actus sint voluntatis: nihil autem sit in voluntate, quod non prius in intellectu fuerit. Sicut ergo psittacus aut pica verba promissoria pronuntians non promittit, aut canis asinusve locare operas aut depositum accipere non possunt; ita nec ille primae aetatis pupillus. Quod si de pubertati propiore aut alio maturioris iudicii puero agamus, hunc absolute obligari iure naturae constat, at non item hypothesi. Quia ius civile, etsi legem naturae mutare non valuit, potuit tamen, ut nuper scribebamusGa naar voetnoot4, in pupillo ob infirmitatem iudicii id facere quod et in prodigo fecit, ex potestate scilicet superiore ipsius potestatem limitare aut tollere, atque ita indirecte legem naturae inefficacem reddere, substracta scilicet idonea legis materia; quia lex naturae ea demum promissa servari vult, quae promittendi ius quisque habuerit. Hoc autem ius promittendi ut a Patre et Domino, ita et a Legislatore iuste potest aliquibus auferri. Iustam autem hic fuisse causam non est dubium: ne scilicet captaretur aetas iam quidem quid agatur intelligens, nondum tamen satis firmi iudicii, ideoque fraudibus mire obnoxia. Ius ergo civile non tantum negative sed et positive versatur circa pupillos promittentes. Negative versari dico quoties actui vim civilem non addit, hoc est ius in foro suo petendi. Positive cum materiam reddit inhabilem atque ita efficit ut ne naturalis quidem obligatio ex actu proficis- | |
catur. Hinc recte dicitur pupillus aut ex prommissione sola aut ex contractu quovis ne iure quidem naturali obligari, L. Pupillus Dig. de obl. et act.Ga naar voetnoot1, L. Quid pupillus Dig. de cond. ind.Ga naar voetnoot2, ideoque si solverit repetere posse ut omni iure indebitum. Altera autem lex illa, quae locupletari quenquam cum aliena iactura, quod AristoteliGa naar voetnoot3 τὸ πλεῖον ἔχειν, non patitur, pariter locum habet in pupillo atque in alio quolibet: non enim voluntas, sed res ipsa, hoc est lucrum unius ex damno alterius hic respicitur. Circa hanc legem naturalem ius civile vetus Romanorum habuit se non positive aliquid contra statuens, sed negative, hoc est non assistendo. Itaque actio inde nulla antiquitus oriebatur. Sed retinendi ius erat, unde et repetitio cessabit. Quanquam autem Divus Pius huic obligationi ius agendi primus dedit, ut apparet L. pupillus Dig. de auct. tut.Ga naar voetnoot4, L. 3. commodatiGa naar voetnoot5, L. 3. § pupillus Dig. de neg. gestisGa naar voetnoot6, tamen Iurisconsulti etiam qui post Pium exstiterunt saepius respiciunt ius illud vetus atque perpetuum, quam novum illud atque arbitrarium, quod saepe mutatis Imperatoribus mutabatur. Eo autem id iustius faciebant Iurisconsulti, quod ipsi plerumque ad vetustiores iuris auctores commentabantur. Ita Paulus quod pupillus sine tutoris auctoritate mutuum accepit et locupletior factus est ad naturalem obligationem refert, L. naturaliter Dig. de cond. ind.Ga naar voetnoot7. Cui legi addenda est L. 1. §. si cum impubere Dig. de peculioGa naar voetnoot8. Hoc ergo casu intelligenda est Lex Si cum pupilli Dig. ad S.C. Treb.Ga naar voetnoot9, ubi naturalis obligatio translata dicitur, nempe ex credito accedente locupletatione. Ideoque solutum negatur repeti, idemque est casus Legis si pupillus ad L. Falcid.Ga naar voetnoot10. Quod autem ex hac causa debet pupillus, hoc etiam promittere potest, eaque promissio si ius vetus Romanum spectemus naturaliter tenebit, L. 1. Dig. de novationibusGa naar voetnoot11, poteritque ei recte fideiussor accedere etsi nulla eo quidem iure petitio est, L. si pupillus Dig. de verb. oblig.Ga naar voetnoot12. Non exprimunt quidem semper hunc casum Iurisconsulti, sed cum de naturali obligatione loquuntur, et tutoris tollunt auctoritatem, intelligendi sunt de materia habili, quodque his in locis succincte dicitur supplendum ex iis locis ubi proprie atque ex professo de pupillorum obligationibus agitur. Quae enim ibi dicta sunt, haec in aliis titulis praesupponuntur. Quod diximus promissionem istam tenere naturaliter, id intelligendum est non ex lege de promissis, sed ex lege de nemine locupletando ex aliena iactura: debebatur enim etiam citra promissionem. In Lege cum illud Dig. Quando die et leg.Ga naar voetnoot13 omnino probanda est lectio codicis Florentini cuius summa semper esse debet auctoritas. Quare nec delendum est, et postremae literae vocis accepisset, qui mos est Florentini codicis, semel scriptae bis sunt legendae, ut inter vocem accepisset vocemque locupletior copula intercedat. Pupillus locupletior factus nihil debere dicitur, civiliter scilicet ex iure antiquo: obligatio tamen naturalis exstitisse ostenditur. Sic et in L. Stichum §. aditio a Florentini codicis lectione non est abeundum, quae habet consequeretur. Nam creditor pupillo etiam locupletiore facto nihil consequeretur nisi heres ei exstitisset, quia ius petendi | |
non haberet, ex iure antiquo scilicet quod respici diximus; nunc cum haeres exstiterit poterit retinere: est enim naturalis obligatio, quae ius petendi non parit, retinendi parit. Haec tibi paulo clarius explicavi, quae alioqui brevius, sed obscurius expressa apud Cuiacium invenires ad d.L. Si pupillus, quae est CXXVII. de V.0.Ga naar voetnoot1. Deportatus obligari sane potest, ut ad alteram quaestionem tuam veniam, sed non potest manere obligatus ex causa, quae deportationem antecessit; omnia enim iura activa et passiva aufert deportatio; non vetat autem ne postea existant, ideoque nec fideiussor accedere potest L. si debitori Dig. de Fideiuss.Ga naar voetnoot2, Nempe quia deportatio illum mortuum fingit et fiscum ei quasi haeredem posuit. Ita ut post deportationem quasi recens natus habeatur. Mortem merebatur, itaque habetur pro occiso; vitam habet ex novo beneficio quasi novam. Mirabitur forte aliquis vim tantam esse legis, ut obligationem possit tollere quam natura fecerat. Sed cogitare debes sicut homo unusquisque de suo statuendi ius habet, ac proinde efficere potest remittendo aut novando ut cesset naturalis obligatio, neque tamen hoc faciendo quicquam facit contra ius naturae, ita eandem quoque, imo et maiorem in nos nostraque potestatem Legi competere et quasi ex nostro consensu. Est enim lex πόλεως ϰοινὴ συνϑήϰη, L. 2. Dig. de legibusGa naar voetnoot3. Adimit ergo mihi ius quod a deportatione habebam, sed sine ulla mea iniuria: fiscum enim mihi debitorem substituit. Recurrendum hic est ad id quod ante dixi, aliud esse agere de iure naturae absolute, quod merum ius Gentium vocat Tryphoninus, L. Bona fides Dig. DepositiGa naar voetnoot4, aliud de iure naturae ex hypothesi iuris humani, quod Tryphoninus eodem loco vocat ius Gentium cum praeceptis civilibus ac praetoriis. Quanquam lex civilis efficere non potest ne existat obligatio ex valida promissione, potest tamen indirecte, ut diximus, efficere ut lex ista naturae locum non habeat: aut praeveniendo obligationem ita ut existere nequeat, sicut in pupillo fieri diximus, aut natam tollendo atque ita debitorem liberando. Nam sic quaeque materia legi substrahitur. Potest Populus Romanus alienum servum liberum efficere, L. 1 Dig. de off. praet.Ga naar voetnoot5. Quod si fecerit, is servus ne iure quidem Gentium domino erit obnoxius, quia omne dominium a maiore dominio sublatum est. Sic obligatum personaliter liberare potest in alium obligatione transfusa. Lex naturae, quae promissa vult impleri, intelligitur manente obligatione, non autem tollit aut ipsi creditor aut ei qui creditore superior est ius debitorem liberandi. Liberatus autem ubi est, iam lex naturae cessat substracta materia. Characteres StatianiGa naar voetnoot6 satis mihi placent. Uxor te resalutat. Fac me certiorem si quid circa PoëmataGa naar voetnoot7 promoveris. Ad diem usque Saturni Hagae ero. Scribebam die Lunae Rotterodami, Hagam iturus. Tui amantissimus Frater
|
|