Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend417. 1615 Aug. 29. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Frater Charissime, Disputatio ut tibi feliciter procedat, maiorisque profectus initium sit etiam atque etiam precor. Statuto die operam dabo ut adsim, ni qua vis maior impediat. Servitutem nullam esse naturalem proprie loquendo vox ipsa tum servitutis, tum naturalis indicat. Neque enim magis naturalis esse potest rei quam personae servitus. Est enim rei servitus, Ius facto hominis introductum contra nativam libertatem. Quare quod in L. in fine Dig. de aquaGa naar voetnoot2 aquae pluviae dicitur hanc esse servitutem inferiorum praediorum, ut natura excipiant profluentem aquam, manifesta est ϰατάχρησις, ipso loquendi genere indicata, ut si tabidum hominem vivum cadaver appellem. Naturale est ut ager inferior patiatur aquam ex superiore fluentem naturaliter. Aliud est si opera humana aqua illa aut excitetur aut educatur in agrum inferiorem, puta per molas nostras, aut ut olim corrivando; id enim non licet nisi iure servitutis L. 1. §. sed et fossas d. tit. et §. sed et si vers. planeGa naar voetnoot3; quia tunc scilicet non naturale est incommodum, sed accedit opera humana: sicut et fumus causam naturalem non habet, quia ignis humana opera excitatur. Haec ergo omnia quae opera humana initium aut adiumentum sumunt, dicuntur immitti, ut fumus tabernae caseariae, ut aqua non profluens. L. sicut §. Aristo, Dig. Si servit. vend.Ga naar voetnoot4. At profluens aqua non immittitur, sed sponte sua defluit. Quare eius incommodi nomine agi posse negat Iurisconsultus, at opere facto in agro tuo averti posse aquam et excludi non negat: in alieno autem opus fieri avertendae aquae non potest nisi iure servitutis. Vicissim si non damnosa, sed utilis sit aqua, puta fontana, potest dominus praedii eam in suo praedio | |
opere facto retinere, neque permittere cogitur ut ad fundum inferiorem perveniat, nisi eius fundi dominus ius aquae ducendae quaesiverit, ut L. 34. et 35 De servit. praed. rusticorumGa naar voetnoot1. Servitutes pignori dari non posse - citra praedium serviens - iuris est regula ex altera deducta regula: Quod vendi non potest, id nec potest pignorari. Usus postea obtinuit, ut rusticae servitutes exciperentur ab hac regula. Quod ergo eas pignori licet dare est contra ius commune, quod ipsa vox utilitatis a Iurisconsulto usurpata satis significat. Omnia enim illa quae utilitatis causa recepta dicuntur, ex iure singulari veniunt et a iure communi exorbitant. Si quaeras id ius cur in rusticis magis quam in urbanis valeat, facillimam responsionem dabit L. Non omnium Dig. de legibusGa naar voetnoot2, et si ratio quoque aliqua appareat, dum meminerimus eius quod dicit Aristoteles, Lib. 1. C. 1. Eth. in moralibus non quaerendas ἀποδείξεις, neque τὸ ἀϰριβὲς, sed sufficere τὸ ἐπὶ πολὺ, nam ut ait Theophrastus τὸ ἅπαξ ϰαὶ δῖς παραβαίνουσιν οἱ νομοϑέται. Frequenter autem accidit ut rustica servitus aeque possit esse utilis huic atque illi, dummodo illi ambo vicinum praedium habeant. In urbanis ut hoc accidat rarum est. Plane autem ius pignoris requirit ut res utilis esse possit pluribus: quia et dum pignus durat, debet esse aliqua credentis utilitas, et postea debet exstare aliquis cui possit vendi; non emuntur autem res inutiles. In L. XIV. de Alim.Ga naar voetnoot3 Latinus sermo mutationem nullam exigit. Haec raptim; premor enim negotiis indeclinabilibus, quae causa efficit ut doctissimas CluveriiGa naar voetnoot4 chartas - ita coniicio ex ante visis - evolvere mihi nunc non liceat; quo nomine velim me D. Heinsio excuses. Ubi paulum otii fuerit legam, scribamque ad D. Heinsium aut etiam ad Cluverium. Vale mi Frater. Rotterodami 29 Augusti 1615. Reddes D. Corvino partem libriGa naar voetnoot5 quam remitto; si Lugdunum venero cum ipso loquar. Tui amantissimus Frater
|
|